cohuae
Quod ipse Aimericus successoresque sui, sive Podii Bellicardi possessores, pro anima prædicti Thesaurarii 4. libras annui reditus solvere teneretur de reditibus et proventibus Cohuæ prædicti Podii Bellicardi, vel de aliis proventibus prædicti Castri, si dictam Cohuam processu temporis contingeret deperire.Alia Gaufredi de Lisiniano, ann. 1232 :
Platea in qua ædificata est Cohua mercati Volnenti, et quidquid in ipsa Cohua ædificatum est, etc.
Quittamus dicto Comitivi. solidos annui reditus, quos percipere solebat prior ejusdem loci in Cohua dictæ villæ ratione decimæ assignatæ dicto Prioratui a Comite Marchiæ per ordinationem D. Episcopi Xantonensis, pro eo quod dicta Cohua sita est in cimiterio dictæ villæ.
Cohua Niortensis, in Chartis ann. 1353.
Cohua Rhedonensis, Rhedonense Palatium Ducis Britanniæ minoris, ut
Cohuispensitari solitum. Arrestum S. Michaelis in Norman. 1278. 2. Regesto Joan. de S. Justo fol. 39. in Camera Comput. Paris :
De Templariis qui dicebant quod homines sui debebant esse liberi a solutione Cohuagii per certam ipsorum. Concordatum fuit, quod si Cohuam intrare velint, Cohuagium solvent.Charta fundat. Monasterii Guerchensis in Britannia :
Dono etiam eis decimam molendinorum, et decimam Cohuagii de Guerchia,... ad usum autem Sacristæ dono 60. sol. Subsacristæ 30. sol. in redditu Cohuæ meæ.Alia fundationis Abb. Saviniaci ab Henrico II. Angl. Rege :
Quieta de omni teloneo,... pasnagio, pontagio, Cohuagio, pallagio, etc.
de la Tremouilleexhibita Comiti Andegav. ann. 1473 :
Item somme de beurre venant de Bretagne doit deux deniers d'entrée, maille de coutume, et un denier de Cohuage ; et si elle n'est toute vendue a icelui jour, et il arrive que le Marchand la rapporte a huitaine, il ne payera que le Cohuage.Hinc liquet
Cohuagiumnon esse cum
Costumaconfundendum.
Cohuævocantur judicum auditoria, quod in his porticibus ut plurimum judicia sua exerceant judices pedanei : unde Chopinus in Consuet. Andeg.
Cohuasveteri Normannico idiomate dictas censet, subtili magis quam veraci etymo, a
Coeunte illuc litigatorum multitudine: cum potior sit sententia a voce Latina
Chaosdeductum vocabulum. Est enim
Cohua, indiscreta et promiscua hominum multitudo.
Conviciumvel
Convociumarcessit ; felicius, ut puto, ab Armorico
Coui, quod idem significat.
Item que les Baillifs et Vicomtes soient diligens d'aller en Cohue dedens prime le premier jour de leur auditoire, et aux autres jours subsequens, continuellement dedans sept heures du matin, et dedans deux heures de relevée, afin que le peuple puisse estre mieux et plustost expedié.Vide Cohuta.
Cohuenostri usurparunt. Lit. remiss. ann. 1371. in Reg. 103. Chartoph. reg. ch. 214 :
Lesdis Anglois se logerent en laditte ville(sic) Reg. A. 2. cam. Comput. Paris. ad ann. 1321. fol. 47. v° :(du Lude) et visiterent une parrigue forte de muraille et une Cohue près dudit fort, ..... bouta le feu en laditte Cohue et oudit parrin.
A Raoul le Tombeur est donné la garde du guichet et de la Cohue de la vicomté du Pontiaudemer.Adde Ordinat. reg. Franc. tom. 6. pag. 274.