About
Menu

contacium

CONTACIUM
. Κοντάκιον duo significat apud Græcos ; Hymnum brevem sic dictum a voce Κοντός, Parvus, eo quod paucis laudes alicujus Sancti vel Festi complectatur : et tenuem membranam, rotundo ligno, quasi jaculi fragmento (κοντῷ) circumvolvi solitam. De hujusmodi rotulis hæc habet D. Bern. de Montfaucon Palæographiæ Græcæ pag. 53 : Est vero Contacium brevis baculus, ut plurimum palmæ longitudine, cui hæret obvoluta miræ longitudinis charta membranea, ex multis foliis consequenter agglutinatis confecta, ubi descripta sunt orationes et officia Sacerdotibus recitanda, cum Sacra administrant. Sunt porro Contacia ex utraque folii parte descripta, ita ut cum ad primæ paginæ lectionem ineant, pergantque donec ad baculum, unde ab altera pagina legere orsi sunt, denuo recurrant. Vide Glossarium mediæ Græcitatis.

Saved

Recent