About Report a problem

Menu

corritorium

CORRITORIUM
, Opertum iter in ædificiis, Gall. Corridor, Ital. Corridore. Chronicon Parmense ad ann. 1302. apud Murator. tom. 9. col. 844 : Incœptum fuit fieri Corritorium super baptisterio de columellis lapideis.
Stat. ann. 1357. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 194. col. 2 : Et fiat unum Corritorium infra dictam turrim, per quod libere possit ire de una janua ad aliam. Charta ann. 1368. ex Tabul. Massil. : Juxta scolam Judæorum fiat unum Corritorium fustæ, ut possint ire bene et secure. Vide supra Corricorium.
Curritorium
, Eadem notione, in Comput. ann. 1356. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 172. col. 2 : In camera ante Curritorium domus noviter acquisita.

Saved

Recent