diaconia
diāconia, ae, f. (διακονία), das Amt des Diakonus, das Diakonat, spät. Eccl.
dĭācŏnĭa, æ, f. , v. diaconium.
Cum Diaconiam nostris fratribus deferremus,id est, eleemosynas a fidelibus collatas. Qua etiam notione accipi debere
Diaconiamcensent viri docti apud eumdem Scriptorem Collat. 21. cap. 1. 8. et 9. quod alii pro ipsa œconomia et dispensatione Monasterii ibi intelligi putant ;
Dispensationemetenim Latina voce idem munus appellat lib. 5. cap. 40. Præterea
Diaconiænomen ipsis sacellis et oratoriis mansit, a quibus earum præfecti,
Diaconi Cardinales urbis Romæpostea dicti sunt. Anastasius in Stephano III. pag. 81 :
Nam et foris muros hujus civitatis Romanæ secus Basilicam B. Petri Apostoli duo fecit Xenodochia, in quibus plura contulit bona, quæ et sociavit venerabilibus Diaconiis illic foris existentibus perenniter permanere, id est, Diaconiæ S. Dei genitricis, et B. Silvestri duæ, etc.In Hadriano I :
Hic coangelicus vir... constituit Diaconias tres foris portam Beatorum Apostolorum Principis... ubi et dona plurima mobilia atque immobilia pro remedio animæ suæ obtulit, et constituit, ut per unamquamque hebdomadam quintæ feriæ die cum psallentio a Diaconia... usque ad balneum pergerent, et ibidem dispensatione per ordinem pauperibus consolari, atque eleemosynam fieri.Infra :
Idem egregius Præsul... Diaconias constituit, in quibus et multa bona fecit per suam sempiternam memoriam, concedens eis agros, vineas, oliveta, servos, ancillas, et peculia diversa atque res mobiles, ut de reditu eorum crebris exactionibus Diaconiæ proficientes, pauperes Christi reficerentur.De Diaconiis istis intelligendus etiam videtur Ado Viennensis in Chronico :
Symmachus Papa inter multa Ecclesiarum opera, quæ vel a fundamentis creavit, vel prisca renovavit, ad Beatum Petrum, et Beatum Paulum, et Beatum Laurentium pauperibus habitacula construxit.
Dispensatores Diaconiaruminterdum dicuntur, quod videlicet eleemosynam pauperibus distribuerent, quas
Diaconiarumappellatione donari monuimus, uti habetur in Concilio Rom. ann. 595. Unde
Diaconiam exhibereet
Diaconiæ exhibitionem, dixit Gregorius M. PP. lib. 9. Epist. 24. Anastasius in Hadriano :
Item Diaconiam SS. Sergii et Bacchi ejusdem Diaconiæ dispensator, propter metum templi, quod situm super eam videbatur, evertens, etc.Epitaphium Theodimi Subdiaconi Neapoli in Ecclesia
Hic in pace membra sunt posita Theodimi Subdiac. Reg. et Rect. Sce. Sed. Apost. et Disp. hujus Diac. Beati Andreæ. Pater Diaconiæ,in Ordine Romano statim initio. Ita etiam in Diurno Romano cap. 7. tit. 17 :
Dispensator, qui fuerit in eadem venerabili Diaconia.
Diaconiænuncupatæ, sed præsertim quæ ipsis adjuncta erant oratoria : de quibus intelligendus Anastasius, cum ait, vela Tyria, stauracina, vestes, coronas, seu pharos, vasa Ecclesiastica, et alia ejusmodi, quæ templa ipsa spectant, Diaconiis elargitos summos Pontifices pag. 89. 110. 113. 117. 119. 130. 136. 137. etc. Meminit Synodus Romana sub Leone IV. PP. cap. 39. apud Holstenium.
Titulorum, vel Diaconiarum Ecclesiæ.
DiaconiæRomæ præ cæteris recensentur ab Anastasio in Vitis PP. Edit. Reg. :
Diaconia S. Mariæ, pag. 81.
Diaconia S. Silvestri, pag. 81.
Diaconia S. Hadriani Mart. ab eodem Hadriano PP. instituta, pag. 117. 120. 130. b. 137. 162.
Diaconia SS. Sergii et Bacchi, pag. 119. 137.
Diaconia S. Mariæ, quæ dicitur Antiqua, pag. 81. 130. 139.
Diaconia B. Archangeli, pag. 130. 137. b.
Diaconia S. Theodori Mart. pag. 130. b. 137. b. 162.
Diaconia S. Georgii, pag. 130. 162. 166.
Diaconia S. Mariæ in via Lata, pag. 130. 136. b. 163.
Diaconia S. Agathæ, pag. 130. 137. 145.
Diaconia S. Mariæ, quæ dicitur Dominica, pag. 133. d. 136.
Diaconia S. Mariæ ad Cosmedin, pag. 136. 143. 209.
Diaconia S. Mariæ in Cyro, pag. 130. 136. 163.
Diaconia S. Luciæ, pag. 137. 165.
Diaconia SS. Nerei et Achillei, pag. 137.
Diaconia S. Bonifacii, pag. 137.
Diaconia SS. Cosmæ et Damiani, pag. 137.
Diaconia S. Eustachii, pag. 137.
Diaconia B. Viti Martyris, pag. 137.
Diaconia S. Martini, pag. 137.
Diaconiæ ad septem solia, Baron. ann. 1084. n. 5. meminit. Sunt autem hodie 14. Diaconiæ, quæ Cardinalibus Diaconis attribuuntur. Vide Frisonum in Apparatu ad Galliam Purpuratam cap. 9.
Diaconiæextiterunt, sed et in provinciis ex instituto Gaii PP. in cujus Epistola Decret. cap. 6. hæc leguntur :
Et regiones sicut in hac urbe fecimus, per singulas urbes, quæ populosæ fuerint, Diaconibus dividantur.
sanctam et venerabilem Ecclesiam Remorumhæredem instituit :
Simili modo sanctissima hæres mea, quæcunque tibi a propinquis et amicis meis in quocunque solo et territorio collata sunt, sicuti disposuero in Ptochiis, Cœnobiis,Idem Testamentum, apud Miræum tom. 1. pag. 3. col. 1 :Martyriis, Diaconiis, Xenodochiis, omnibusque Matriculis, sub tua ditione degentibus, etc.
Ecclesiæ quam pro eodem signo infra urbem ædificavi, solidos duos. Diaconiæ infra urbem quæ dicitur, ad Apostolos, solidos duos.
Diaconiæ B. AndreæNeapoli meminit Epitaphium Theodimi Subdiaconi mox allatum, ut et Greg. M. PP. lib. 8. Ep. 20. Sed et Inscriptio Græca, quæ exstat in æde SS. Joannis et Pauli in eadem urbe :
Θεοδῶρος ϓπατος καὶ Δοὺξ ἀπὸ θεμελίων τὸν ναὸν οἰκοδομήσας, καὶ τὴν Διακονίαν ἐκ νεῶν ἀνύσας ἐν ἰνδικτ. τετάρτῃ τῆς βασιλείας ἄσοντοςJoannes Diaconus in Agnello secundo Episcopo Neapolitano :(f. καὶ Κωνσταντίνου τῶν θεοφίλων καὶ τῶν βασιλέων σεμνῶς βιώσας ἐν πίστει καὶ τρόπῳ ἕκτῳ μηνὸς Ὀκτωβρίου ἔνθαδε βιώσας Χριστῷ ἔτη δθʹ.Λέοντος )
Hic construxit intus civitatem Neapolis Basilicam Sancto Januario Martyri, in cujus honore Diaconiam ejus nomine nuncupatam instituit, ac fratribus Christi cellulas ordinavit de redditibus Episcopi, etc.De Diaconia Pisaurensi agit idem Gregorius lib. 4. Epist. 24. Vide Diurnum Roman. cap. 7. tit. 17. 20. Porphyrogenitum in Basilico cap. 62. et Antonium Caracciolum in Sacris Eccles. Neapol. Monum. cap. 20. sect. 22. et Benedictum Falconem in Neapoli.
Emisit nobis Stephanus Neapolitanus Episcopus per suos apices Diaconiam juris sanctæ nostræ Ecclesiæ sibi concedi.