diacona
diācona, ae, f. = diaconissa, spät. Eccl.
astruunt ‥ Paulum apostolum [(] ‥ precepisse feminas debere fieri ~as, quia eas commemorat post diaconos 1 Tim. iii 8–11
dĭācŏna, æ, f. , diaconesse : Fort. Rad. 12.
Diaconissaet
Diaconaappellabatur, quemadmodum Presbyteri,
Presbytera, ut est in Concilio Turon. ann. 567. can. 14. et 20. Illa vero, si maritum mori contingeret, a secundis nuptiis abstinere tenebatur sub pœna excommunicationis, quemadmodum Presbyteræ, uti cavetur in Conc. Rom. sub Greg. II. PP. cap. 2. 15. et Conc. Rom. sub. Zacharia PP. cap. 5. Adde Capitula Caroli M. Add. 3. cap. 47. Atto Vercellensis Episc. Ep. 8 :
Sunt etiam qui eas priscis temporibus Diaconas asseruere appellatas, quas nunc Abbatissas nominavimus, quod nobis minime congruere videtur. Abbas namque Pater dicitur, etc.Infra :
Quapropter si hujus officii nomen nunc etiam quoquo modo perduraret, in his, quæ per mulieres adhuc dispensari videntur, illas Diaconas putaremus, quæ ætate senili devictæ, religiosam vitam cum castitate servantes, oblationes Sacerdotibus offerendas fideliter præparant, ad Ecclesiarum limina excubant, pavimenta detergunt. Possumus quoque Presbyteras vel Diaconas illas existimare, quæ Presbyteris vel Diaconis ante ordinationem conjugio copulatæ sunt, quas postea caste regere debent, etc.Vide Diaconissa.