About

Menu

diffidatus

DIFFIDATUS
, Desperatus, exspes vitæ, cui nulla superest vivendi fides. Perusinus in Vita B. Columbæ Reatinæ, tom. 5. Maii pag. 397 * : Infirmitate gravi laborans.... Diffidatus est. Acta B. Thomassi Camald. n. 15. Martii tom. 2. pag. 590 : A quinque medicis fuerat de salute Diffidatus. Vide alia notione in Diffidare.
DIFFIDATUS
, Rixarum amans, qui alterius querelam pretio ductus suscipit, nostris alias Déffieur. Steph. de Infestura MS. ubi de Innoc. VIII : Missum fuit proclama per urbem,... quod omnes malefactores, homicidæ et Diffidati pro quibuscumque criminibus reverterentur ad urbem, et ita factum fuit copia dictorum Diffidatorum et facinorosorum pariter per urbem ambulantium armatorum. Charta ann. 1424. tom. 2. Hist. Leod. pag. 445 : Gens qui porsiwent de jour en jour les tavernes, joweurs de fauz deis, mancheurs, Déffieurs, harballeurs de gens pour argent ou altrement, etc. Déffaé vero, Infidelis, a fide Christiana alienus, in Poem. de l'Ordene de Chevalere : Puis a demandé le conduit Parmi la terre Déffaée, Salehadins li a jurée. Infra appellatur Paiennie.

Saved

Recent