emendamentum
in ~um serure ad eandem ‥ portam j d.
Amanderdicimus pro
Meliorer, Meliorem efficere. Charta Curiæ Suess. ann. 1260 :
Obligaverunt dictam domum cum omnibus appendiciis et cum omni Emendamento et acquestu.
Salvis eisdem Emendamentis seu meliorationibus quibuscumque, per eos circa loca firmarum... apponendis.
Destructores Ecclesiæ dederunt Emendamentum ad Canonicam S. Eulaliæ pro peccatorum suorum redemtione.Ibidem :
Dono et Emendo Deo omnipotenti et sanctæ Eulaliæ ad Canonicam, villam quæ dicitur Salellas.Ibidem :
Si quis... contra hanc scripturam donationis et Emendationis.
Panis de Emendamentof. Panis vilior, a Gall.
Quolibet die Dominica totius anni unum panem de Emendamento.Alterum ejusd. Chartul. Instrumentum ann. 1302 :
Et quolibet die unum panem de Emendamento, quem percipiebam ibidem ratione mei ministerii in pistrino.
Olimparlam. Paris. fol. 37. r° :
Recordata fuit curia quod major et burgenses de Rupella in judicio proprietatis super Emendamento et adjustamento mensurarum in Rupella contra dominum regem succubuerunt.Stat. Massil. Mss. lib. 1. cap. 33 :
Statuentes etiam quod illi qui voluerint esse cursores in prædictum modum, antequam incipiant suum officium exercere, jurent ad sancta Dei evangelia... quod attendant omnia quæ in hoc Emendamento scripta sunt.Ubi edita habent,
Emandamento.