About Report a problem

Menu

emergens

EMERGENS
, quasi extrinsecus evenit, et nihil commune habet cum negotio ; sed Incidens intrinsece respicit negotium principale. Ita Vocabular. Juris utriusque : juxta tamen vim vocis Emergere, Oriri, Emergens e causa nasci videretur, ut sequens Emergentiæ. Ita persequitur auctor Vocabul. jur. utr. : Quamvis enim utrumque oriatur ex circumstantiis, tamen in hoc interest, quod Incidens ex circumstantiis causæ vel negotii principalis et Emergens ex circumstantiis judicii vel processus. Unde : Incidens perimit, Emergens jurgia differt.

Saved

Recent