emunis
Emunis et Immunis dicitur, qui liber est a muneribus.
Emunemreddere, facere. Gloss. Lat. Gr. :
Petiit ipse Abbas... ut per confirmationem nostram vel deliberationem nostram tale Emunire deberemus præceptum.
Qualiter prædictus locus S. Stephani a Duce Alberto fundatus erat, et per constitutionem Chylderici Regis Emunitatus, etc.
Emunidatus, ap. Hergott. pag. 34. Cod. Prob. Geneal. Habsburg.
Libertas concessa Ecclesiis, vel Ecclesiasticis personis, et rebus aliis ad eas spectantibus : et dicitur ab Extra et Munia, i. officia vel onera, a quibus Ecclesiæ sunt immunes.Generatim est quodvis privilegium, a Principe concessum, vi cujus, viri, Ecclesiæ, ac prædia sub ejus protectione esse intelliguntur.
Liceat ipso Abbate Daumero et successores ejus... sub omni Emunitate vel tuitionis nostræ sermone valeant tenere atque possidere, etc.
Eorum, qui nobiscum vadunt beneficia et villæ sub Emunitate maneant.Capitula ad Legem Salicam cap. 2 :
Si quis in Emunitate damnum fecerit.Synodus Vernensis ann. 755. cap. 19 :
Ut omnes Emunitates per universas Ecclesias conservatæ sint.Adde Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 13.
Emunitatumformula extat apud
immunitatisjus erat.
Primum quidem quemdam locum prope Alesinam pantano circumdatam versus Septentrionem, in quo Ecclesia B. Clementis quondam fuerat, nunc autem obruta funditus cernitur, cum Emunitate undique quinquaginta passuum eidem Monasterio ad ædificandum habere jugiter concedimus.
Ædificium Curiæ quæ Præpositi vocatur, construxit. Ambitum Emunitatis claustri muro amplexus est, etc.Charta Chlotarii Regis, pro fundatione Monasterii Wissemburgensis (fictitia) ibid. pag. 272 :
Reliqua vero familia legitimo loco et tempore ter in anno pro justitia facienda ad placitum advocati debet convenire, et in proviciumGobelinus Persona in Cosmodromio ætate 6. cap. 69 :(proficuum) advocati, si præsens est, singuli singulos denarios solvere, exceptis his, qui sunt in Emunitate.
Quendam laicum debitorem suum ab Emunitate monasterii..... vi abstraxit.
Dextrorum præsertim, etc.
Sed ipsum omnibus diebus vitæ tuæ aut hæredis tui Emuniter debeatis possidere, vel quidquid exinde facere volueritis liberam habeatis potestatem.
Et quicunque contra hoc nostræ immunitatis præceptum aliquid contradicere vel violare præsumpserit, sciat se sicut et alias res Emunitorias compositurum et emendaturum.