exdicere
Si vero appellaverit, Exdicat se.Altera Formula apud eumd. tom. 2. part. 2. pag. 91. col. 1 :
De torto approbet appellator, si potuerit : sin Exdicat se appellator, aut emendet.Et pag. 132. col. 1 :
Petre, te appellat Imperator, aut ejus Advocatus, quod tu habuisti epistolam ipsius domni Imperatoris in despectione. Non feci. Ergo Exdic te solus.Et infra :
Petre, appellat te Martinus, quod tu malo ordine tulisti sibi solidosvi. toloneum illic, ubi non fuit rectum... Da sibi vadimonium, si recordatus fueris, ut ei illud teloneum secundum suam legem emendes ; sin autem, ut te Exdicas secundum tuam legem.