About Report a problem

Menu

expectativa

EXPECTATIVA
, Spes succedendi in feudum vacaturum. Vide Vet. Auctor. de Ben. lib. 1. cap. 27.
Expectativæ gratiæ
, Canonistis sunt quibus designantur successores præbendatorum ante horum obitum ; quod ne fieret concilia non semel providerunt. Vide Decretal. Gregor. IX. lib. 3. tit. 5. cap. 19. Concil. Trident. Sess. 24. cap. 19. et Marcam. de Concord. lib. 6. cap. 9. sect. 4. Formulæ Expectativarum Gratiarum a sede Romana concessarum exstant apud Würdtwein, in Subsid. Diplom. tom. 5. pag. 2. sqq.

Saved

Recent