expeditare
quietos ab omnibus oppressionibus et exactionibus, sc‥. canibus ~andis, sartis, vastis [etc. ]
canes, qui solebant ~ari, has libertates se habere sentiebant
[Johannes le Wolfhonte et Thomas ] ibunt in foresta ‥ et habebunt secum unum mastivum non ~atum
quod canes non ~entur
preceptum est omnibus tenentibus de B‥. quod de cetero canes eorum ~entur
Forestariisfamiliaris : Canum pedes quodammodo mutilare. Legibus enim forestarum cautum erat, ut accolarum, atque adeo ipsorum Forestariorum canes
Expeditarentur, ne cervos aut lepores regios venarentur, et ud ad feras insequendas minus essent pernices. Fiebat autem
Expeditatio canumduobus modis, scilicet abscissione trium
ortellorum, seu unguium pedis anterioris, puta juxta ipsam cutem, vel excisione montis pedis ; quem
Pellotamvocant. Tenentur qui in forestis degunt, molossos et majores omnes canes sic habere expeditatos sub pœna 3. solid. 4. den. Regi pendendorum : renovandaque est expeditatio quolibet triennio, juxta Legem Joannis Regis Angl. pag. 180. et Edw. I. de Forestis, quæ exstat apud Matth. Paris ann. 1215. Prynneum in Libertatib. Eccl. Anglic. tom. 3. pag. 843. Refert Manwodus cap. 16. § 12.
Expeditationemistam inventam fuisse ab Henrico II. Rege Angl. vocabuloque initium dedisse in Assisia de Woodstock art. 6. Sed modum hunc de cohibendis canibus longe esse antiquiorem constat ex Legibus Canuti Regis de Foresta cap. 31. et 32. ubi eam
Expeditationem, genuiscissionemappellat, Anglice vero
Horing. Illius præterea mentio est in Legibus Henrici I. cap. 17. ubi
misera canum Expeditatiodicitur. Sed et de eodem Henrico sic Ordericus Vitalis lib. 11. pag. 823 :
Omnem ferarum venationem totius Angliæ sibi peculiarem vendicavit. Pedes etiam canum qui in vicinio silvarum morabantur, ex parte præcidi fecit, et vix paucis nobilioribus ac familiaribus privilegium in propriis saltibus venandi permisit.Meminit denique expeditationis canum idem Matth. Paris ann. 1225. pag. 224. et Charta Henrici III. Regis Angl. tom. 2. Monast. Angl. pag. 661 :
Sint in perpetuum quieti de sectis Swanemotorum, et omniumExpeditatis canibus opponuntur qui integros pedes habent. Idem Monasticum Angl. tom. 2. pag. 165 :aliorum placitorum forestæ, et de Expeditamentis canum, et de omnibus summonitionibus, placitis, querelis... ad forestarios et viridiarios pertinentibus.
Habebunt etiam iidem Canonici ad prædictas vaccarias quatuor canes cum integris pedibus, duos ad unam, et duos ad alteram, solutos noctibus, et ligatos diebus : qui si inventi fuerunt soluti a prima hora diei usque ad vesperam, custodes eorum erunt in forefacto domini, et canes in misericordia ejus.Charta Hugonis Episcopi Dunelmensis in eodem Monastico tom. 3. pag. 92 :
Et pasturam ad omnia averia sua habebunt undique in eadem : et pedes canum eorum non sint ibi, neque ad wacheriam de Werdale truncati : sed pastores ducant eos ligatos pro feris, ad averia sua servanda pro lupis. Crura enervaredixit eodem fere sensu auctor Queroli :
Utinam tibi crura ipsa enervasset, ne unquam inde movisses pedem.
Et dicunt quod audierunt antecessores dicere, quod tempore quo manerium de Sutton prædictum fuit in manibus Regem Angliæ, tota chacea fuit afforestata, et omnes canes infra forestam solebant esse Impediati, et amputati sinistro ortello. Et postquam devenerunt in manum Comitis Warwici,..... licentiam habere et tenere canes opertias (sic) ex omni genere canum, et non Impediati.
Inquiratur de quercubus et aliis arboribus Expeditatis in foresta,... vel si aliquo ingenio alio dictas quercus cædere fecerint.Nostris
Arbres abattus par le pied.