expectorare
a pecto ‥ per compositionem ~o, ‥ i. exsolvere, unde ~atus
qui verum animi verbis expectorat / nunquam in domibus potentum anchorat
Tum pavor sapientiam mihi omnem ex animo Expectorat.Verbum illud, ut antiquum nimis repudiat Fabius 8. 3. Non semel utitur Accius apud Nonium, idemque est quod e pectore educere. Hac quoque notione accipitur in Actis SS. Maii tom. 7. pag. 275. ubi de S. Hucberto. Gerardus Silvæ-majoris Abbas in Vita S. Adelardi n. 21 :
Tandem vir Dei inter eos medius caduceator deambulat, et utrisque consultum pacis Expectorat,id est, suadet,
ex pectore, ex animo.
Expectoratus affectus, Amor e pectore ejectus, in Concilio Ilerdensi inter Hispana tom. 2. pag. 284.