fert
Venta, quæ nec fausta, nec infausta erant. Michael Scotus de Physionomia cap. 56. enumeratis singulis auguriorum nominibus, hæc subdit :
Sciendum est, quod auguriorum quædam significant bonum eventum, ut Conferth et Emponenth : quædam malum eventum, ut Viarum et Harenari : et quædam medium inter utrumque, ut Fert, et Confert.Huc sane referri debere vetus Comitum atque adeo Sabaudiæ Ducum, ut vocant,
divisiam, , quam ante annum 1300. sibi adscripsisse, pluribus probat Guichenonus in Hist. Sabaud. pag. 140. et et 141. omnino fere contenderim. Nam cum hactenus vocis istius significatio apud Scriptores incerta prorsus maneat, fieri, inquam, potest, ut ille ex illustrissimis istis Principibus, qui primus lemma istud usurpavit, in animo habuerit æqualitatem fortunæ, quam
altum saperet, aut prosperis rerum successibus erigeretur, aut adversis deprimeretur, quod in ejusmodi auguriis, illud quod
Fertappellabatur, denotabat. Certe id lemma usurpatum a Sabaudis Principibus circa tempora, quibus ea adhuc obtinebant, evincit ætas, qua vixit Joan. Scotus, nempe sub Friderico II. Imp. ut observ. in verbo
Cervelleria.
divisiæorigines referunt Scriptores nonnulli, quibus nihil sapit præter fabellas aut prodigiis similia. Has, si vacat, reperire est in Diction. Trevoltiano ubi confutantur.