festum
festum, a holiday, festival, festal banquet, feast
fēstum, ī, n., s. 1. fēstus.
est ‥ ibi orreum versusest altitudinis usque ad trabem xiij pedum et desuper usque ad ~um x pedum et dimidii
altitudo [hujus grangie ] sub balco x pedes, et super balcum usque ad ~um viij pedes
quamvis ‥ / ‥ domos faciant / que festis sidera celosque feriant
~um, A.the furst
hoc ~um est lignum ad quod omnia tigna conveniunt
rooftre , ~um
a rufe tre , ~um, doma
fēstum, (11) ī, n. (festus), jour de fête, fête : Ov. F. 4, 877 ; Plin. 6, 91.
Dies Dominicos et festivos absque aliquo servili opere a vespere in vesperam devote ac reverenter in vestris Ecclesiis coli facite.Hujus vero moris vel præcepti qui transgressores inveniebantur, ut scribit Episcopus Carcassonensis ann. 1275. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1151 :
Per tres dies Dominicos vel Festivos in camisia et braccis stare debebant ante altare, dum missarum solemnia celebrabantur.In statutis vero Synod. Ecclesiæ Trecorensis apud eumdem tom. 4. col. 1109 :
Si divites sint, solvant quinque solidos ad luminare suæ Ecclesiæ ; si pauper, quinque dies Dominicos sequatur processionem in camisia et femoralibus, habens super collum instrumentum cum quo operabatur.
Qui... in Festis eisdem seu diebus Dominicis inventus fuerit opus servile vel illicitum operari, ad nos infra octo dierum spatium transmittatur infrascriptam pœnitentiam recepturus, ut videlicet per tres dies Dominicos vel festivos, dum missarum celebrantur sollempnia, stet in sua ecclesia in loco eminentiori præ cæteris in camisia tantum et in braccis, cum virgarum manipulo, cum quo a sacerdote ecclesiæ præsidente unam recipiat disciplinam.
Postea quidem(communione scilicet peracta) accipiens Diaconus calicem indextera parte altaris, elevans eum in manibus suis, pronuncians Natalitia Sanctorum in ipsa hebdomada venientia, ita dicendo : Illa feria veniente, Natale est S. Mariæ, aut Confessoris, vel alius Sancti cujus evenerit, secundum martyrologium. Et respondent omnes, Deo gratias.
Illa autem, quæ non scripta, sed tradita custodimus, quæ quidem toto terrarum orbe observantur, dantur intelligi vel ab ipsis Apostolis, vel plenariis Conciliis, quarum est in Ecclesia saluberrima auctoritas, commendata atque statuta retineri, sicut quod Domini Passio, et Resurrectio, et Ascensio in cœlum, et Adventus de cœlo Spiritus sancti, anniversaria solennitate celebrantur.Isidorus lib. 1. de Eccl. Offic. cap. 34 :
Festivitates Apostolorum seu in honore Martyrum solennitates antiqui Patres in venerationis mysterio celebrari sanxerunt, vel ad excitandum imitationem, vel ut meritis eorum consociemur, atque orationibus adjuvemur : ita tamen, ut nulli Martyrum, sed ipsi Deo Martyrum offeramus, quamvis in memoriis Martyrum constituamus altaria.Eadem habet Rabanus lib. 2. de Instit. Cleric. cap. 43. Alcuinus lib. de Offic. div. :
Sanctorum dies, quibus de hoc sæculo migraverunt, solenniter et cum magna exultatione celebramus adeo, ut in ipsis, abstinentiæ aliquantulum rigore laxato, paululum remissius vivamus.Infra :
Cum antiquos natalitia sua, vel suorum affinium, quibus in hanc miseram effusi sunt vitam, tanta alacritate invenimus celebrasse, ut etiam omni corporeæ voluptati licenter operam darent : quanto nos spirituali hilaritate sanctorum Patrum natalitia convenit celebrare, quibus non ad miserias nascuntur, sed de miseriis ad gaudia transierunt sine fine possidenda, non nos corporalibus illecebris resolventes, ut faciebant pagani, verum canticis spiritualibus, Hymnisque cœlestibus in Christo tripudiantes, ut Christiani. Quamvis non denegemus etiam corporaliter aliquantulum remissius, quam cæteris esse vivendum, propter quosdam, ut reor, hebetiores, qui nihil putant esse festivum, nisi quod viderint corporali delectatione mellitum.Vide Durandum lib. 7. cap. 1. Baronium de Martyrolog. Rom. cap. 4. in Annal. ann. 58. n. 81. ann. 263. n. 14. Covarruviam lib. 4. Var. resolut. cap. 19. et Filesacum lib. 1. Select. cap. 6. ubi plura de festis Christianorum.
annifesta, unde nomen. Odo Cluniac. 1. de Vita S. Geraldi cap. 15 :
Si tamen in eisdem feriis Festivitas Annualis evenisset, abstinentiam ita solvebat, ut, etc.Charta Hugonis Ducis Burgundiæ pro fundatione S. Capellæ Divion. ann. 1172. apud Perardum :
In Festis Annalibus, id est, in Nativitate Domini, in Pascha, in Pentecoste, et in omnium Sanctorum.Ita in Charta Alphonsi Imp. apud Hieron. Vignerium in Hist. Alsatica pag. 143. Regestum Parlam. B. fol. 51. verso sub ann. 1279 :
In 4. Festis Annualibus, videlicet Nativitatis Domini, Resurrectionis Dominicæ, Pentecost. et omnium SS. 1.Reg. f. 123 :
Qui faciunt burgesiam apud Castrum Nantonis in tribus Festis Annualibus, etc. Festa Annualia,in Statuto Philippi Pulcri ann. 1302. cap. 57. 59. in Charta Odonis Episcopi Paris. ann. 1199. apud Sammarth. in Gall. Christ.
Dies Annales, in Ordinat. Hospitii S. Ludovici Regis ann. 1261.
Feste Annuaul, in Charta vernacula Hugonis Ducis ann. 1268. apud Duchesnium.
Festes annuelles, apud Joinvillam in Hist. S. Lud. pag. 124. Adde veteres Consuetudines Bituricenses apud Thomasserium pag. 250. 275.
Festivitates præcipuæ, Domini Natale, Pascha, Pentecoste, et si quæ principales reliquæ solennitates, quas Presbyteri et Diaconi, qui in villulis deserviunt, cum Episcopis suis in civitatibus celebrare tenentur, in Concil. Arvern. cap. 15. Missas quippe, ut in hisce festis majoribus, in oratoriis facere aut tenere prohibentur Presbyteri in Concilio Agath. can. 21. ita Laïci præcipui seu
natu majores, Pascha et Principales Festivitates sub præsentia Episcopi tenerejubentur, in eod. Concilio Arvern. can. 15. et Aurelian. IV. can. 3. In Agathensi vero can. 18. statuitur, ut
sæculares, qui Natale Domini, Pascha, et Pentecosten non communicaverint, Catholici non credantur, nec inter Catholicos habeantur. Quæ quidem festa
Festivitates Festivitatumappellantur a Brunone Signiensi Episcopo apud Petrum Diaconum lib. de Viris illustr. Casin. cap. 34. Bernardus Mon. in Consuet. Cluniac. MSS. cap. 52 :
Restant illæ nominatissimæ solennitates totius universalis Ecclesiæ speciali gaudio suscipiendæ, prædicandæ pariter et celebrandæ, Natalis Dom. nostri J. C. sanctum Pascha, Pentecosten, summorum Apostolorum Petri et Pauli, atque Assumptio S. Mariæ. Istæ igitur Festivitates cæteras, quasi quodam superlativo gradu, transcendunt, in quibus omnia superiori narratione latius explicata, ex asse complentur.Vide Chartam ann. 1247. in Hist. Monasterii S. Mariæ Suession. pag. 454. et aliam ann. 1294. apud Gallandum de Franco alodio pag. 252.
Pulsetur pro capitulo congregando campana, quæ pulsatur arduis Festis.Vide supra Arduitas.
Hohes Fest.
Manualiadicuntur, inferioris ordinis et minoris solemnitatis Festa, in quibus ea tantum opera prohibebantur quæ sine
equis et carrucisfieri non possunt. Statuta Eccl. Meldens. ann. 1493. tom. 2. Hist. Meldens. inter Instr. pag. 542 :
Quo nimia multitudo Festorum indigentibus non sit oneri, neque tædium generare indevotis... videatur, prohibitionem negociationis in non solemnioribus Festis, quæ Manualia seu Brachiorum vulgo appellantur, in quibus videlicet ipsa prohibitio per totam diem ad ea duntaxat opera et negotia quæ sine equis et carrucis fieri possunt se extendebat.Et infra :
Præcipuorum autem et aliorum non præcipuorum, vulgo quondam Brachiorum et Manualium, nunc vero devotionis seu ad devotionem nuncupatorum Festorum observationis ordo subsequitur, etc.Adde Statuta Eccl. Senonensis sec.
Festum Succentoris, vocatur Festum secundæ classis.
Diebus Festis colibilibus, etc.
et in Festum Simplex. Festum Duplex dividitur in Principale Duplex, in Majus Duplex, in Minus Duplex, in Inferius Duplex... Festum Simplex dividitur in Invitatorium Triplex, Invitatorium Duplex, Invitatorium Simplex. Ita Breviarium vetus asservatum in Monasterio Benedictinarum Anglic. Pontisar.
Festadicuntur
in totum duplicia, quædam
simpliciter duplicia, quædam denique
semiduplicia. Dicuntur quædam
dupliciain quibusdam Ecclesiis, pro eo, quod responsoria, tam majora, quam brevia, et versus a duobus cantantur, et quia omnia incipienda a duobus incipiuntur, et quia antiphonæ in Matutinis et Vesperis duplicantur : dicuntur enim Completæ, et ante Psalmum et post, sicut est Festum Natalis Domini, S. Stephani, S. Joannis Evang. Circumcisio Domini, Epiphaniæ, Purificationis, Annuntiationis, Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes, S. Joannis, B. Apostolorum Petri et Pauli, S. Laurentii, Assumptionis B. Mariæ, Nativitatis ejusdem, et Dedicatio Basilicæ. Atque hæc sunt majora duplicia. Vide Ordinat. Præmonstrat. cap. 15. pag. 914.
Minoraautem
duplicia Festasunt 2. et 3. feria infra octavas Pentecostes, Commemoratio S. Pauli Apostoli, Octava Apostolorum Petri et Pauli, et Assumptionis, et quodlibet Festum, quod unaquæque Ecclesia duplex ordinaverit celebrari.
Semiduplicia Festasunt, in quibus præmissa omnino non observantur ; sed tantum tertium, sextum et ultimum responsoria cantantur a duobus, nec incipiuntur a duobus, nec duplantur antiphonæ, licet versus et brevia responsoria a duobus dicantur. Et sunt hæc semiduplicia Festa SS. Andreæ, Nicolai, Luciæ, etc. Ita Beletus cap. 57. et Durandus lib. 7. Ration. cap. 1. n. 31.
Quocienscunque facimus in ecclesia solemnitatem novem lectionum, sive duplex simplex, sive duplex magnum, etc.Hujus appellationis rationem innuere videtur Liber pension. S. Vict. Massil. :
Invenimus... propter solemnitates diversorum sanctorum, quorum corpora in eodem monasterio requiescunt, anno quolibet sexaginta et septem Festa duplicia, in quibus datur duplex refectio, sive portio seu pitantia omnibus supradictis.Atque ut monachis refectio duplex, ita in ecclesiis cathedralibus nonnullis duplex retributio canonicis iis diebus præstabatur ; quod de Massiliensi ecclesia potissime mihi affirmatum est.
Festa a Clero nostræ civitatis et diœcesis cum officio de Festis per totum duplicibus instituto, etc.
In Festis, quæ apud alios vocantur triplicia, apud alios Quadruplicia, majora, aut præcipua, etc.
Item quotiens Conventus facietservitium pro benefactoribus dicti Monasterii... Et quotiens ibit in processione revestitus vel aliter extra Monasterium... vel quando Conventus revestitus erit pro recipiendo aliquem Prælatum... tenebitur dictus aquarius et dare et administrare dicto Conventui, sicut supra dictum est de solemnitatibus et Quartis Duplicibus.
triplexnuncupatur, quod ter Antiphona ad
Magnificatrecantatur, scilicet ante illud canticum, in fine ejusdem ante
Gloria Patri, etc. et rursus post hunc versum. Quod etiamnum fit in Diœcesi Parisiensi in solemnioribus illis antiphonis quæ Natalem Christi præcedunt.
Magnificatrecantata.
In Festis tersalibus ponuntur septem cerei, in solemnibus viginti ; ... et nota quod nisi sit Festum tersale vel solemne, cerei non accenduntur in Vesperis, neque in Matutinis.
Ipso die(in Cœna Domini) pulsentur campanæ ad missam et ad versum, sicut mos est in Festis quinque cereorum.
Item, statuimus quod Festa illorum Sanctorum quorum nomina in Missæ canonibus specialiter recitantur, sub novem Lectionum officio celebrentur.
In omnibus Festis novem Lectionum debent Fratres cotidie tenere silentium.Vide Ordinar. Præmonstrat. cap. 15. pag. 915.
Octabæ S. Stephani, Festum dominicale.
Dederunt eidem Ecclesiæ albas paratas,... de quibus induuntur in Festis, quæ fiunt in dicta Ecclesia in albis, vel in Cappis, etc.Consuetudines Eoveshamensis Monasterii in Anglia :
Et ad omnes collationes Festivitatum tam in Cappis, quam in albis, etc.Mox :
Debent etiam habere caritatem de cellario ad prandium singulis diebus octabarum principalium Festivitatum, quæ octabas habent, exceptis diebus, quibus sunt in Cappis.Vitæ Abbatum S. Albani :
In Festis, quæ in Cappis fiunt et maxime præcipuis,pag. 80. 83.
Festum trium, vel
sex, vel
novem Capparum.
Festum Caparumsæpius occurrit
Ut annuatim ejus Festivitas in Cappis celebraretur, uti Monasteriali usu dicitur.
Officium vero B. Mariæ etiam in Festis unius Ordinis non dimittas, sed secrete dicas taliter, quod tumultum non facias.
Nulla quoque festa dabunt vacationes a lecturis, nisi quæ celebrantur a clero et populo ; ex quo relinquitur quod Festa repentina, pro crastinationibus aut aliis inventionibus quibuscumque, sibi noverint interdicta.Vide Feriæ messivæ in Feriæ 3. et Repentinæ Feriæ. Licet de Festis Dominicis et Sanctorum ex professo commentatus sit Baronius in Notis ad Martyrologium, quædam tamen de iis, quæ observationem aliquam postulant, hic leviter attingemus, ordine literarum servato.
Capellano assignat.. privatas Missas, primam Missam ad corpus defuncti, peras scilicet peregrinorum benedicendorum, nuptias... sepulturam albatorum, confessiones, Festum sanctarum Animarum absque candela. Statuta Eccl. Cadurcens. etc. inter Anecd. Marten. tom. 4. col. 766 :
Festa communia Animarum defunctorum generaliter celebrantur in crastinum omnium Sanctorum, et in crastinum B. Hilarii, et in quibusdam etiam locis de consuetudine speciali in crastinum octavarum Paschæ et Pentecostes, et si in his sit Festum duplex, transfertur ad diem sequentem commemoratio defunctorum, et celebrantur hæc Festa defunctorum usque post Missas, nec propter officium defunctorum debet omitti dictis diebus officium regulare.Memorantur præterea quatuor Festa Animarum in Charta ann. 1288. ex Tabular. S. Victoris Massil.
In crastino Animarum convenientes omnes Angliæ Magnates, etc.Adde eumdem ad ann. 1246. et Annales Colmarienses ann. 1286. Id Festum, vel potius Commemorationem instituisse primum in suis Monasteriis sanctum Odilonem Abbatem Cluniacensem, ex quo ad cæteras Ecclesias transiit, scribunt Petrus Damiani in Vita S. Odilon. Radulfus de Diceto ann. 966. Sigebertus ann. 998. Udalricus in Consuet. Cluniac. lib. 1. cap. 42. Durandus lib. 7. cap. 35. etc. Vide Ditmarum lib. 6. pag. 70.
Le Jeudy d'après Noël que l'en faisoit au païsin Charta Phil. Pulc. ann. 1298. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 41.(diocèse de S. Flour) Feste et solempnité des Trespassez,... le suppliant apperceut Jehan del Roux,... lequel avec ung pic remplissoit ung fossé ou raze,... auquel il dist : Ilfust mieux que vous fussiez à l'église, car il est aujourd'huy la Feste des bonnes ames. La Feste aus mors,
Marzacheolim a nostris appellatum, quod in mensem Martium incidat. Regestum Censuum et Feodorum Carnotensis urbis f. 67 :
Sachent tous, qu'en l'an de grace 1286. le Jeudi d'emprés la Marzache, que Henry, etc.De hoc Festo sic Nomocanon nuper editus a V. C. Jo. Bapt. Cotelerio can. 2 :
Τοῦ εὐαγγελισμοῦ τὴν ἑορτὴν το σέβας ἀπονέμειν, ὂτι σεβασμία πασῶν τῶν ἑορτῶν.
Festivitas SS. Jacobi et Philippi et omnium Apostolorum.Hæc olim apud Latinos Kalendis Maii, qui dies hodie Apostolis Jacobo et Philippo tantum dicatus, apud Græcos vero 30. Junii, celebrari solita.
Apparition. Obituar. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5191. fol. 40. r°. :
viij. Idus Januarii fit Festum annale de Apparitione Domini ; quod institutum est anno Domini 1300. in generali capitulo Maii.Lit. remiss. ann. 1386. in Reg. 130. Chartoph. reg. ch. 177 :
Comme les genz de la ville de Ronsay en Brie aient acoustumé à eulx jouer environ la Feste de l'apparition et batre leurs bacins après soleil couchié et le jour de ladite Feste, etc.Aliæ ann. 1415. in Reg. 169. ch. 61 :
Le DimencheUbi designatur vigilia octavæ Epiphaniæ, quamxij jour de Janvier, qui fu le jour de l'Apparition au pois, etc.e.
Les Rois brousésvulgus appellat. Vide supra Epiphania.
Inventio specus S. Michaelisdicitur, in Cæremon. MS. S. Mariæ Crassensis, celebratur die octava Maii. Vide Festum S. Michaelis.
Vidit enim, quod viventibus Imperatore Federico et filio ejus, in Festo Architriclini custos Canonicorum, Jacobus nomine, ad petitionem Domni Ambrosii, tunc Abbatis, portavit crucem.Paulo supra
dies Architricliniappellatur, quo vocabulo Dominicam secundam post Epiphaniam, in qua Evangelium Joannis cap. 2. de Nuptiis in Cana recitatur in Ecclesia Mediolanensi, recte conjicit idem Puri cellus. Factum porro ipsum miraculum in Cana 6. Januarii, ac proinde ipso Epiphaniæ die consentiunt Scriptores omnes.
Non vos relinquam, ambonem ascendebat, ubi ex monte efficto cœlum petere videbatur ; tunc pueri symphoniaci
Viri Galilæi, etc.
Donné l'an mil ccc. xlix. le mardy après l'Assumption nostre Dame le xviij. jor dou mois d'Avril.Sed mendum est pro
Aoust, in quo mense dies 18. ad diem Martis reapse pertinet eo anno.
Singulis annis solvere teneantur census ad Festum S. Johannis Bapt. et ad Festum Calendarum.Quod utrum Kalendas Januarias spectet, an Nativitatem Christi in dubium venire potest. Et quidem Massiliæ etiamnum
Calenesvocant Festum Nativitatis Christi : quo nomine etiam donatur cœnula quæ apud ipsos in vigilia hujusce solemnitatis more Romanorum fit non sine apparatu ; ducta forsan vocis origine, quod Massiliensibus haud infrequens, a Græco
Kalendæ.
Comme le premier jour de May l'an 1373. ou environ, Jehan de la Mote, lors demourans en la ville de Froyenne ou baillage de Tournesis, feust armez pour aidier à garder la Feste de la chandelle ou deducasse, estant en laditte ville avec le bailli d'icelle ville.Aliæ ann. 1403. in Reg. 158. ch. 19 :
Comme le suppliant feust alez en la ville de Lilers, à un jour que l'en faisoit la Feste de la chandeile en laditte ville, pour soy esbatre, etc.Vide supra Candela 2. et Dedicatio.
Petri Antiochiæ, 22. Febr. quod
Natale Petri de Cathedradicitur in veteri Martyrologio apud Bucherium 8. Kl. Martii. Vita S. Lauriani Episcopi MS. :
Erat enim solennitas Cathedræ, quam celeberrimam ex more plebs habebat Romana, eo quodDe hoc festo agunt S. Augustinus in Append. de Divers. Serm. 74. Concil. Turon. II. can. 22. Petrus Damiani lib. 1. Epist. 20. Beletus cap. 83. Durandus lib. 7. cap. 8. Baronius ad Martyrolog. Bollandus 18. Januar. et 22. Febr. Baluzius ad Capitular. Reg. pag. 1172. Vide infra Festum B. Petri Epularum.sessio Pontificalis Apostoli eo die primum fuisset dedicata, id est, quinto decimo Kl. Febr.
Festum beati Petri sublimati ad cathedramnuncupatur in Ch. ann. 1243. ex Chartul. Campan. fol. 403. col. 2. Alia Garn.
de Willicancell. eccl. S. Fursæi de Peron. in Reg. 52. Chartoph. reg. ch. 167 :
Ce fu fait l'an de grace mil trois cent et treze, el mois de Fevrier, le Lundi devant la Feste S. Pierre yver souz pierre.
in Alemania et Boemia observandum et recolendum temporibus successivis. Annal. Victor. MSS. ad ann. 1355. Vide Festum Coronæ Christi.
Notre Dame de Pitié, quod celebratur die Veneris ante Dominicam Palmarum :
Festum Compassionis seu Septem dolorum,in Breviar. Rom. Vide Haltaus. in Calendar. med. ævi pag. 71. ubi refert quod in collegiis quibusdam Jesuitarum sit societas religiosa, quæ appellatur
Fraternitas Compassionis.
Anno Incarnationis Domini 1154. ego Atto prior, præsente domino Vasatensi episcopo Guillelmo Arnaldi collaudante, cum totius capituli nostri benigna unanimitate, statuimus ut Festum de beatæ Dei Genitricis Mariæ Conceptione, quod jam fere per totam Galliam devotissime ab omni Christiano percelebratur populo, hoc et a fratribus nostris et a tota plebe venerabiliter deinceps solemnizetur.In ecclesia vero Parisiensi celebrari cœpit ann. 1288. ut ex Necrol. MS. ejusd. eccl. colligitur :
Anno Domini 1288..... obiit Ranulphus quondam Paris. episcopus, qui..... dedit nobis trescentas libras Paris. ad emendum redditus, pro Festo Conceptionis B. M. V. celebrando quolibet anno in ecclesia nostra.
Johannis Baptistæad xxij. Sept. notatur in Calendar. S. Martial. Lemovic. ex Cod. reg. 1138.
Hic etiam PP.Magnum Chron. Belgic. pag. 304 :(Innocentius VI.) ad supplicationem Regis Caroli speciale Festum in honore instrumentorum Dominicæ Passionis, videlicet hastæ, clavorum, et aliorum, in partibus Alemanniæ et Bohemiæ solenniter celebrandum indixit, feria 6. post Octavam Resurrectionis Dominicæ, et super hoc indulgentias dedit, et hoc fecit propter reverentiam Imperialium insignium, quod aliqua de prædictis instrumentis Rex Romanorum, seu Imperator in sua tenet custodia. Cujus quidem Coronæ festum in Regno Franciæ celebravit.
Carolus IV. Imp. a Rege Franciæ obtinuit spinam unam de Corona Domini. Unde promeruit a PP. Innocentio VI. Festum fieri de Corona et Clavis Domini, quod celebratum feria 6. post octavam Paschæ, cum proprio cantu, et officio divino.Auctor vero Vitæ Innocentii VI. pag. 117.
Festum de Lancea et Clavis Dominivocat
ij. Idus Augusti Festum duplex de Corona Domini.
Sacrosancti Sacramenti, celebrari primus instituit Urbanus IV. PP. 5. feria post Octavam Pentecostes, ann. 1264. Thierricus Vallischolar. in Urbano pag. 241 :
Adde Hocsemium in Episcop. Leod. cap. 6. Thomam Walsinghamum pag. 111. Quid vero Festo isti indicendo occasionem præbuerit, pluribus edisserit Chapeavillus in Tractatu Historico de Vera Origine Festi Corporis Domini, post 2. tom. Rerum Leod.Sic digne statuit, ut in anno Corporis hujus Tam Festum celebre fiat in orbe semel, Post Pentecostes octavas luce Jovis, nam Consumi Christus fecerat ista die. Hocque sui terno fecit Papatus in anno, Officiumque novum continet ista dies.
Les varlez cordoanniers de nostre bonne ville de Paris requérans que comme passez sont cinq ans ou environ, ils aient ordonné à faire célébrer en l'honneur de mons. S. Crespin le Petit..... une messe chascune sepmaine au jour du Lundi en l'église nostre Dame de Paris,... et aient en dévotion de y faire une confrarie ;.... ottroions par la teneur de ces Lettres que ilz puissent fonder, faire et tenir ladite confrarie en nostre dite ville de Paris chascun an,... et ycelle faire crier par ladite ville à la clochette.
Quia in magno sacramento natus est Joannes, ipsius solius juste Ecclesia Natalem diem celebrat et Natalis Domini celebratur ; sed tanquam Domini... Passionum diem servis plurimis celebramus, Nativitatis diem nemini nisi Joanni.Vide eumdem Serm. 21. de Diversis, et Serm. 23.
Saint Jehan Décolace, in Lit. remiss. ann. 1376. ex Reg. 109. Chartoph. reg. ch. 278. Celebratur 29. Augusti.
Festum de Dispersione Apostolorum, apud Albertum Stadensem ann. 1098. appellatur. Kalendar. S. Victoris Parisiensis :
2. Id. Julii Divisio Apostolorum ad prædicandum.Chronic. Elwangense, et Compilatio Chronologica ann. 1291 :
Rex Romanorum Rudolphus obiit in Divisione Apostolorum.Chronicon Montis S. Agnetis can. 10. ann. 1041 :
In crastino Divisionis Apostolorum.Huc respexit Paulinus Natali 9 :
Vide Baron. ann. 44. n. 13. 14.... Lux populis festiva recurrit, Qua sanctus quondam cœlo demissus ab alto Spiritus ignito divisit fulmine linguas.
Apostolorum Festum, reperitur sub die 16. Julii commemoratoria Missa, quando Apostoli ad prædicandum per orbem divisi sunt, sub titulo :
Divisio Apostolorum.
Corporis Christi, in Lit. ann. 1356. ex Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 777. et in Necrol. MS. Fratrum Min. Silvanect.
Nono Kalendas Junii,
Julii.
dum fieret solemnitas Festi florum, sumta occasione festi, populus consulte armatur. Et col. 1120 :
Ludos annuos instituunt ipsa die victoriæ, scilicet in vigiliis S. Johannis de Junio, cum floribus et pulegiis ad flumina cantantes incedunt.
Ferre solent mulieres in templa fasciculos herbarum,... ob quam causam Festum hoc vulgo Herbarum vocatur.
Cur autem mos inolevit, quod flores et herbæ in ejus festivitate consecrantur, ob duas causas fieri comprobantur, quia ea die cantant : Circumdabant eam flores rosarum et lilia convallium... Alia causa est, quia de jure omnes fructus novi ante gustum deberent benedici... statuit ecclesia, ut in ejus festivitate primitiæ frugum benedicerentur a sacerdotibus.
Occursus Domini, 2. Febr. celebrari cœptum CPoli anno 15. Justiniani M. ut auctor est Theophanes. Vide Durandum lib. 2. cap. 6. num. 5. Baronium, etc. et infra in verbo
Hypapante.
Festivitas Jherusalem quando capta fuit a Christianisnotatur ad xiv. Julii in Calendar. S. Martial. Lemov. ex Cod. reg. 1138.
Die xxva. Martii ultimo præteriti, qua die celebratum fuit Festum Incarnationis Dominicæ, etc.
est illa dies. Vide Beletum cap. 126., inquit Honorius Augustod. lib. 3. cap. 160. qua Johannes Apostolus a Domitiano Cæsare ante eandem portam in dolium ferventis olei est missus, sed divinitus liberatus
Dormitio, incidit in diem Nativitatis S. Joannis Bapt.
Sed quia ob celebre officium illic agi non potuit, Ecclesia 27. Decembris die ejus festivitatem instituit, quando ab exilio rediit, vel ipsius Ecclesia dedicata extitit. Ita Honorius August.
Confessoris, fundatoris scilicet monasterii Reomaensis an. circ. 440. memoratur in Charta ann. 1360. ex Reg. 109. Chartoph. reg. ch. 121. Hujus memoria celebris est in antiquis martyrologiis ad. v. Cal. Febr.
Festa vero Nazarii et Celsi martyrum et Beati Lazari injungentur solemniter observari.
ϓπαντὴ Domini, id est, Festum Purificationis, hoc est, Festum Luminum dico.
Ἡ γὰρ ἁγία τῶν φώτων ἡμέρα, εἰς ἢν ἀφίγμεθα, καὶ ἢν ἑορτάζειν ἠξιώμεθα σήμερον, ἀρχὴν μὲν τὸ τοῦ ἐμοῦ χριστοῦ βάπτισμα λαμβάνει, τοῦ ἀληθινοῦ φωτὸς, τοῦ φωτίζοντος πάντα ἄνθρωπον ἐρχόμενον εἰς τὸν κόσμον.
Kalendæapud clericos. Reg. visitat. Odonis archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 18. r°. :
Item inhibemus ne de cetero in Festis Innocentum et B. M. Magdalenæ ludibria exerceatis consueta,inducendo vos scilicet vestibus secularium, aut inter vos seu cum secularibus choreas ducendo.
La Nostre Dame des Avans, in Charta ann. 1356. ex Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 629. in alia ann. 1397. ex Reg. 152. ch. 83. in Lit. remiss. ann. 1398. ex Reg. 153. ch. 242. etc.
Dedicatio Ecclesiæ B. Mariæ ad Martyresnuncupatur. Illud instituit Bonifacius IV. PP. converso Romano Pantheo in Ecclesiam S. Mariæ et omnium Martyrum. Vide Paulum Diac. lib. 4. Hist. Langob. cap. 37. lib. 5. cap. 11. Honorium Augustod. lib. 3. cap. 161. et Beletum cap. 127.
Nostre Dame de la nef sixieme d'Aoust, in Ch. ann. 1417. ex Tabul. capit. Carnot.
de Venetteex Cod. reg. 7581 :
In Festo B. M. Cleophæ, quod est vicesima quinta die Maii ; et in Festo B. M. Salome, quod est vicesima secunda die Octobris.
S. Martin Bouillant, quod æstate 4. scilicet Julii celebretur. Computus ann. 1202. tom. 2. de Usu feud. pag.
A die Martis ante Pentecostem usque ad diem Martis ante Festum S. Martini Bullientis... Petrus de Argeriis dexxiiii. diebus usque ad diem Martis ante S. Martinum Bulientemvi. lib.
Donné tesmoing mon seau le Samedi avant la saint Martin de verton l'an 1351.in Ch.
de Baude Doréamiraldi ducis Britan. Italis,
Vernino, hiemalis, hibernus.
est illa dies. Vide Cathwlphi Ep. ad Carolum M. tom. 2. Hist. Franc. pag. 667. Beletum cap. 129. 153. et Durandum lib. 7. cap. 12., inquit Honorius Augustod. lib. 3. cap. 167. qua populus Christianus cum paganis pugnavit, et victoriam per S. Michaelem Archangelum obtinuit
La Feste des mestiers, in Lit. remiss. ann. 1394. ex Reg. 146. Chartoph. reg. ch. 432 :
Environ la S. Martin d'iver le suppliant alla tendre fillé pour cuidier prendre un ou deux lievres ou connilz, pour donner à ses amis, ausquelz il entendoit faire honneurà la Feste des mestiers, qui est accoustumé d'estre faite chacun an à Pontoise en l'onneur et révérence de la Vierge Marie, et au profit de son église.
Metropolisappellatum a Joanne Chrysost. Orat. de B. Philogonio, et ab Isaacio invectiva
Πρῶτη ἑορτὴ καὶ ῾ρίζα, καὶ ἀρχὴ καὶ ἑορτῶν ἑορτὴ, καὶ μητρόπολις πασῶν έορτῶν.
propter excellentiam, ut est apud Gregorium lib. 3. Decret. tit. 46. cap. 3.
Quidam solitarius vitam ducens sanctissimam, audivit annis singulis die Nativitatis S. Mariæ Genitricis Dei harmoniam concentus Angelorum in cœlo : qui cum miraretur, quid hoc esset, et orasset intente, dictum est illi per Angelum, quod ea die nata sit S. Maria. Cujus Nativitatis cum ignoretur ab hominibus in terra, venerabiliter eam excolunt in cœlis Angeli. Quod ille referens Ecclesiæ statuta est ejus Nativitas solenniter celebrari.Adde Beletum cap. 149. et Durand. lib. 7. cap. 28. præterea Vitam Gregorii IX. PP. apud Bosquetum pag. 222. Vide supra Festum Concept.
pour les Seliers et les Peintres de Paris : Nul ne peut ouvrer au Dimanche, ne aux quatre Festes nostre Dame, c'est assavoir à la Myaoust, à la Septembrate, à la Chandeleur, et en Mars, etc.
Septembraiche, in Ch. ann. 1270. ex Tabul. Carnot.
Septembresce, in Stat. ann. 1311. tom. 5 Ordinat. reg. Franc. pag. 272.
Septembreche, in Lit. remiss. ann. 1383. ex Reg. 123. ch. 175.
L'Angevineappellatur apud Andegavenses seu
Andegavina, quod censuum ac redituum prædiorum in ea Provincia solutiones fere omnes in hoc festum incidant, non vero, quod illud institutum fuerit a S. Maurilio Andegavensi Episcopo, uti censuit Bordinius in Hist. Andegav. pag. 16. cum ejus celebritatis memoriam tum primum auditam in Galliis plerique velint sub Carolo Calvo, quod in Capitulis Walterii Episcopi Aurelianensis, editis a Cellotio cap. 18. illius meminerit, de ea vero sileant Herardus Turonensis, Hincmarus Remensis, Isaac Lingonensis, et Theodulfus, et ipsi Aurelianenses Episcopi. Istius porro nomenclaturæ crebra est mentio in Regesto Ludovici Regis Siciliæ in Camera Comput. Paris. fol. 74 :
Jean Hardoul doit foi simple à 6. den. de devoir au jour de l'Angevine par chascun an.Fol. 54 :
Rentes, que plusieurs personnes doivent à l'Angevine.Fol. 63 :
Des rentes et froment deus chascun an au jour de l'Angevine.Fol. 72 :
Messire Brient de Coismes Chevalier, homme lige à cause de la terre de Gabis, a 12. den. de service par an au jour de l'Angevine.Adde quæ observavit vir doctissimus, ipseque Andegavensis, Ægidius Menagius in Orig. linguæ Francicæ pag. 676.
Icellui Huet, quiin aliis Lit. ann. 1451. ex Reg. 185. ch. 115.de Derval en Bretaigne, estoit venuz à Angiers à la foire, appellée l'Angevine, le jour de Feste Nostre Dame en Septembre. La seurveille de la Feste Nostre Dame l'Angevine en Septembre,
Scriptum est in Gestis Pontificalibus. Honorius Augustod. lib. 3. cap. 168 :, inquit Alcuinus lib. de Divin. Offic. quod S. Bonifacius PP. (IV.) quandam domum Romæ, Pantheon nomine, quæ erat consecrata in honore omnium dæmoniorum, eliminatis omnibus spurcitiis, sacraverit Ecclesiam in honore sanctæ Dei Genitricis, omniumque Sanctorum. Unde constitutum est, ut plebs universa per totum orbem in Kl. Novembribus, sicut in die Natalis Domini, ad Ecclesiam in honore omnium Sanctorum ad Missarum solennia convenire studeat, illud attendentes, ut quidquid fragilitas humana per ignorantiam aut negligentiam in solennitatibus Sanctorum minus plene peregisset, in hac sancta observatione solveretur
Festivitatem Omnium Sanctorum Gregorius PP. Junior instituit, quam prius Bonifacius PP. in honore S. Mariæ et omnium Martyrum servandam censuit.Chronicon Reichersperg. ann. 831. Gregorium IV. PP. ait, Ludovici Pii consensu, statuisse, ut secundum Romanam consuetudinem per totam Galliam ea festivitas Kal. Novembr. deinceps ageretur : quam sanctam constitutionem ab eo tempore servat omnis in toto terrarum orbe Catholica Ecclesia. Adde Sigebertum ann. 835. Durandum lib. 7. cap. 34. et Baronium ad 1. Novemb. in Martyrolog.
Memoria Omnium Sanctorum, apud Ditmarum lib. 6. pag. 71. apud Græcos Festum omnium SS. celebratur die Dominica proxima post Dominicam Pentecostes. Vide Evangelistarium Gr. et Theoph. Cerameum Homil. 41.
Osannacantatur. Lit. remiss. ann. 1392. in Reg. 142. Chartoph. reg. ch. 284 :
Environ la Feste de l'Ozanne, etc.Vide supra Dominica Osanna.
In ea, quæ est anteVide Dominica Palmarumβαιοφόρον , quod nos Palmarum ramos dicimus, hebdomada, etc.
Venditoribus inter censum et suæ consuetudinis epulum xviij. denarii reddendi sunt omni anno ad diem festum Palmarum.
Festum Cathedræ S. Petri Antiochiæ, quod ethnici hac die ad parentum sepulcra convivia agerent : quæ quidem festivitas
Cara cognationuncupabatur. Vetus Glossarium cap. de Diebus festis :
Lupercalia, Cara cognatio, Terminalia. Aliud Kalendarium a Bucherio editum habet hac die
Caristia, ut 9. Kl. Mart.
Feralia, 7. Kl.
Terminalia ; Lupercaliadenique 15. Kal : Mart. Kalend. Herwarti, 8. Kl. Mart.
Caristia. Ita
Caristiaidem valet ac
Cara cognatio. Appellationis posterioris rationem indicat Ptolomæus Silvius in Laterculo :
8. Kal. Mart. Depositio S. Petri et Pauli. Cara cognatio, ita dicta, quia tunc, etsi fuerint vivorum parentum odia, tempore obitus deponuntur.Papias ex Glossis antiquis MSS. :
Dicitur,. Vide Concil. Turonense II. can. 22. et Capitul. Caroli M. lib. 6. cap. 194.inquit, Festum B. Petri Epularum. Fuit enim consuetudo veterum ethnicorum, ut singulis annis mense Februarii certo quopiam die epulas ad parentum suorum tumulos apponerent, quas nocte dæmones consumebant, cum inde non minus falso quam ridicule animæ refici credebantur. Putabant enim hujusmodi epulas ab animabus circa tumulos errantibus absumi. Hæc autem consuetudo atque hujusmodi falsæ opinionis error a Christianis vix extirpari potuit. Quod quidem, cum viri sancti animadvertissent, ac penitus illam oonsuetudinem extinguere voluissent, instituerunt Festum de Cathedra S. Petri, tam de illa, quæ fuit Romæ, quam quæ Antiochiæ, idque eodem die, quo abominanda illa ab ethnicis fiebant, ut solenni hoc festo pravæ illius consuetudinis festum omnino extingueretur. Unde etiam ab illis epulis festum hoc appeltatum est B. Petri Epularum
Ceste feste de la cathédration de S. Pierre soloit estre apelée Feste de les viandes de S. Pierre. Coustume fu anciennement des paiens, ensi comme maistres Jehanz Belethz dist, que il offroient chascun an ou mois de Février à certain jour viandes sus les tombes de lor parenz, et iqui de nuit li Diable les gastoient, et il cuidoient que les ames, qui aloient de lez les tombes, lesqueles il apeloient umbres, les gastaissent... Ceste coustume de celes viandes à paines que l'on la pot oster as Crestiens.
Le jour de la saint Pierre aux chevaliers derrainement passé, etc.
ChantemerleEpiscopus Redonensis, qui obiit anno 1389. Vide Gall. Christianam.
Le Beufin Dissert. quæ extat
Festum Purificationis.
Festum Reliquiarum solenniter celebramus ; Conversi tamen et mercenarii debent laborare, sed non circa domum superiorem. In hoc festo dicuntur Capitula plurimorum Martyrum ; Responsoria vero et Antiphonæ, sicut in Festo omnium Sanctorum.Et § 12 :
In Octavis Festi Reliquiarum Ecclesiæ superioris, fiat festum Reliquiarum Ecclesiæ inferioris ; non tamen cessatur ab operibus.Adde cap. 32. § 1. part. 2. cap. 12. § 6.
Comme le jour de l'Ascension, icellui Goeron, demourant au bourc la royne, venoit de la Feste de la Rose, qui avoit esté cellui jour en la ville de Baigneux.
In Festo Sanctificationis Beatæ Mariæ fiat officium, sicut in Nativitate ejusdem, nomine Nativitatis in nomen Sanctificationis transmutato.
Festum Sanctissimi Sacri seu Eucharistiæ Domini. Festum sacræ venerationis Eucaristiæ,in Charta Phil. V. ann. 1319. ex Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 64. Lit. remiss. ann. 1353. in Reg. 81. ch. 857 :
In die festivitatis sanctissimi Sacramenti, Charlotus Berengarii et Johanninus le Page in villa Paris. quia festivitas baculi parrochiæ SS. Sacramenti celebratur, tripudiare iverunt. La Feste du Sacre Nostre Seigneur,in aliis Lit. ann. 1448. ex Reg. 179. ch. 164. Poema cui titulus
Les Adventures advenues en Franceab ann. 1214. ad ann. 1412 :
Mil et trois cent dix-huit, quand le chier temps passa, Dompt Gill l'Augustin, qui en ce temps régna, Par consail aux saiges la Feste Dieu trouva. Dieu gart, qui en estat tousjours la maintendra.
Circa Columbariam non pluit duodecim septimanis, videlicet a festo Matthiæ usque ad Festum septem Fratrum. Les sept Freres,in Calend. antiquo Metensi ad diem septimam Julii.
Mandamus, quatenus observent constitutiones editas in sacro Concilio Terracone super observatione Festivitatis B. Theclæ virginis et martyris, quæ nono Calendas Octobris festivari intitulatur, per suas civitates et diœceses in abstinentia cibali et servilis operis faciant celebrari.
Cæsarfol. 95. v°. :
A esté donné congié... de faire et commencher la Feste de monseigneur S. Thomas, d'y bien y faire hourt et y dansser, comme il est de raison.
Transfigurationis, in Testamento Rotherhami Episcopi Eborac. ann. 1498. in Lib. nig. Scaccarii pag. 667 :
Ego Thomas Rotherham Archiepiscopus Eboracensis sanus mente, laus Deo, sexto die mensis Augusti in festo Translacionis Jhesu, et festo ejusd. nominis, etc.
Item, statuimus, quod Festum Trinitatis dominicæ post octavam Pentecostes, quæ vocatur octava Trinitatis, cumix. lectionibus et debita solemnitate fiat.
Actum anno Domini 1253. die Mercurii post Trinitatem æstivalem. Le Dimanche jour de la Trinité d'esté, quatrieme jour de Juing l'an 1357.in Tabul. episc. Carnot.
Comme d'ancienneté il ait en la ville Donnemarie en Montois en Brie une confrarie, appellée la Feste aux varlés, laquelle est par chascun an le Dimenche plus prochain après la saint Denis.Aliæ ann. 1383. in Reg. 122. ch. 379 :
Le Dimenche jour de la Feste aux varlez de la ville de Doucilli, que l'en appelle la feste du baston S. Pierre, etc.
Adar, qui Februario et Martio respondet. Hujus meminit lex 18. Cod. Theod. de Judæis, cælicol. etc. (16, 8.) ad quam consulendus Jacob. Gothofredus,
Scimus Aman maledictum a patribus nostris pro merito suo esse suspensum, qui genus nostrum perierat in perditionem, in cujus morte peracta revoluto anno gratulamur, sollemnia votorum festa celebramus, quod a patribus nostris accepimus.
Item volo et mando quod dictum modium vini detur et dividatur quolibet anno per quatuor partes et per quatuor festivitates, videlicet in Festo cabanarum unam sarcinatam.
Nota, Cantor, si Festum Asinorum fiat, processio ordinetur post Tertiam. Si non fiat Festum, tunc fiat processio, ut tunc prænotatur. Ordo processionis Asinorum secundum Rothomagensem usum. Tertia cantata, paratis Prophetis juxta suum ordinem, fornace in medio navis Ecclesiæ linteo et stuppis constituta, processio moveat de claustro, et duo Clerici de secunda sede in cappis processionem regant, hos versus canentes,Gloriosi et famosi.
Chorus, Gloriosi.
Vers. Cujus ortum.
Chorus, Gloriosi.
Vers. Quem futurum.
Chorus, Gloriosi.
Vers. Impiorum Judæorum.
Chorus, Gloriosi.
Vers. Sed Judæi.
Chorus, Gloriosi.
Vers. Israel infideli.
Chorus, Gloriosi.
Vers. Gentes unde.
Tunc processio in medio Ecclesiæ stet, et sex Judæi sint ibi parati, et ex altera parte Gentiles, et omnes Gentes vocent ita Vocatores, Omnes Gentes, Dominus homo fit.
Hic vertant se Vocatores ad Judæos, O Judæi, verbum Dei.
Vers. Vestræ legis testes.
Judæi respondeant, Nos mandatum vobis.
Vocatores ad Gentiles dicant, Et vos Gentes non credentes.
Gentiles respondeant, Deum verum Regem rerum (f. Regum.)
Vocatores, prius Moysem, ita dicentes, Tu Moyses Legislator.
Tunc Moyses, tenens tabulas legis apertas, indutus alba et cappa, et cornuta facie, barbatus tenens virgam in manu, dicat, Vir post me veniet exortus.
Hoc dicto, Vocatores eum ducant ultra fornacem, dicentes, Iste cœtus, psallat lætus.
Chorus, Quod Judæa.
Vocatores dicant ad Amos, Amos mentis.
Tunc Amos senex barbatus spicam tenens, dicat, Ecce dies venient.
Vocatores, Chorus, Quod Judæa.
Vocatores dicant Ysaiæ, Ysaias verbum qui scit.
Ysaias barbatus, alba indutus, per mediam frontem rubea stola distrinctus, dicat, Est necesse virga Yesse.
Vocatores, etc. Vocatores ad Aaron, Aaron, doce populum.
Aaron ornatus Pontificalibus indumentis, et mitra, barbatus, tenens florem, dicat, Virga Jesse florida.
Vocatores, etc. Vocatio Jeremiæ, Qui vocaris Iheremias.
Iheremias sacerdotali habitu ornatus, et barbatus, tenens rotulum, dicat, Sic est, hic est Deus noster.
Vocatores, etc. Vocatio Danielis, Daniel judica voce Prophetica.
Daniel indutus viridi tunica, juvenilem vultum habens, tenens spicam, dicat, Sanctus Sanctorum veniet.
Vocatores, etc. Vocatio Abacuc, Abacuc Regis cœlestis.
Abacuc, senex, Opus tuum inter * bini,claudus, Dalmatica indutus, habens in pera radices et longas palmas, habens unde gentes percutiat, comedens, dicat
Vocatores, etc. Duo missi a Rege Balec, dicant, Balaam, veni et fac.
Tunc Balaam ornatus, sedens super asinam, Cur me calcaribus miseram sic læditis ?, (hinc festo nomen,) habens calcaria, retineat lora, et calcaribus percutiat asinam, et quidam juvenis, tenens gladium, obstet asinæ. Quidam sub asina dicat
Hoc dicto Angelus ei dicat, Desine Regis Balac præceptum perficere.
Vocatores Balaun, Balaun, esto vaticinans.
Tunc Balaun respondeat, Exibit ex Jacob rutilans.
Vocatores, etc. Vocatio Samuelis, Accede, Samuel.
Samuel religiose indutus, dicat, in Israel faciet Rex Verbum.
Vocatores, etc. Vocatio David, Dic tu, David, de nepote causas.
David ornatus regalibus ornamentis, dicat, Universus grex conversus adorabit Dominum.
Vocatores, etc. Vocatio Osee, Aufer Osee, plebi Hebrææ cæcitatem.
Osee barbatus dicat, Deus nuntiavit de filio David in præsenti.
Vocatores, etc. Vocatio Johelis, Johel, leva vocem cum cæteris.
Johel diversum habens cultum, et barbatus dicat, Effundam de Spiritu meo, dicit Dominus.
Vocatores, etc. Vocatio Abdiæ, Fac, Abdia, præconia venturi Salvatoris.
Abdias diversum habens cultum, barbatus, dicat, Et in monte Syon salvatio erit.
Vocatores, etc. Vocatio Jonæ, De persona Christi, Jona, quæ sunt in te mystica ?
Jonas calvus, alba indutus, dicat, O Judæi, hujus rei signum gemis fatuum.
Vocatores, etc. Vocatio Micheæ, Effice, Michea, quod credat plebs.
Micheas diversum cultum habens, barbatus, dicat, Descendet Dominus, cui non est terminus.
Vocatores, etc. Vocatio Naun, Naun, plebi Judaicæ dic.
Naun senex respondet, Super montes Evangelizantis.
Vocatores, etc. Vocatio Sophoniæ, Esto nobis, Sophonia.
Sophonias barbatus dicat, In medio tui, Syon, Rex regnabit.
Vocatores, etc. Vocatio Aggei, Audiamus os Aggei, ut exponat.
Aggeus, senilem vultum gerens, dicat, Veniet cunctis Gentibus Rex desideratissimus.
Vocatores, etc. Vocatio Zachariæ, Veni, Zacharia, Fili Barachiæ.
Zacharias barbatus dicat, En Rex tuus venit justus, Filia Syon.
Vocatores, etc. Vocatio Ezechielis, Profer nobis, Ezechiel, adventum.
Responsio ejusdem, Per clausam januam Rex intrabit solus.
Vocatores, etc. Vocatio Malachiæ, Palam nobis refer, Malachia.
Responsio ejusdem, Scimus, hoc dicentem Deum.
Vocatores, etc. Vocatio Zachariæ, Patris S. Johannis, Zacharia, os aperi.
Ipse ornatus quasi Judæus, dicat, Per viscera dulcifluæ Dei misericordiæ.
Vocatores, etc. Vocatio Elizabeth, Illud, Elizabeth, in medium.
In persona alba quasi prægnans, dicat, Quid est rei, quod me mei.
Vocatores, etc. Vocatio S. Johannis Baptistæ, Da, Baptista, ventris cista clausus.
Ipse nudus pedes tenens textum, dicat, Venit talis, sotularis, cujus non sum.
Vocatores, etc. Vocatio Simeonis, Quid dixisti, Symeon, cum in tua ?
Symeon senex respondeat, Dei nostri Salvatoris conspexerunt cæli.
Vocatores, etc. Vocatio Virgilii, Maro, Maro, vates Gentilium, da Christo.
Virgilius in juvenili habitu, bene ornatus, respondeat, Ecce polo demissa solo.
Vocatores, etc. Interim Nabuchodonosor quasi Rex paratus ostendens imaginem duobus armatis, dicat, Huc venite, vos armati.
Tunc armati, ostendant imaginem Pueris, dicentes, Regi gratum famulatum.
Interim ostendant imaginem tribus pueris, dicentes, Huic sacro simulacro.
Tunc Pueri imaginem respuentes, dicant, Deo soli digno coli.
Hoc audito Armati Pueros ducant Regi dicentes, Quia tuum stabilitum non timet is.
Tunc ostendant Pueros Regi, dicentes, Rex, tua salventur.
Tunc Rex iratus dicat, Ergo tales assumantur.
Tunc Armati ducentes Pueros ad fornacem, dicentes, Reos digne jam in igne.
Tunc mittantur Pueri in fornace, et accendatur. At illi facti liberi, dicant, Benedictus es, Domine Deus, etc.
Rex hoc audiens admirans, hoc dicat, En, quid cantant illi tres ?
Armati dicant, Deum laudant.
Tunc vocatores dicant Regi, Puerum cum Pueris Nabuchodonosor.
Rex fornacem ostendens, dicat, Tres in igne positi Pueri.
Vocatores, etc. Vocatio Sibyllæ, Tu, Tu, Sibylla, vates illa.
Sibylla coronata, et muliebri habitu ornata, dicat, Judicii signum tellus sudore.
Vocatores, etc. Quo finito, omnes Prophetæ et Ministri in pulpito cantent hos versus, Ortum prædestinatio parvo sabbati spatio.
Hoc finito, Cantor incipiat ad introitum Chori Responsorium, Confirmatum est cor Virginis.
Prophetæ et Ministri regentes Chorum secundum suum ordinem incipiant ad Missam Officium, Puer natus, Kyrie, et Gloria, etc.
Introitus, Kyrie, Gloria, Credo, etc. hac modulatione
Hinhamconcludebantur ; sed quod magis stupendum, Rubricæ MSS. hujusce festi habent :
In fine Missæ Sacerdos versus ad populum vice, Ite Missa est, ter Hinhannabit : populus vero vice, Deo gratias, ter respondebit, Hinham, Hinham, Hinham.Hæc ægre retulimus, utpote quæ theatro magis conveniant quam Ecclesiasticæ cæremoniæ ; attamen cum ab instituto nostro non omnino abhorreant, Prosam quoque subjiciemus quam coronidis instar inter Missarum solemnia decantabant ; hanc nobis suppeditavit præter Edita MS. codex 500. annorum : unde de antiquitate illius festi judicare licet.
Nec minori pompa decentiorive cultu eadem hæc festivitas Æduis celebrabatur. Asinum vestiebant aureo panno, cujus angulos ferre nonnisi quatuor e præcipuis Canonicis concedebatur ; alii vero adesse tenebanturOrientis partibus, Adventavit Asinus, Pulcher et fortissimus, Sarcinis aptissimus. Hez, Sire Asnes, car chantez, Belle bouche rechignez, Vous aurez du foin assez Et de l'avoine à plantez. Lentus erat pedibus, Nisi foret baculus, Et eum in clunibus Pungeret aculeus. Hez, Sire Asnes, etc. Hic in collibus Sichem, Jam nutritus sub Ruben, Transiit per Jordanem ; Saliit in Bethlehem. Hez, Sire Asnes, etc. Ecce magnis auribus Subjugalis filius Asinus egregius Asinorum dominus. Hez, Sire Asnes, etc. Saltu vincit hinnulos, Damas et capreolos, Super dromedarios Velox Madianeos. Hez, Sire Asnes, etc. Aurum de Arabia, Thus et myrrham de Saba Tulit in Ecclesia Virtus Asinaria. Hez, Sire Asnes, etc. Dum trahit vehicula Multa cum sarcinula, Illius mandibula Dura terit pabula. Hez, Sire Asnes, etc. Cum aristis hordeum Comedit et carduum ; Triticum a palea Segregat in area. Hez, Sire Asnes, etc. Amen, dicas, Asine, (hic genuflectebatur) Jam satur de gramine : Amen, amen itera Aspernare vetera. Hez va ! hez va ! hez va, hez ! Bialx Sire Asnes car allez ; Belle bouche car chantez.
in vestitu decenti sicut in die Nativitatis; sicque tandem asinum frequenti stipatum turba solemni ritu ducebant : adeo ut quo magis hæc ridenda videantur, eo religiosiori cultu observata fuerint. Hæc abolere censuris ecclesiasticis non semel tentarunt Episcopi, sed frustra, altissimis quippe defixa erat radicibus, donec supremi Senatus accessit auctoritas, qua tandem hoc festum supressum est.
Asina picta remanet retro altare usque post Completorium iv. feriæ.
Dominica Palmarum, pag. 225. edit. German.
Natalis Dom. S. Joannis, S. Stephani, Innocentium, Circumcisionis, Apparitionis, Purificationis, etc.Mox subjungitur :
In Vesperis et Matutinis, et Missa, itemque Vesperis duas candelas accendimus : et si quis voluerit plures accendere in prædictis præcipuis festis, ultra quatuor non accendat.Adde cap. 41. § 27. Statuta ejusd. Ord. ann. 1368. 1. part. cap. 2. § 36. 37 :
Moniales possunt festumAdde cap. 3. Forte, quia in aliis diebus unica accenderetur.xi. millium Virginum solemniter ac cum Candelis, et Monachi cum Capitulo celebrare.... In festo S. Hugonis Lincolniensis, quod cum Candelis celebramus, etc.
Quia diebus ferialibus et Festis unius Candelæ, etc.
Sed in Festis duarum Candelarum vel trium, et infra octavas quæ cum duabus Candelis accendendis in Vesperis et Matutinis celebrantur.In antiquis Constit. Ord. Vallis caulium apud eumdem. tom. 4. col. 1057. festa quibus duæ candelæ accenduntur majores sunt solemnitates, ut Natale Domini, Pascha, etc.
Solemnitates, in quibus de consuetudine fit collatio in Capitulo Monachorum. Hæ porro sunt :
Nativitas Domini, Epiphania, Purificatio Virginis gloriosæ, Annuntiatio, Resurrectio, Ascensio, Pentecoste, Nativitas S. Joan. Bapt. Festum B. Mariæ Magdalenæ, Festa Assumptionis et Nativitatis Dei Genitricis, S. Michaelis, et omnium Sanctorum, et S. Hugonis Lincolniensis.Ita Statuta nova sub Guillelmo Rainaldo Priore 1. part. cap. 3. n. 2.
Festa, quæ Capitulum habent, in Statutis antiq. ejusd. Ord. part. 2. cap. 8. § 10 :
Festum 12. lectionum non habens Capitulum,cap. 14. §. 22.
Festi, quod celebratur annuatim pro Imperatore Federico, et filio ejus Anrico,...... in die Architriclini; ut et pag. 1071. 1072.
Processionis, quæ fiebat ad honorem Domini Imperatoris Federici et filii. Vide ibi eumdem Puricellum.
Missa vero a præfato Priore more suo inter eos celebrata, cum Abbate ab eisdem diligenter prius requisito, Festa mandibilia in papilionibus, caricis et palliis deauratis Ecclesiæ prædictæ coopertis... iidem prælati pariter tenuerunt.
la Feste des Merveilles. Charta Petri de Sabaudia Archiepisc. Lugdun. ann. 1312 :
Nobis etiam ac successoribus nostris retinemus Festum, appellatum Mirabilium, cohercionem et punitionem inobedientium, et delinquentium in non faciendo debitum suum circa dictum festum, prout est apud Lugdunum alias consuetum.In alia Charta apud Paradinum lib. 2. Hist. Lugd. cap. 73.
Festivitas Miraculorumdicitur :
Nos vero Canonici hanc censuram istius mansi ad mensam fratrum in omni tempore damus, et constituimus in festivitate Miraculorum.Acta Capitularia Ecclesiæ Lugdun. ann. 1345. MSS. ex Camera Comput. Paris. fol. 151. v°. :
Qua die instante Bartholomæo de Balma Cancellario Curiæ sæcularis Lugdun. ordinaveruntAt quod fuerit festum illud, adhuc quærunt Lugdunenses. Tametsi non desunt, qui illud esse putant institutum ob miraculum, quod accidit in Christianorum Martyrum corporibus in Ararim projectis sub Severo Imp. de quo quidem Paradinus lib. 1. cap. 32.(Canonici) et sibi præceperunt, quod Mirabilia faciat cridare ad diem Lunæ ante festum proximum Natalis S. Johannis Bapt.
Imperator vero nobili potitus triumpho, in Olivarum Festo in Beati Ambrosii Basilica, una cum oliva triumphalem gestavit victoriæ palmam.Vide Dominica Palmarum in Dominica.
Sin autem occisor aufugerit, et capi non potest, quicquid habet, ad Festum redigatur, et proximi ejus, si inculpabiles sunt, firmam pacem habeant.Videtur legendum,
ad fiscum.
Feste du regart, an idem quod vulgo
Comme le jour de Nostre Dame mi-aoust derrenierement passée sur l'anuitier, le suppliant feust alez veoir la Feste du Regart, qui se faisoit en l'hostel du prévost des marchandsEo etiam spectare videntur aliæ Lit. ann. 1423. in Reg. 172. ch. 418 :(de Paris) d'une sienne fille, etc.
Laquelle Jehannette requist à icelle femme que elle feust le Dimenche ensuiant à la grant Feste d'icelle Jehannette, ainsi que l'en a acoustumé de faire en la ville de S. Quentin les Dimenches avant que on espouse.Vide supra Changare.
Festum, non semel pro convivio solenni usurpatur. Brompton. :
Mandavitque Regi, quod ad Festum suum properans cibos salsatos sufficienter inveniret.Vide Firma. Conradus Usperg. ann. 1181 :
Imperator apud Moguntiam maximum Festum et convivium celebravit, convocatis ibidem Principibus et Baronibus totius regni.Idem in Henrico VI. :
Tempore Paschali maximum Festum nuptiarum celebravit, cum multis Principibus et Baronibus in campo magno, qui vocatur Concio legis.Willelmus Neubrigensis in Præfat. Historiæ, de Arthuro :
Post hæc cum triumpho multiplici reducit eum in Britanniam, et facit eum cum subactis Regibus et Principibus Festum celebrare famosissimum, præsentibus tribus Britonum Archiepiscopis.Matth. Paris ann. 1135 :
Rex ab omnibus acclamatus, et regale Festum splendide celebravit.Hermannus de Lerbeke in Chron. Comitum Schawenburg. pag. 37 :
Cum.... pro filia Regis Angliæ, quam duxit uxorem, Festum nuptiarum in Noviomago solenniter ageret, etc.
Rex fecit ibidem(in monasterio Malidumi) Festum suum in Natali Domini, ubi fuit prius fere tota nobilitas Gallicana.
Item quod nulla persona privata vel extranea audeat vel præsumat in Massilia vel extra de die vel de nocte facere Festum in quibusvis strumentis.
Certatum acciti regalia Festa colentes.
Par tout les veoie et oioie, Demener grant joie et grant Feste.
MS. :Partant s'il tiennent court ou Feste, Il doivent mener joie honneste.
Sor nne table o Fromont suet mengier As hautes Festes, quant il sa grant cort tient.
Infra :Car icel jor que il fu nez, Li Amiraus sa cort tenoit, Et un grand Feste faisoit, El jor de sa nativité, Ses Barons avoit asemblé.
Tuit li Baron de bonne geste Furent mandé à cele Feste.
HaimonMS. :
Chronicon Flandr. cap. 52 :Le jor, que Phelippes fu nez, Fu li barnages assamblez, Li Amiraus sa cort tenoit, Et une grande Feste fesoit.
Le Roy de France feit un jour de Pentecouste l'une des plus grandes Festes, qui onques fut faites au Royaume de France, et y feit semondre tous ses hauts Barons, etc.
Faire grande réjouissance. Vide Epist. Lotharii Imp. editam ab Angelo de Nuce post Chron. Casin. et quæ notavimus in Dissert. 5. ad Joinvillam pag. 163.
Dies festissimi, apud Vopiscum in Tacito. Hinc
Festindicimus. Michael Scotus lib. 4. Mensæ Philosophicæ cap. 9 :
Quidam Miles habens Festum fecit Sacerdotem primo lavari, etc.
Festeggiare, Italis ; Gallis,
Faire Feste à quelqu'un. Vincent. Belvac. lib. 32. cap. 39 :
Daniel et Vasilico frater ejus Festum nobis fecerunt.
Dominus vero majus Festum facere volens cum sua devota ancilla, se fecit magis ponderosum.
Où il trouva le Roy à l'Hostel de S. Pol, qui moult grand Feste lui feit.Adde cap. 2.
Cum decanus et capitulum Andegavensis ecclesiæ essent in possessione levandi et percipiendi ab episcopo ejusdem ecclesiæ... quinque Festagia singulis annis, quinque diebus seu festis cujuslibet anni.... Idem episcopus dicta Festagia in bonis cibariis, et dictum O in bonis speciebus et vinis similiter, ut moris est,.... solvere maluit.Lit. remiss. ann. 1475. in Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 1444 :
Le suppliant avoit entention de tuer ung porceau et certains chevreaux, qu'il vouloit abiller pour faire le Festaige de l'amessement d'une sienne fille, qui estoit accouchée d'enfant.Vide in Festare.
Elegerat autem D. Rex(S. Ludovicus) sepulturam suam apud S. Dionysium, et sepulturam filii sui Comitis Nivernensis in Ecclesia Regalis-montis....... ubi de ipso fieret magnum Festum.
Dix Festes fist en France le pais, Une de Bar, deux en mist à Provins, L'autre de Troies, le quarte de Laigni, Et trois en Flandres, la novisme au Landis, Et la disisme li renommez Lignis.
Quant li homs est semons devant le visconte, et il raamist se Feste, il doit avoir respit duskes à se revenue. Festevero, Funis species, in Stat. ann. 1415. ex Reg. 170. Chartoph. reg. ch. 1 :
Item à Beaumont sur Oise aura un maistre, appellé le maistre du pont d'icellui lieu, lequel ira audevant des bateaux montans et avalans,... et portera certaines cordes, appellées Festes, et autres à ce nécessaires.
Propter ejusmodi quittationem, omnis domus, quæ unumVide Festagium, First-falli, First-ful,Festum habuerit, annuatim Ecclesiæ 5. solidos solvet, et si aliquem plures domos habere contingit, unam habebit pro granchia ad sex denarios de censu, etc.
Virstin chart. ann. 1315. ibid. tom. 2. pag. 109. et in alia ann. 1316. pag. 120.
Fürstin alia ann. 1400. ibid. pag. 307.
statioassignata. Ordinar. eccl. Ambros. Mediol. an. circ. 1130. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 872 :
Sciendum est, quia in Dominicis diebus finita antiphona, quæ est post Evangelium, si Festum celebratur, septimanarii vadunt ad Festum.Et col. 876 :
Deinde proficiscuntur ad Festum cum processione, cantando cantus Letaniarum secundum diem, cui ipsa ecclesia Festi ipsius data est... Sed cum ad ecclesiam, ubi Festum est, pervenerint, etc.Vide Statio 1.
Feria tertia post Ascensionem factum est Parisius maximum et sollempnissimum Festum a prælatis regni et civibus Parisiensibus, qui cum maximo apparatu et cereis innumerabilibus grossis, rege præsente et fratribus et baronibus regni, conduxerunt caput S. Ludovici regis in vase pretiosissimo collocatum, a monasterio S. Dionysii in Francia usque ad capellam regis Parisius.
Mathæus de Esseyo ex parte dicti electi a nobis petiit, ut ipsi electo accomodaremus domos nostras, et ad Festum suum essemus.Ubi de consecratione episcopi Constantiensis agitur. Eodem nomine designatur etiam solemnis episcopi in thronum inductio. Lit. remiss. ann. 1388. in Reg. 135. Chartoph. reg. ch. 184 :
Comme le jour que nostre amé et féal conseiller l'évesque d'Evreux, n'agaire nostre confesseur, fist sa Feste à Evreux, nous eussions esté logié en son hostel audit Evreux, etc.Is enim Parisiis
Quod dictus electus(rector) teneatur ire receptum, cum magno Festo tympanorum sive aliorum instrumentorum, infulas rectoriales in ecclesia S. Salvatoris secunda die Pentecostes.
Item joculatoribus, qui dicta die, et etiam in nocte dictæ diei, fecerunt Festum in processione, et post per villam faciendo tripidiare gentes, ij. scuta.
Plures habitantes...... ducentes Festum suum, ut moris est,........ unus, vocatus Noe, Festum dictorum habitantium de Valle dirupisset seu delaniavisset.
Dixit ipsi testi si volebat ire ad tenendum Festum cum eo apud Vicum, etc.Id est, Celebrare.
fēstum ī, n
- festus, a holiday, festival, festal banquet, feast: festum profanare, O.: Iovi festum parare, O.: festis Quinquatribus, H.