About
Menu

gernaria

GERNARIA
, apud Petrum de Crescentiis lib. 9. cap. 66 : Et eorum fimus stercorandis agris et arboribus vineis, et imbuendis Gernariis, et quibusdam vasibus et canistris. Ubi vetus Gallicus Interpres : Et estouper Greniers et autres plusieurs vaisseaux. Unde videtur legisse Granariis.
Vocem non intellexit vetus Gallicus Petri de Crescentiis Interpres, ut opinor ; Gernaria enim vel potius Gerlaria, vasis genus videtur, quod Jarre et Giarre appellamus. Vide supra Gerla.

Saved

Recent