About Report a problem

Menu

habitantia

HABITANTIA
, Prædium rusticum, seu agri portio excolenda cum habitatione, idem quod Mansus. Vide in hac voce. Notit. jur. eccl. Aquilej. ann. 1386. tom. 4. Cod. Ital. diplom. col. 1665 : Tam nobiles quam alii cujusvis conditionis et status, obtinentes feuda, ministeria et Habitantias, et cujuscumque conditionis bona ab ecclesia Aquilegiensi, etc.
HABITANTIA
, Obligatio, qua, qui jure alicujus civitatis frui volunt, in ea per certum anni tempus habitare tenentur. Charta ann. 1173. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 210 : Item illud juravit Ildeprandinus de Ozano, sed exceptavit Habitantiam. Item illud idem juraverunt Albertus de Redaldo, Wido Baji, Grimaldus et Raphanellus, quod Gerardus de Montecuculo, et Habitantiam facere. Quæ juramenti formula sic incipit ibid. col. 209 : Ego juro esse civis Mutinæ semper et Habitator per unum mensem omni anno, etc. Vide infra Habiturium.
HABITANTIA
, Familia. Charta ann. 1219. inter Monum. eccl. Aquilej. col. 687 : Quilibet illorum habitabit et stabit continue cum Habitantia sua in civitate Tarvisii, quolibet anno.... per mensem unum. V. in Mansio.
HABITANTIA
, Habitatio, domus. Stat. Cadubr. lib. 3. cap. 62 : Si in villa aliqua, vel regulatu alicujus villæ, vel contratæ Cadubrii vel Caprilis, in qua sint ad minus decem Habitantiæ, commissum fuerit aliquod maleficium, etc. Maison ou Habitaige, in Libert. villæ d'Aigue-perse ann. 1374. ex Reg. 198. Chartoph. reg. ch. 360. Habitement, pro Loco ubi quis habitat, in Bestiar. MS. : Une maniere est de serpent, Qui en l'ewe a Habitement.
Estre habité, Sedem stabilem et domicilium habere, in Lit. ann. 1378. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 381. art. 12 : Que se aucuns desdiz receveurs estoient bons et suffisans, et fussent bien Habitez et mariez, etc. Vide infra Hæredes 2.

Saved

Recent