About

Menu

infalistatio

INFALISTATIO
, Pœnæ species. Radulfus de Hengham in Summa parva cap. 3 :.... Commisit feloniam, ob quam fuit suspensus, utlagatus, vel alio modo mortis damnatus, vel demembratus, vel apud Dovere Infalistatus, vel apud Surthampton submersus, etc. Ubi Editor ac Interpres vocem a Falaisiis, seu marinis aggeribus deducit, quod apud Dubrenses felones in Falaisiis extremo supplicio afficerentur : quo casu legendum esset Infalisiatus.

Saved

Recent