About
Menu

interstare

INTERSTARE
, dicebantur in Choro Monachi, cum ad officium divinum alterni sedebant et alterni stabant, hoc scilicet ordine, ut inter duos stantes unus sederet, et vicissim. S. Wilhelmi Constitut. Hirsaug. lib. 1. cap. 38 : Qui tamen hoc habent relevamen, quoties opus habuerint, Conversos in vicino positos pro se ad Interstandum vel alios in promptu habere, et ipsi super sedilia, si quæ ibi vacua viderint, denuo possunt quiescere ; sunt namque in eodem choro et aliæ sedes, in quibus infirmiores pro devitanda Standi vicissitudine jugiter sedent.

Saved

Recent