inviolo
- not to violate, Not. Tir. p. 88.
-
…pugnabant, amicissimi vestri, quibus non irascebamini, consulatum vobis eripiebant, honori vestro repugnabant, et tamen id inviolata vestra amicitia, integro officio, vetere exemplo atque instituto optimi cuiusque faciebant. ego vero quibus ornamentis adversor tuis…
Cicero, pro Sulla
-
…qui expiandum forum populi Romani ab illis nefarii sceleris vestigiis esse dico, qui castam contionem, sanctum campum, inviolatum corpus omnium civium Romanorum, integrum ius libertatis defendo servari oportere popularis vero tribunus pl. custos defensorque iuris et…
Cicero, pro Rabirio Perduellionis Reo
-
…, repentina vi perculsi ac tempestate populari, per populum tamen ipsum recreati sunt atque revocati, aut omnino invulnerati inviolatique vixerunt. at vero ii qui senatus consilium, qui auctoritatem bonorum, qui instituta maiorum neglexerunt et imperitae aut…
Cicero, pro Sestio
-
…Punicis bellis quae in his fere locis navali copia gesta atque versata sunt, sed etiam hac praedonum multitudine semper inviolatum sanctumque fuerit. quin etiam hoc memoriae proditum est, classe quondam Masinissae regis ad eum locum adpulsa praefectum regium…
Cicero, in Verrem
-
…certiores facti, simul quod quantum in se facinus admisissent intellegebant, legatos, quod nomen ad omnes nationes sanctum inviolatumque semper fuisset, retentos ab se et in vincula coniectos, pro magnitudine periculi bellum parare et maxime ea quae…
Julius Caesar, Gallic War
-
…multa ex illo mari bella emerserint, tam multa porro in Pontum invecta sint, usque ad hanc diem integrum inviolatumque servatum est. hoc tertium, quod erat Syracusis, quod M. Marcellus armatus et victor viderat, quod…
Cicero, in Verrem
-
…a suis custoditus esset, tamen infamiam veram effugere non poterat. sed qui prima illa initia aetatis integra atque inviolata praestitisset, de eius fama ac pudicitia, cum iam sese conroboravisset ac vir inter viros esset, nemo loquebatur…
Cicero, pro Caelio
-
…cum corpore, vos tamen, deos verentes, qui hanc omnem pulchritudinem tuentur et regunt, memoriam nostri pie inviolateque servabitis. Cyrus quidem haec moriens ; nos, si placet, nostra videamus. nemo umquam mihi, Scipio…
M. Tullius Cicero, De Senectute
-
…, Nec putet in tumulo uirginis alma caro. Xriste, tui est operis, quia uestis et ipsa sepulchro Inuiolata nitet Xriste, tui est operis. Ydros et ater abit sacrae pro uestis honore, Morbi diffugiunt, ydros…
The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum
-
…nemora, alimenta bacae, capillus iuxta feminis virisque in probro existimatus, ritus clementes. itaque sacros haberi narrant inviolatosque esse etiam feris accolarum populis, nec ipsos modo, sed illos quoque qui ad eos profugerint. ultra eos…
Pliny the Elder, Natural History