iudicare
judiciode bonis suis decernere : phrasis Longobardis et Gothis familiaris. Tabularium Casauriense :
Ad Ecclesiam S. Trinitatis venit Juga, quæ fuit conjux Bernardi, et tradidit et Judicavit omnes suæ res proprietatis, quantum habebat et tenebat,... in ipsam Ecclesiam, etc.Crebro ibi occurrit hac notione, ut in Legibus Wisigoth. lib. 4. tit. 5. § 2. 3. 7. lib. 5. tit. 2. § 2. tit. 7. § 14. lib. 6. tit. 1. § 2. in Lege Longob. lib. 2. tit. 4. § 4. tit. 18. § 4. tit. 20. § 2.
Ideo tibi, Niviarde Diacone ac Defensore nostræ Ecclesiæ, judico atque jubeo, hac tua traditione, sicut nunc ab Ecclesia possidetur, cum omni soliditate vel adjacentia sua Leusio Abbati facias consignari.Ubi perperam Edit.
Indico.
Pro anima judicare, in Charta ann. 1136. apud Murator. in Antiq. Estens. pag. 287. Hinc
Dieu en a disposé, in Testam. Azzon. march. Estensis ann. 1212. ibid. pag. 404 :
Ego Azo Estensis marchio corpore infirmus, mente vero et sensu existens integer, si Deus me Judicaverit de hac infirmitate, relinquo uxori meæ, etc.
Et unusquisque Princeps unum Presbyterum secum habeat, qui hominibus peccata confitentibus Judicare et indicare pœnitentiam possit.Capit. Theodori Cantuar. cap. 43 :
Non licet DiaconoUbilaico Judicare pœnitentiam, sed Episcopis aut Presbyteris.
Judicareidem valet ac decernere, vel injungere. Vide Pœnitentiale.
Judicare secundum legem, in Lege Alem. tit. 41. § 1. cui opponitur
Judicare contra legem.
Et si sine hærede quislibet ex eis mortuus fuerit, aut res suas Injudicatas reliquerit,id est, de iis non disposuerit.