iurata
Ex literis, de Sponsalib. impuber.
Puelta quædam anno 12. Jurata et desponsata fuit cuidam puero9. vel 10. annorum.
Infra :Cardiones aime et desire, Se il voulsist Gaiete amer, Ja ne feust mestier du celer, N'y eust rien de deshonnour, Je lui donnasse par amour, Pourtant s'elle est ailleurs Jurée.
Pour ce s'elle est ailleurs Promise Tout l'auras tu à ta devise.
veredictojudex sententiam suam conficit et profert. Duplex autem judiciorum est species : altera quæ fit per
assisam; altera per
juratam, vel per
assisam in modum juratæ. Per
assisamlites dirimuntur, quæ instrumentis aut chartarum probationibus innituntur, vel cum partes de facto consentiunt, aut de assisa.
Per juratamvero, quæ incertæ sunt, nec constant, ita ut vel per
inquisitionem, vel per
juratorumac Sacramentalium depositiones, quas
veredictavocant, rerum veritas a judicibus indagari debeat. Quæ quidem judiciorum edendorum forma posterior ab Henrico II. Rege Angliæ manasse dicitur, quo duellum ab ordinariis judiciis amoveret.
Juratarumvariæ sunt species,
delatoriæscilicet, et
judiciariæ. Jurata delatoria ea est, quæ delinquentes rimatur, eorumque nomina una cum delictis ad judicem defert, ut in examen vocati juris subeant sententiam, sive ad condemnationem, sive ad deliberationem : dicitur hæc etiam
Inquesta. Duplex est hæc
Jurata, major, et
minor. Major, cui totius Comitatus lustratio, ut in
Assisiset
Sessionibus Pacis, nec non in Curia Regii Tribunalis demandatur, et alias dicitur
Grandis Jurata, alias
Magna inquesta. Minor, cui minor jurisdictio, ut unius Hundredi in
Sessionibus Paciscreditur.
civiliset
criminalis. Civilis, quæ in civilibus actionibus inter subditum et subditum cognoscit.
Criminalis, quæ de criminalibus inter
The Jury of life and death, id est, vitæ et mortis Jurata. Singulæ autem curiæ quæ de jure agunt, suas habent juratas, sed alicui supradictarum specierum referendas.
Juratorumnumerus fere semper est duodenus. In
delatoriaexcedere, si judici placuerit, non autem deficere potest. In aliis interdum minor est, ut in quibusdam
Juratis inquisitoriisapud Glanvillam lib. 13. cap. 15. et 16. ubi 8. juratores tantum sunt. Cæteroquin
Judiciariæ Juratæsemper constant duodenario juratorum numero, vel e duplicato si prior jurata falsi convincenda sit. Exemplum habetur apud Thomam Walsinghamum pag. 276. Adde Nicolaum Uptonum lib. 4. de Militari offic. pag. 168. Existimant plerique, atque in iis Edw. Cokus ad Littletonem, et Spelmannus, duodecimvirale istud collegium altioris esse originis, et ab ipsis Anglosaxonibus manasse, cum in Legibus Ethelredi apud Vanatingum editis, § 4. apud Bromptonum hæc legantur :
Habeantur placita in singulis Wapentakis, ut exeant seniores 12. Thayni, et Præpositus cum eis, jurent super sanctuarium, quod eis dabitur in manus, quod neminem innocentem velint accusare, vel noxium concelare.Sed hæc ad judicum potius numerum videntur spectare, etsi revera
Juratoresjudicum vicem functi fuerint, cum ex eorum
veredictisjudex teneretur judicium suum edere.
Juratam judiciariam. Judex cognita ex partibus litigantibus controversia, de qua lis est, tenentem seu actorem interrogat, si aliquid velit vel sciat dicere, quare assisa teneatur vel non teneatur. Si lis est hujusmodi, ut per juratam dirimatur, Justitiarius debet dare
Breve, per quod Vicecomes
summonerejubetur
per bonos summonitores duodecim liberos et legales homines de vicineto de illa rilla, ut sint coram se, et justitiis suis ad illum terminum parati sacramento recognoscere, si, etc. et nomina eorum imbreviari faciat, ac denique per bonos submonitores illum, contra quem tenens agit, submoneat, quo juri stet.Hæc est formula Brevium in iisce casibus, quæ habetur passim apud Glanvillam lib. 13. Bractonum, Littletonem, et in Fleta.
Iisdem enim modis amoveri possunt a sacramento, quibus etiam testes amoventur a juramento,inquit Bracton. Si tamen ex consensu partium semel eligantur, amplius recusari non possunt, nisi ex nova et recenti causa superveniente. Cum autem partes in juratores consenserint, tunc procedit
Assisa, et jurant ii in hac forma, et primus per hæc verba :
Hoc auditis, Justitiarii, quod veritatem dicam de Assisa ista, et de tenemento, de quo visum feci per præceptum Domini Regis, et pro nihilo omittam, quin veritatem dicam : Sic me Deus adjuvet, et hæc sancta.Tum cæteri in eumdem modum jurant.
Vos dicetis per sacramentum, quod fecistis, si, etc.Quo facto, juratores in aliquem locum secretum conveniunt, habentque ad invicem inter se colloquium de hoc, quod eis injungitur faciendum, ad quod etiam nullus habere debet accessum, nec cum eis colloquium, donec suum dixerint
Juratorestum servari a lictore seu ballivo, absque aliorum omnium consortio, sine cibo, sine potu, sine ignis et candelæ beneficio, donec inter se conveniant de quæstione : unanimesque ab iisdem ad judicem reduci, a quo rogatis sitne postulatus
sons, aut
insonsrei litigatæ, respondet ex assensu reliquorum primus
juratæ, verbo unico,
Giltie, id est,
sons: vel
Not Giltie, id est,
insons: et hæc responsio
veredictumappellatur. Similiter proceditur in juratis criminalibus. Ita etiam vetus Consuetudo Normanniæ cap. 85 :
Lors voisent les Jureurs à conseil, et soient gardez par loyal garde, que leur vérité ne soit corrompue par mauvais ammonoistemens.
afforciaturassisa, ita quod apponuntur alii juxta numerum majoris partis, quæ dissenserit, vel saltem quatuor vel sex, et adjunguntur aliis ; vel etiam per seipsos sine aliis de veritate discutiunt, et judicant, et per se respondent, sicque eorum allocatur veredictum, et tenet, cum quibus ipsi convenerint. Cum autem post sacramentum suum dixerint veredictum suum, profertur judicium, nisi aliquid dixerint obscurum, propter quod Justitiarii inducantur ad examinandum. Possunt etiam
Recognitorestotam rei veritatem brevibus et paucis verbis Justitiariis exponere, si omnia plana sunt et aperta, et nihil in obscuro. Sed si talis oriatur dubitatio vel obscuritas, quod solutio difficilis existat, tunc coguntur ea, quæ obscura sunt manifestius et apertius declarare, si hoc eis sit possibile, et Justitiarii secundum dicta eorum procedunt ad judicium. Sed si illud obscurum vel dubium declarare non possunt aliquo modo, scilicet nec ipsi Recognitores, nec alii, qui fuerint ad hoc vocati pro aforciamento, tunc partes inducuntur ad concordiam, vel ponitur judicium usque ad magnam Curiam, et ibi de consilio Curiæ terminatur judicium. Si autem omnia plana sunt, juratorum statur veredicto, siquidem bene juraverint : si enim male, locus erit
convictioni. Si denique obscura dixerint et dubia, ita ut eorum veredictum duplici sensu accipi possit, tunc locus est
certificationi, quæ locum habet, si juratores minus plene fuerint examinati vel si minus plene responsum sit ad interrogata, ita quod obscura dixerint, vel ambigua, vel justo errore decepti fuerint : tunc enim examinato recordo, locus est certificationi, ita ut juratores de incerto faciant certum, et de dubio verum, et de errore revocentur ad veritatem. Quod si male juraverint, locus erit
convictioni. Tum enim ad querelam ejus, qui per assisam amisit, convincuntur de perjurio, quod fit multis modis. Quandoque enim per sacramentum 24. legalium hominum, ut est in Regiam Majestat. lib. 1. cap. 14. § 2. Quandoque ex ore proprio per examinationem judicis, et quandoque ex propria voluntate et pœnitentia, in quibus casibus pœna non est infligenda. Cum autem juratores erunt convincendi, videndum erit, quot juratores fuerint in assisa, vel in inquisitione, ut quilibet duos habeat convictores, et si plures habeat, non nocet, quod omnes sint ejusdem conditionis, vel melioris, cujus sunt 12. juratores.
Juratoresautem, uti supra innuimus,
vicineto, non autem in alia provincia commorantes,
liberi et legales homines, non essoniabiles, vel suspecti, infra ætatem, aut languidi, quod maxime cavetur : quia, ut est in Fleta, Hundredarii, Ballivi, et Servientes Regis populum sibi subditum gravare consueverunt, ponendo in assisis et juratis homines languidos, et perpetuo vel temporali languore detentos, ac homines tempore submonitionis in patria non morantes, nec non etiam submonendo superfluam hominum multitudinem, ita quod quosdam dimitterent in pace, prece vel pretio, et a quibusdam denarios et alia munera extorquerent, per quod assisæ et juratæ frequenter per pauperes et insufficientes capiebantur, divitibus et discretis pro suo dando domi commorantibus. Statutum est igitur quod de cætero non summonerentur in una assisa plures quam 24. senes etiam 70. annorum et ultra, perpetuo languidi, vel etiam tempore submonitionis infirmi, vel in patria non morantes, in minoribus assisis non ponerentur, etc. Hæc fere ex Bractono lib. 4. tract. 1. cap. 34. Fleta lib. 4. cap. 5. 9. lib. 5. cap. 20. et Littletone sect. 234. et iisdem, quibus illi verbis, quæ ut
formaliaservare operæ pretium duximus.
Jurea de Carpicheto Juratoresfuerant, tandem concluditur in hunc modum :
Omnes isti homines dixerunt super juramentum suum, quod quando Adam filius Rogeri recepit manerum de Carpicheto, murus erat integer circa grangiam, grangia nova et portæ cum seris : modo non est ita.Leges Normannicæ apud Ludewig. tom. 7. pag. 281 :
Hujusmodi Jurea debet fieri perxxiii. homines ad minus, legales, non suspectos, quos nec favor nec odium a Jurea debet amovere.
Jurée, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1366. ex Reg. 97. Chartoph. reg. ch. 321 :
Comme en la ville d'Alleux li sires... une fois l'an ou plus peut faire une franque vérité, Jurée et aprise par clain suz ses subjects... soupechonnez d'aucun mauvais cas et vices.
Jurée, in Regesto
Olimfol. 115. Campanis nostris tributum, quod
Juratisburgensibus imponitur, et domino feudali præstatur. Ejusmodi autem erat, ut quivis
Juratussex denarios de
libratabonorum mobilium, et 2. denarios de
librataimmobilium, facta ad id eorum æstimatione, domino quotannis exsolveret, a Majore et
Juratisexigendos : ut est in Charta Libertatum Trecensium Theobaldi Campaniæ Comitis, quam refert Pithœus ad Consuetud. Campan. art. 2. Assisiæ Campaniæ ann. 1285. fol. 29 :
Juliens de Gienville homs le Seneschal de Champ. disoit, que les gens le Comte de Champagne vouloient avoir Jurée de lui de la moitié de tous ses biens meubles et immeubles, etc.Computum terræ Campaniæ ann. 1348 :
Despens pour faire tailles et Jurées, etc. Sergens pour admonester icelle Jurée en faisant et imposant ladite Jurée, etc. Les Maregliers de S. Estienne de Troyes et de S. Loup se disent francs de Jurée et de taille.
Brusselde Usu feud. tom. 2. pag. 921 :
Visa litera Libertatis Henrici Larmeurier a Rege sibi concessa, quandiu placuerit Regi : uxor ipsius quitta erit et libera a Jurata, quandiu placuerit domino Regi.
Juret, eadem, ut videtur, notione, in Lit. ann. 1389. ex Reg. 138. Chartoph. reg. :
Plusieurs de nos fermes, tant de nostre demaine comme de nos aides, et aussi nostre halage, tabellionage et Juret et autres fermes seront de graigneur prouffit.