About
Menu

iuredium

IUREDIUM
. Charta Rotroci Comitis Perticensis ann. 1136. apud J. B. Souchetum ad Vitam S. Bernardi Tironensis Abb. qua concedit rachata, venditiones, armaturam, equitaturas, laudimia, relevamenta, tallias, corveias, biannos, fidem, homagium, Juredium, retentionem feudi per advocatum, etc. Ubi Juredium videtur esse, quod Practici nostri Jurée vocant, seu Jurata, quæ est species jurisdictionis, quæ exercetur a Scabinis inter juratos, qui hommes et femmes de jurée dicuntur in Consuetudine Vitriacensi art. 78. Redevables de jurée, id est, juratæ obnoxii, in Trecensi art. 2. Jurez de Commune, in Rupellensi art. 21. Vide Jurata 3.

Saved

Recent