iuratores
sacramentales, compurgatores, uti attigimus in voce Juramentum. Latinis vero Scriptoribus
Juratordicitur, qui ad juramentum adigit ;
juratus, qui juravit. Vide Turnebum lib. 19. Advers. cap. 12.
Infancio non tenetur jurare in prima vice in quantitate, quæ sit usque ad centum solidos : sed debet Juratorem, qui juret.Henricus Huntindon. lib. 7. pag. 373 :
Junior Willelmus 7. anno regni sui, provocatus a fratre suo, quod jusjurandum non servasset, transfretavit in Normanniam. Cum ergo fratres simul venissent Juratores omnem culpam regi imposuerunt. i.qui in illius
animamjuraverant. Adde Eckeardum Junior. de Casib. S. Galli cap. 1. pag. 46. Vide
Jurare in animam alterius.
Horum porro 12. Juratorum ad minus quatuor esse debent de Hundredo, ubi villa, in qua factum, de quo contenditur, fieri supponitur, sita est : et quilibet Juratorum hujusmodi habere debet terras et redditus pro termino vitæ suæ ad minus ad valorem annuum 40. sol. et hic ordo observatur in omnibus actionibus et causis criminalibus, realibus et personalibus, præterquam ubi damna vel debitum in personalibus non excedit 40. marcas monetæ Anglicæ, quia tunc non requiritur, quod Juratores in actionibus hujusmodi tantum expendere possint, etc.Verba sunt Joan. Fortescuti de Laudib. Legum Angliæ cap. 25. ubi, ut et cap. 26.
JuratarumAnglicarum ordinem describit, et pluribus commendat. De iis etiam agit Statutum 2. Westmonasteriense cap. 42. Historia fundationis Prioratus Dunstapulensis in agro
Nunquam coram Justitiariis itinerantibus, vel aliis domini Regis ministris extra villam Dunningstable, et libertatem, responderunt ; sed Justitiarii et ministri domini Regis ad Dunstable divertebant, et per sacramentum 12. Juratorum de burgensibus, sine associatione alicujus extranei, omnia placita terminabant.Adde tom. 2. Monastici Anglic. pag. 221. Cujusmodi vero fuerit, et quibus verbis conceptum juratorum in juratis sacramentum, habent idem Fortescutus, Bracton. lib. 4. tract. 5. cap. 4. et Fleta lib. 5. cap. 12. et 22. Vide veterem Consuetud. Norman. cap. 69. et supra Jurata 2.
Inquisitio 12. Juratorum capta ad hunc visum coram Galfrido de Okenham Senescallo per sacramentum Ancelmi de Cliftona, etc. Juratorum oneratorum de antiquis consuetudinibus istius domini, etc.