larvae
Qui vero ob adversa vitæ merita, nullis bonis sedibus incerta vagatione ceu quodam exilio, punitur, inane terriculamentum hominibus bonis, ceterum noxium malis, id genus plerique Larvas putabant.Isid. lib. 8. cap. ult. sub finem :
vel divina ira.
Tunc dæmon, qui dicitur Larva, cui curæ est ludicris hominum vel illusionibus vacare, fecit consuetudinem ad cujusdam fabri ferrarii domum venire, et per noctes malleis et incudibus ludere.Vide Folleti in Follis 3. et Gobelinus.
Larvatosdicebant, quod crederent larvarum visu homines in furorem agitari, unde Festus :
Larvati, furiosi et mente moti, quasi larvis exterriti.
Larvaria, Gallice Charivari, de cetero fieri prohibentur sub pœna excommunicationis et centum solidorum eleemosynæ dicti reverendissimi Patris applicandorum. Ne faciant Larvas seu carivaria super matrimoniis faciendis,in Statutis Capituli Ambian. apud eumd. Marten. tom. 7. Ampliss. Collect. col. 1271. Vide Charivarium.