About
Menu

loquericium

LOQUERICIUM
. Antiquæ definitiones Ordinis Cisterciensis distinct. 15. cap. 2 : Nulla quoque Monialis loquatur cum aliquo nisi per fenestram bene et spisse ferratam, vel Loquericium modo simili præparatum, etc. ubi legendum forte Loquerium, ex Lat. loqui : sic enim etiamnum Parloirs dicuntur ejusmodi clatratæ fenestræ. Perperam omnino Laquirium habetur in Statutis ejusdem Ordinis ann. 1242. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1378. Vide Locutorium.

Saved

Recent