About
Menu

lordicare

LORDICARE
, Dorso incurvato incedere, ex Gr. λορδός, Incurvatus, ligno innixus, corpore pendens. Apud Hesychium : Λορδόν, ὑποκύρτον, ἀπεξυλωμένον, συγκεκαμμένον τῷ σώματι. Hinc nostri Lourds et Lourdauts appellant, qui ægre incedunt præ gravitate : unde ad ingenii defectum translata vox, qui tardo sunt ingenio qui ont l'esprit pesant. Regula Magistri cap. 1 : Cæditur, pungitur, ustulatur, Lordicat miser asellus, et non vadit. Infra : Monasteria ipsa aut cellulas falce exeunt, Lordicanda de ficta infirmitate, absconsi secure, quod sanitatis gressus sint ab ipso limine reformantes.

Saved

Recent