maeria
sciatis me concessisse ‥ ~iam Augi [Eu, Seine-Inf. ]; ‥ ~iam de Blangeio [Blangy, Seine-Inf. ] totam; procuratorem quoque ipsius, sicut et ~ie de Augo, ab omni consuetudine liberum
Majoria, vel
Mairia.
Ad Maeriam de jure pertinet quod Major debet facere intus venire census, redditus, et corveias... in omnibus his quæ ad Maeriam pertinent... et de ipsa portione quam habet in Maeria.Charta Raymundi Archiep. Ebredun. ann. 1293. tom. 2. Histor. Dalphin. pag. 72 :
Salvo jure quod homines nostri castri Radulfi dicunt se habere in montibus seu alpibus dicti monasterii Sanctæ Crucis, sive consistat in nemoribus seu alpibus seu Maeria facienda et cæteris quibuscumque.Quod ultimum melius de facultate cædendi
Mæremiumin nemoribus posset intelligi. Vide Majoria in Major.
Méeur, pro
Maieurvel
Maire, in Lit. Ferrici ducis Lothar. ann. 1256. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 363. art. 4. et 5.
forestariorum. Charta commun. Tornac. ann. 1187. in Reg. 34. bis Chartoph. reg. part. 1. fol. 10. v°. col. 2 :
Concessimus ad recordationem juratorum, salvo jure ecclesiarum et castellani et advocati et dominorum monetæ et Maeriæ et nobilium virorum circummanentium, etc.Vide infra Magistria 2.
Quod ipsi... possint... cindere in nemoribus... trabes, postes, et alias Maerias facere deportare pro chalfagiis et ædificiis suis.Vide Madera, Maeria 1. et infra Mayeria.
Maiere, Fermentum, quo in conficienda cerevisia utuntur, ut fermentando depuretur ; quod ministrare juris erat dominici : unde præstationem ejusdem nominis dominus percipiebat ; quod et in feudum ab eo interdum concedebatur. Charta ann. 1098. ex Tabul. S. Mart. Tornac. :
Ego Radbodus episcopus Tornacensis... inter ea quæ ecclesiæ S. Martini contuli, etiam fermentum desse nolui, unde cerevisiam fermentarent quam potare deberent... Duo etenim fratres, Radulfus et Letbertus nomine, in Tornacensibus non inferiores, fermenti cerevisiam, quod Maiera vulgo dicitur, potestatem in Tornacensi civitate hereditario jure a me obtinebant. Hi... ecclesiæ S. Martini unam Maieram, id est unum fermentum per unamquamque hebdomadam ad fratrum potum fermentandum et ad Natale Domini, non unam Maieram tantum, sed duas vel tres, vel quotquot opus fuerit, dare voluerunt.Charta ann. 1233. ex Tabul. Camerac. :
Gaufridus et Gillebertus brassatores potus, qui vulgo dicitur goudale, pro se et pro communi brassatorum ... recognoverunt se teneri ecclesiæ B. Mariæ Cameracensis et ipsam ecclesiam jus habere, et habuisse ab antiquo, pro primo brassamine in duobus denariis Cameracensis monetæ, pro secundo brassamine similiter in duobus denariis ejusdem monetæ, et pro tertio brassamine in uno mencaldo de brais legitimo, et ecclesia, vel is qui loco ecclesiæ fuerit, eisdem brassatoribus de bona et legitima Maiera, quod vulgo dicitur Maiere, providere tenetur.Alia ann. 1235. ex Chartul. ejusd. eccl. fol. 26. v°. :
Cum ecclesia B. Mariæ Cameracensis cambarios de Castello coram nobis traxisset in causam, petitionem suam contra eos edidit in hunc modum, dicens quod cum ipsa ecclesia dictis cambariis teneatur præstare Maeriam, et pro Maeria dicti cambarii teneantur eidem ecclesiæ...pro brassinis singulis solvere reditum, qui dicitur Maeria, etc.
Ut in loco Fossis nuncupato thelonium, mercatumque et monetam et Materiam cervisæ constitueret.Alia ejusd. imper. apud Miræum Not. eccl. Belg. pag. 139 :
Teloneum, monetam et negotium generale fermentatæ cerevisiæ, etc.Charta ann. 1604. apud eumd. Cod. donat. piar. cap. 54 :
Donavit eidem ecclesiæ... potestatem ponere et deponere illum, qui Materiam faceret, unde levarentur cervisiæ.Alia Lietberti episc. Camerac. ann. 1065. in Chartul. A. ejusd. eccl. ch. 35 :
Reddo canonicis et Materam civitatis.Cujus doni mentio fit in Necrol. hujus eccl. scripto ante ann. 1144. ad viij. Kal. Jul. :
Obiit Lietbertus sanctæ memoriæ, et religionis episcopus... in Cameraco decimam monetæ et Materam, quam injuste perdideramus, reddidit.Ibid. ad ij. Idus Aug. :
Obiit secundus Gerardus episcopus, qui tradidit legitime ecclesiæ S. Mariæ alodium suum in Lietzinis, tertiam partem... in moneta, in Mathera, in foro, etc.In cujus concessionis Charta Miræus lib. 1. Donat. Belgic. cap. 25. male edidit
Macera. Mayeraet
Mayeria, in Actis capit. Camerac. ab anno 1435. ad annum 1502. passim occurrunt. Quæ voces omnes a Latino
Materiaortum habere videntur, quod in conficienda cerevisia fermentum potissima sit materia. Hæc illustrare licuit ex Animadversionibus D.
MutteCameracensis ecclesiæ decani meritissimi.