manerium
inter civitatem et xviij ~ia qui in Hereford reddunt firmas suas, computantur cccxxxv li. et xviij s.
charta comitis Lancastrie ‥ de ~io Novi Templi
faciat habere Alienore regine Anglie ‥ xx quercus ad latas inde faciendas ad opus ~ii sui de Lindhurst
ubi ‥ constructum est ~ium nostrum quod Hayholme nuncupamus
in edificacionem ~ii de Shene
ipsum venerabilem patrem in majorem sui despectum ad ~ium suum de Bisshopthorpe adduci fecerunt
sciatis me concessisse ‥ abbati Adwino et monachio Westmonasterii ~ium suum de Aldenham
concedimus ecclesiae ‥ hos infrascriptos ~ios
in Rouecestre habuit episcopus ‥ quater xx mansuras terrae quae pertinent ad Frandesberie et Borcstele propria ejus ~ia
xv homines ‥ pro xv ~iis tenebant
cum quibus libertatibus G. Ridellus avus eorum et G. Ridel uxor sua illum ~ium tenuerunt una die et una nocte
per extensionem manerorum
unam ~iam
in iiijxx et xvij quarteriis avene emptis in ~ia de Dumbeltone xvj li. xiij s. iiij d.
diversis cimentariis, carpentariis, et aliis diversis operariis, operantibus per duos annos, circa facturam manerii de Tornbery iiijxx v li. xviij s. viij d.
in villagiis juxta Warwicum, ubi circa ~ia populi erant trucidati
ad istum ~ium pertinet habere ‥ iiijxx caretedes lignorum et paisson’ iiijxx porcorum
hi v ~ii ‥ cum suis berewicis reddebant ‥ xxxij li.
in B. ipse A. habet j ~ium sine haula
unam ~iam in Wyrhale, Caldhers nomine, cum omnibus rebus eidem ville pertinentibus
incepit etiam eodem anno ~ium de Northholm, ubi nunquam fuit prius ~ium sed jacuit velut pastura
apud Hicham totum ~ium, excepto antiquo stabulo et columbari
de dominicis ~iis regis
cum regalibus ~iis ‥ inter firmam regalium maneriorum
de dominio ~io
si etiam ~ium ‥ de dominio et firma regis sit(
capellano perpetuo divina celebranti infra ~ium archiepiscopale prefate ville
duo precipua monachorum ~ia selegit in usus proprios
~ium decanale(v.
hoc ~ium cum integrum fuit valuit xv li. ad numerum
ita quod illud ~ium nunquam postea partitum fuit, nec est partibile
hoc ~ium tenuit A, ‥ hoc ~ium fuit et est membrum de Otone
hoc ~ium comes T. tenuit et jacuit in Potone ~io proprio comitissae
unum mesuagium et una carucata terre ‥ in Hertrugg’ in dicto comitatu Berk’ causa laudis vocate [sic ] ~ium de Hertrugg’
Ricardus de ~io
si inter aliquem et firmarium suum ‥ controversia oriatur ‥ in ipso ~io sit de cetero sicut in ceteris. si quis ‥ firmam in feodo teneat ‥ satisfaciat domino in curia sua vel in curia domini de quo ipsum feodum est(
placita ~iorum Becens[ium ] in Anglia de termino de Hokeday
concessiones facte ‥ [(aliquibus ] personis de essendo justiciarios ‥ infra terras ~ii Hybernie
quod apostolus faciat hic mentionem de duabus ~iis dulcedinis. fortasse una ~ia illa est quam in his diebus gustastis
non tenetur ‥ placitare ‥ nisi infra libertatem ‥ nec de placito terre nec corone nec de alio ~io placiti
Manoir: quomodo in Consuetudinibus nostris municipalibus vulgo accipitur pro præcipua feudi domo, quæ cum universo ipsius ambitu penes primogenitum esse debet. Vide Raguellum.
Maneriumvero aliud apud Anglos sonat : Cowello enim idem est, quod unius feudi circuitus. Rastallo est res composita ex diversis rebus, verbi gratia ex habitatione, terris arabilibus, pascuis, pratis, silvis, reditibus, advocatione, curia Baronis, etc. Ut vero manerium sit, debet esse ab antiquo, cujus memoria non exstet. Maneriorum differentias ita exequitur Bractonus lib. 4. Tract. 1. cap. 31. § 3 :
Sciendum est, quod Manerium poterit esse per se, ex pluribus ædificiis coadunatum, sine villis et hamletis adjacentibus. Poterit etiam esse Manerium per se, et cum pluribus villis, et cum pluribus hamletis adjacentibus, quorum nullum dici poterit Manerium per se, sed villæ, sive hamletæ. Poterit etiam esse per se Manerium capitale, et plura continere sub se Maneria non capitalia, et plures villas, et plures hamletas, quasi sub uno capite aut domino. Manerium autem fieri potest ex pluribus villis, vel una : plures enim villæ poterunt esse in corpore Manerii, sicut una.Idem lib. 5. Tract. 5. de Exceptionibus cap. 18. discrimen inter
Mansionem, Villam, et
Manerium, sic describit :
Mansio esse poterit constructa ex pluribus domibus, vel una, quæ erit habitatio una et sola sine vicino ; etiam etsi alia mansio fuerit vicinata, non erit villa, quia villa est exAdde Fletam lib. 6. cap. 51.pluribus mansionibus vicinata, et collata (collecta) ex pluribus vicinis. Manerium autem fieri poterit ex pluribus villis, vel una : plures enim villæ possunt esse in corpore Manerii, sicut et una, et ad unam mansionem pertinere poterunt plura tenementa... Item quandoque est Manerium in villa, et ubi non fuerit nisi unica villa in Manerio, denominari possunt uno nomine, et tenementa tali manerio adjacentia erunt in tali villa, et in tali Manerio, et Manerium a villa e contrario.
Maners, eadem notione qua
Maneriumapud Anglos, usurpat MS. :
Villes essillent et Maners, Mesons ardent, prennent avers.
villæappellatione donatur ab Orderico Vitali lib. 4 :
Ducentas et octoginta villas (quas a manendo Manerios vulgo vocamus) obtinuit.Hinc,
Maneria Regalia, apud Ingulfum pag. 880. et
Dominica Maneria, in Diplomate Joannis Regis Angliæ apud Matthæum Paris ann. 1215. quæ Scriptoribus
villæ regiæappellantur. Idem ann. 1249. pag. 508 :
Ad alterutrum dictorum Maneriorum mansurus perrexit.Occurrit sæpe in Legibus Henrici I. et in Chartis et Scriptoribus Anglicis
Maneriumvox, quam a Normannis in Angliam invectam opinantur plerique, cum ante Normannos vix in veteribus Tabulis reperiatur.
Maneria civium Gandensium extra villam existentia comburentes.Regest. 82. Chartophyl. regii ann. 1354. Ch. 139 :
Domum, seu Manerium, seu hebergamentum.Index MS. benefic. diœcesis Constant. fol. 58 :
Manerium presbyteratus est in dicta elemosina prope ecclesiam.
Menor, in Chartul. Campan. fol. 79. Nude pro Domo, in Charta ann. 1379. apud Boullæum tom. 5. Hist. Univers. Paris. pag. 384 :
Et pro collegio Andegavensi Manerium seu domum quamdam, vocatam de Bueil, in vico Sauveresse situatam.Pro palatio regio occurrit apud Elmham. in Vita Henr. V. reg. Angl. edit. Hearn. cap. 13. pag. 24.