missa
- the mass (eccl. Lat.), Ambros. Ep. 5, 33.
epistola, ~a
prout per recordum et processum loquele praedicte ‥ ~a liquet manifeste
ad ~as, ad [fi ]nitas
~as, amissas vel finite
in diebus ‥ sollemnibus usque ad ~as sustineant
flumina non ledent cui Christi munera cedent, / missis Clementis, cathedra Petri residentis(
~is Clementis, ‥ orationibus domini pape
~am quandamgloton messe vulgariter nuncupatam ‥ introduxerunt
altera consuetudo ~arum in ‥ Romana ecclesia, atque alteram Galliarum tenetur(
unam diem ‥ dominicam ‥ in qua requies et ~a fit in pace ecclesiae
spirabunt tura Sabaea / quando sacerdotes missas offerre jubentur
quasi ad ~am celebrandum
etc.(v.
potest hec diccio ‘~a’ esse participium et intelligitur ibi pro supposito hoc nomen ‘hostia’, cum mater ecclesia mittat Deo Patri talem hostiam
non fuit hec ~a, sed miseria. maledicti sint omnes et clerici et sacerdotes istius congregacionis
quod ‥ vicarii massas suas poterint celebrare
quandoque ~a vocantur solummodo illa verba, quibus Dominicum corpus conficitur
dicitur etiam ~a totum illud officium quod est ab introitu ~e usque ad ‘ite missa est’
~a est a nobis hostia ad Patrem ‥ dicitur etiam ~a totum illud officium quod vulgo ~am appellare solemus
communiario et scribenti ~am de Trinitate iij s. iiij d.
quotidie [Ceolfridus ] ~a cantata salutaris hostiae Deo munus offerret
~ae cantarentur
offerat unus chorus ad primam ~am et alter ad missam majorem
serclabit usque pulsabitur ad altam ~am(
~as ‥ decantandas
abbati parato magnam ~am celebrare in ecclesia sua Westmonasterii preceperunt
singulis namque diebus tres ~as cum nota audire solebat
~a solempnis eodem die cum exequiis precedentibus in perpetuum pro eodem
ad magnam ~am per notam
tempore summe ~e
~am ‥ per infantulos chori ‥ alta voce cantatam
ad celebrandum et cantandum post obitum suum annuatim in Dominica proxima sequente unam ~am de nota pro animabus antedictis
alie preces ‥ in ~is processionalibus, alternatim dicende hoc modo
~a primitus solemni ‥ cantata
duas cantare ~as ‥ unam cum sacrificio et aliam siccam
dum matutinalis ~a [gl.: ] caniturcapitel mæsse
cantavimus ‥ tertiam, et fecimus ~am de die [gl.: ]mæssan be dæge
audivit ad ~am matutinam a longe pulsari campanam
deinde officium ~e de nocte ‥ deinde officium ~e de luce
specialiter singulis septimanis unius ~e celebratio indicantur
~am anniversariam(v.
~as ebdomedarias(v.
presbyter ‥ cum ~am quasi de Dominica celebraturus usque ad offertorium perduxisset ‥ statim regirando quasi ~am de Sancto Spiritu similiter ad offertorium usque perduxit
decem tricennalia ~arum de Nativitate ‥. pro x tricennalibus ~arum de Circumcisione ‥ x tricennalibus ~arum de Resurreccione ‥ x tricennalibus ~arum de Ascensione ‥
cum ~is dominicalibus(v.
ad matutinas memoria de Dominica cum ~a dominicali in capitulo
si quis permiserit hereticum ~am suam celebrare in aecclesia catholica et nescit, xl dies peniteat
~a vero matutinalis ab abbate celebriter canitur
hec ~a erit cum diacono et subdiacono, cum sequencia et simbolo
subsacrista Dunelmensis pro candelis albis pro ~a primatis xx d.
die viij kalendarum Septembrium qua S. Bartholomei ~a celebrari solet
S. Bartholomei sollemnitas
ut ibi ~am Sanctae Mariae agant
pro me ~a de Trinitate in monasterio cantetur unaquaque Dominica die(
ait, quia duas eodem die Marie ~as celebraverat, se tertiam tunc dicere non posse
facit ‥ cupiditas preter missam diei debitam ~as favorabiles; veluti de Dominica, de Sancto Spiritu, de Trinitate, de Angelis, de Epiphania ‥ non enim de beato Lino vel clero [? l. Cleto ] et Sebastiano et hujusmodi ~as adjiciunt
ibi audiant ~am, ad summum altare, solempniter, de Sancto Spiritu
~am de domina(v.
fiant predicte ~e de Sancto Spiritu vel de Beata Virgine
his completis ad nos rediit in quandam capellam et mantello deposito ~am de Sancta Trinitate celebravit
lego xlj s. viij d. pro quingentis missis celebrandis videlicet centum ~is de Summa Trinitate, aliis centum ~is de Spiritu Sancto, terciis centum ~is de Assumpcione Beate Marie et ceteris ducentis ~is de Requiem pro anima mea et animabus supradictis
lego vjc denarios ad celebrandum vjc ~as ‥ viz. c ~as de Trinitate, c de Cruce, c de Spiritu Sancto, c de Sancta Maria, c de Omnibus Sanctis et c de Requiem
invenient quendam capellanum ‥ celebraturum imperpetuum sic quod singulis septimanis videlicet diebus Dominicis ~am de Trinitate, diebus Lune de angelis, diebus Martis de apostolis, diebus Mercurii de martiribus, diebus Jovis de confessoribus, diebus Veneris de virginibus, diebus Sabbati de B. Virgine Maria ‥ dicet
terciam itaque ~am de sacro cruore et corpore Christi ad altare ejusdem
pro celebracione ~e et antiphone de Jesu
nam omni die pro eo ~am singularem celebrare
[litterae ] in quibus ‥ ~as videlicet et orationes sacrosanctas pro Deo dilecto patre ac magistro Baeda a vobis diligenter celebrari repperi
pro me sollemnia cantat / missarum
~a pro infirmis celebrata
matutinalis ~a [gl.: ] pro rege ‥ celebreturcapitel mæsse
privatas ~as
prima ~a specialis, cetere communes erunt
nisi forte sicut unam de die celebret ~am et aliam pro defunctis
peculiares ~e qualibet hora [celebrantur ], ‥ dummodo non in publico, ne populus a solemnitatibus abstrahatur
etc.(v.
episcopus, ‥ ~as pro defunctis celebraverat
post evangelium ~e parochialis
~am de Requiem ‥ celebret
pro benefactoribus ~a cum Placebo et Dirige
~am de Requie
illis ‥ diebus, quibus universitatis ~e ‥ celebrantur
incipit ~a judicii(
incipit ~a judicii
rex et imperator fuerunt in ~a exequiali solemni ‥ pro domino de Morle
vicarii chorales ‥ parietes salutantes usque finem evangelii in ~is obituum cum acciderint, et post elevacionem exeunt
narravit de rectore de Pytyltone, paralisi percusso die qua cantavit suam novam ~am
Petrus primam ~am celebravit in Antiocha, dicendo tantum ‘Pater noster’ etc.
cuidam novicio celebranti primam ~am
concedimus ‥ Inche Affren quod Latine dicitur Insulam [sic ] ~arum
monasterio de Incheaffrane quod insula ~arum dicitur
testibus ‥ Innocentio abbate de Insula ~arum ‥
abbas de Insula ~arum
monasterium Insule ~arum, alias autem Incheanffray dictum
- 1. (Laatl.) het weg-, heenzenden;
- 2. (eccl.) mis.
Misia, Impensa, Gall.
accessa maris, pro accessione, apud Servium in 1. Æneid. et Itinerario Hierosol.
Sposita, et
Exposita, pro expositione, apud Interpretem Novellarum :
Ultaapud Ovidium, pro ultione :
Remissa,pro remissione, apud Tertullianum et S. Cyprianum :
Confessa,pro confessione, etc. Vide Criticum Arnobianum Meursii lib. 4. cap. 10. Vox vero
missa, pro missione seu remissione, occurrit apud Suetonium in Caligula cap. 25. et in leg. 3. Cod. Th. de Proximis, (6, 26.) etc. Cassianus lib. 2. de Cœnob. Instit. cap. 7 :
Finito Psalmo, non statim ad incurvationem genuum corruunt, quemadmodum facimus in hac regione nonnulli, qui necdum bene finito Psalmo, in orationem procumbere festinamus, ad celeritatem Missæ quantocius properantes.Cap. 13 :
Quare post Missam nocturnam dormire non oporteat.Cap. 14 :
Post orationum Missam unusquisque ad suam cellam redeat.Lib. 3. cap. 5 :
Missa Canonica celebrata, usque ad lucem post hæc vigilias extendunt.Cap. 7 :
Is qui in Tertia, Sexta vel Nona, priusquam Psalmus cœptus finiatur, ad orationem non occurrerit, ulterius oratorium introire non audet, nec semetipsum admiscere psallentibus : sed congregationis Missam, stans præ foribus præstolatur, donec egredientibus cunctis submissa in terram pœnitentia, negligentiæ suæ vel tarditatis impetret veniam.(Ubi missa, est dimissio Fratrum peracto officio.) Cap. 8 :
Post vigiliarum Missam.His igitur locis
missa fieridicitur, cum populus ab
Ite, Missa est, id est,
Missio vobis indicitur. Nam, ut ait Avitus Viennensis Epist. 1.
in Ecclesiis, Palatiisque, sive Prætoriis, Missa fieri pronuntiatur, cum populus ab observatione dimittitur. Sane ejusmodi
missasetiam in Palatiis indictas ac pronuntiatas testatur Luithprandus lib. 5. cap. 9. ubi de Palatio CP. :
Moris itaque est, hoc post matutinum diluculum mox omnibus patere ; post tertiam vero diei horam, emissis omnibus, dato signo, quod est Mis, usque in horam nonam cunctis aditum prohibere.Ad hunc etiam morem referenda quæ habet Chronicon Alexandrinum anno 5. Justiniani pag. 780 :
Καὶ καθῆλθεν αὐτὸς ἐκ τοῦ ἱππικοῦ ὁ Βασιλεὺς, καὶ ἔδωκεν εὐθέως μίσσας τοῖς τοῦ παλατίου, καὶ λέγει τοῖς συγκλητικοῖς, Ἀπέλθετε ἕκαστος φυλάξειν τὸν οἶκον αὐτοῦ.Vide Glossar. mediæ Græcit. in
oblatio, arcessunt : alii a
mittendo, quod nos mittat ad Deum, ut est apud Alcuinum de Divinis offic. Honorium Augustod. lib. 1. cap. 2. Rupertum lib. 2. cap. 23. etc.
Hoc autem sacrosanctum altaris mysterium iccircoMissa dicitur, quia ad placitationem et solutionem inimicitiarum quæ erant inter Deum et homines sola valens et idonea missio est.
Mittere, quæ vox est sacrificiorum, ut Scholiastes Bedanæ Historiæ Saxonicæ pag. 4. Verum missis ejusmodi et similibus conjecturis, constans est et recepta ab omnibus viris eruditis, Bellarmino, Casaubono exercit. 16. in Baron. Scaligero, Card. Bona, et aliis, eorumdem Alcuini, Honorii Augustod. lib. 1. cap. 91. Isidori lib. 6. Orig. cap. 19. Beleti cap. 34. etc. sententia, scribentium
, ea scilicet parte sacræ Liturgiæ, in qua finita concione, et Epistolæ ac Evangelii lectione, Catechumeni exire jubebantur, Diacono dicente,Missa Catechumenorum
Ite,, i. excedite : quomodo hanc vocem acceptam innuimus inMissa est
Papias :Missas , santa, quia mittitur populus.
Vigilias, a mense Octobri usque ad Pascha, duos nocturnos faciunt, et 3. Missas. Ab una Missa legat Frater folia tria, et orate.Cap. 21 :
Omni Dominica 6. Missas facite. Prima Missa semper Resurrectio legatur, dum Resurrectio legitur, nullus sedeat... Perfectis Missis dicite matutinos.Regula S. Aureliani Episc.
Post dictos (Nocturnos) quia noctes crescunt, facite ad librum Missas sex : unus Frater legat paginas aut tres aut 4. quomodo mensura fuerit libri,....... et sic impletis Missis, dicite matutinarios Canonicos, etc.Idem Aurelianus :
In Natale Dom. et in Epiphania tertia hora surgite : dicite unum nocturnum, et facite sex Missas de Isaia Propheta. Iterum dicite secundum nocturnum, et legantur aliæ sexPassim ibi. S. Isidorus in Regula cap. 7 :(nempe Missæ) de Evangelio....... In Martyrum festivitatibus tres aut 4. Missæ fiant. Primam Missam de Evangelio legite, reliquas de passionibus Martyrum.
In quotidianis officiis vigiliarum primum tres Psalmi Canonici recitandi sunt, deinde 3. Missæ psalmorum, quarta canticorum, quinta matutinorum officiorum. In Dominicis vero diebus, vel festivitatibus Martyrum, solemnitatis causa singulæ addantur Missæ.Regula S. Fructuosi cap. 3 :
Sabbatorum vero et Dominicarum noctium curriculis, seno Missarum superadjecto officio, senis etiam Missis vigiliæ cum senis responsoriis celebrentur : ut Resurrectionis Dominicæ solennitas ampliori officiorum psalmodia magis honoretur, quod et præcipuarum festivitate Missarum præcedente nocte competenter officiorum genere de qualibet solennitate semper est celebrandum.S. Aurelianus in Regula ad Virgines cap. 38 :
Missæ de Apostolo fiant.Cap. 40 :
Sexta feria per nocturnos duæ feriæ fiant in æstate, in hieme tres.... Post celebratos secundos nocturnos, quia noctes crescunt, quotidie ad librum facite Missas tres, etc.
Ad Missas matutinales dicatur totum neuma in fine responsorii.
Qui non occurrerit ad consummationem, canatviii. in ordine psalmos. Si excitatus veniat post Missam, quidquid cantaverunt, replicet ex ordine, fratres. Si vero ad secundam venerit, cœna careat.
Constituit etiam ut jam dicti Canonici pleniter et decenter venirent.... ad vesperas et vigilias jam dictæ festivitatis et dedicationis Domini Salvatoris et ipsius monasterii Ecclesiæ, in qua tam vespertinale quam et matutinale seu Missale officium dedicationis Ecclesiæ.... agatur.
Quare post Missam nocturnam dormire non oporteat.Cap. 15 :
Post orationum Missam unusquisque ad suam cellulam redeat.Regula S. Benedicti cap. 17 :
Post expletionem vero 3. psalmorum recitetur lectio una, versus, et Kyrie eleison, et Missæ fiant.Quanquam non desunt qui his locis quodvis divinum officium intelligi volunt.
Ego mansi in munere, Missam facere cœpi, dum offero, raptum cognovi Castulum quendam, etc.Cæsarius Arelat. Episcopus Homil. 12 :
Si diligenter attenderitis, cognoscetis quod non tunc fiunt Missæ, quando divinælectiones in Ecclesia recitantur : sed quando munera offeruntur, et Corpus vel Sanguis Domini consecratur. Nam Lectiones sive Propheticas, sive Apostolicas, sive Evangelicas, etiam in domibus vestris aut ipsi legere, aut alios legentes audire potestis. Consecrationem vero Corporis et Sanguinis Christi, non alibi nisi in Domo Dei audire, vel videre poteritis. Ideo qui vult Missas ad integrum cum lucro animæ suæ celebrare, usquequo Oratio Dominica dicatur, et benedictio populo detur, humiliato corpore, et compuncto corde se debet in Ecclesia tenere.
Missæautem nomen pro sacrosancti sacrificii Liturgia usurpatum a Pio, qui vixit ann. 166. et Cornelio PP. qui ann. 254. in Epistolis,
Coustantin Appendice tomi 1. Epist. Rom. Pontif. pag. 17. et seqq.
Missaaccipitur pro ea Liturgiæ parte, quæ dimissionem Catechumenorum excipit, in Ordine officii Gotthici tom. 3. Concil. Hispan. pag. 265. Unde iterum firmatur vocis origo :
Quæ deinceps fiunt, magis huic sacrificio propria censentur, quod ab hoc loco cum quibusdam orationibus inchoatur, quarum prima nomen Missæ sortitur ; eam vero præcedit, Dominus sit semper vobiscum.
Nullus, nisi in nocte dormierit et digestione non celebrata, celebrare præsumat, qui non intelligitur esse jejunus. Sed si digestio celebrata sit, quamvis dormitio nulla præcesserit, licite poterit celebrare : sed et licet dormitio præcesserit, si tamen digestio celebrata non sit, celebrare non licet.
Attendentes necessitatem monasterii de Joyaco.... dedimus eis in eleemosynam perpetuam centum solidos Pruvinenses.... ea utique ratione, quod Missas privatas, quas cum oleo celebrabant, cum cera deinceps celebrabunt.
Missamfaciat, id est, Catechumenos ab ea dimittat. Ita passim usurpant Scriptores, S. Ambrosius Epist. 33. ad Marcellinam, S. Gregorius M. lib. 4. Epist. 34. Theodorus Cantuar. in Pœnitentiali cap. 2. Messianus in Vita S. Cæsarii Arelat. pag. 253. Stephanus PP. apud Doubletum pag. 449. Concilium Toletan. VII. can. 3. Aurelian IV. can. 5. 6. 8. Capitul. ann. 789. cap. 9. Capitul. Caroli M. lib. 7. cap. 196.
Die vero Dominico Missas Imperatori fecit.In Hadriano pag. 108 :
In Ecclesia B. Pauli Apostoli Missas eidem Regi fecit.Formula loquendi nostris familiaris,
Dire la Messe à quelqu'un. Vide tom. 5. Canisii pag. 737. Vocem
facerein rebus sacris usurpasse veteres, notum ex Nonio Marcello, et aliis. Vide Goarum ad Eucholog. pag. 122.
Perdre la Messe, huic non adesse. Epistola encyclica monachorum Burgidol. tom. 2. Spicil. Acher. pag. 517 :
Per totam hebdomadam cum Missam quotidie audisset, quam nullo modo amittere volebat.
Et die prædicta redditæ fuerunt Missæ Communi Mutinæ, quia tum civitas Mutinæ erat interdicta.
Statuerunt omnes in unum Episcopi, ne quis Missas foras civitatem teneret.Utitur etiam Concilium Agathense can. 21. Braccarense I. ann. 563. cap. 16. Regula S. Benedicti cap. 67. Lambertus in Vita S. Heriberti Archiep. Colon. n. 13. 25. etc.
Missas tenere, interdum est iis interesse, eas audire, in eodem Concil. Agath. can. 47. et Braccar. can. 16.
Missas tractare, in Concilio Autissiodor. can. 19.
Nunc ejus Clerici concinant, qui consecrant Missas.
Ut omnis Presbyter Missam ordine Romano cum sandaliis celebret.Anastasius in S. Zephirino PP. et alii passim. Radulfus de Diceto ann. 715 :
Gregorius PP. secundus hic constituit ut quadragesimali tempore jejunium, Missarumque celebritas fieret, quod ante eum non erat.Adde Cæsarii Arelat. ex Homilia 12. locum supra allatum, Vigilium PP. Epist. 2. cap. 4. et Concilium Matiscon. II. can. 6.
Missas celebrarein altari in quo eadem die Episcopus celebravit, prohibentur sacerdotes in Statutis MSS. Augerii Episc. Conseran. ann. 1280. et alibi passim.
celebrandiutuntur interdum Scriptores cum de laicis agunt. Gregorius Turon. lib. 1. de Glor. Mart. cap. 75. ubi de Sigismundo Rege :
Si qui nunc frigoritici in ejus honore Missas devote celebrent.Lib. de Glor. Conf. cap. 65. ubi de muliere quæ
Celebrans quotidie Missarum solemnia, et offerens oblationem pro anima viri.
privatis Missisfrequens hæc formula. S. Willelmi Constit. Hirsaug. lib. 1. cap. 86 :
Sacerdos si privatam Missam cantare voluerit, innuit Converso cum signo Crucis, quod est signum cantandæ Missæ.
Si autem intra septimanam suam(hebdomadarius) cœperit infirmari, aut etiam si minuatur, ipsemet per singulos dies committat Missam.
MissionesCatechumenis dentur in sacra Liturgia. Anastasius Bibl. in Hist. de Exilio S. Martini PP. :
Porro dominico die datis Missis in prædicta sancta Dei Ecclesia, etc.
In festo vero sancti illius in cujus honorem ecclesia consecrata est, Missam legere possunt de sancto illo,..... et sacerdoti hanc Missam legenti cunctis diebus mensura vini in meliorationem pensionis suæ detur.
ne quis sacrificia Missarum cum armis pertinentibus ad bellorum usum spectet.
Missasolennis peragatur : unde forte, inquit Vadianus, Germani
Mestag, seu
Missas, nundinas appellant, quod in festis principalibus indici et celebrari ob populi frequentiam soleant. Charta Dagoberti Regis Franc. apud Doubletum lib. 3. cap. 3 :
Cognoscat sollicitudo et prudentia vestra, qualiter volumus et constituimus in honore domini et gloriosi patroni nostri Dionysii mercatum constituendo ad Missas ipsa quæ evenit septimo Idus Octobris semel in anno, etc.
Tres Quadragesimas jejunet, unam ante Natale Domini 2. ante Pascha 3. ante Missam S. Johannis. Et si totam Quadragesimam ante Missam S. Johannis implere non possit, post Missam impleat.
missampro festo alicujus Sancti licet passim observare apud Scriptores.
Missa luminum, pro festo Purificationis, apud Gretserum in Muricibus Christianis pag. 117.
Missa S. Martini, apud Chrodegangum in Regula Canonic. cap. ult. 2. Edit. in Vita Ludovici Pii ann. 801. 829. 832. 833. 834. 835. apud Eginhard. Epist. 23. in Edicto Pistensi cap. 8. 10. 15. in Annalib. Franc. Bertinianis ann. 828. 829. 831. 866. in Donat. Ecclesiæ Salisburg. cap. 3. in Legibus Edgari Regis Angl. cap. 3. in Canonibus ejusdem Regis cap. 10. apud Beslium in Comitib. Pictav. pag. 240. Meurissium in Episcopis Metensib. pag. 169.
Missa S. Martini hyemalis, in Capitulari de villis cap. 15.
Missa S. Andreæ, in Capitulari de villis cap. 15. in Capitulari ann. 823. cap. 20. et apud Continuatorem Aimoini cap. 36. 40.
Missa S. Juliani, in Charta ann. 892. apud Baluz. in Append. ad Capitul. col. 1522.
Missa S. Anthimi, in Annal. Bened. tom. 2. pag. 330.
Missa S. Philiberti, in Ch. Caroli C. apud Sanjul. in Tornutio pag. 510.
Missa S. Michaelis, apud Cathwlfum in Epist. ad Carolum M.
Missa Domnæ Batildæ, apud Adalard. in Stat. Corb. lib. 1. cap. 2.
Missa S. Joannis, apud Nicolaum PP. Epist. 27. Nithardum lib. 2. in Leg. Longob. lib. 1. tit. 25. § 75.
Missa S. Joannis ante Portam Latinam,
Missa S. Petri, in Tabul. Bellilocensi num. 162. et in Legibus Saxonicis Edgari Regis cap. 4.
Missa S. Dionysii, in Charta Caroli M. apud Doubletum pag. 709.
Missa S. Remigii, in Synodo Pistensi cap. 3. in Edicto Pistensi cap. 23. 31. apud Chrodegangum Metensem in Regula Canonic. cap. ult. 2. Edit. et Hincmarum in Epist. ad Carolum Regem
Missa S. Bonifacii, in Libello supplice Monachorum Fuldensium porrecto Carolo M. § 14. et in Tradit. Fuldens. lib. 2. trad. 143.
Missa S. Benedicti, apud Perardum in Burgundicis pag. 44.
Missa S. Galli, in Chartis Alamannicis Goldasti n. 75.
Missa S. Zenonis, in Charta ann. 922. apud Ughellum in Episcopis Veronensib.
Missa S. Bavonis, apud Eginhardum Epist. 24.
Missa S. Mauricii, in Tabulario Vindocinensi Thuano Ch. 18.
Missa S. Bartholomæi, apud Eadmerum in Vita sancti Guthlaci cap. 32.
Missa SS. Primi et Feliciani, in Tabulario Belli-loci.
Missænomen nundinis publicis, quæ ad alicujus Sancti festum vel Ecclesiam celebrari solent : verbi gratia
Francfurtermisse, Strasburger-misse, idem valet ac
Francofordienseset
Argentoratensesnundinæ. Vide Gretserum in Muricibus Christianis pag. 75.
votiva. Epitome Constit. Eccl. Valent. tom. 4. Concil. Hispan. pag. 171 :
Inter alia agens de ordine qui circa celebrationem Missarum, tam beneficiorum in ecclesia fundatorum... quam etiam votivarum, et ut dicunt, Adventitiarum, haberi debet.
Missæ vero quas Hispanice de Aguinaldo vocant antequam dies illuxerit, ne celebrentur.
AguinaldoHispanis idem quod Strenæ, Gall.
Usque summum altare ad Altam Missam celebrandam accesserunt.
le Bruntom. 2. pag. 170.
Cum Deo sacrificia pro spiritibus defunctorum offeruntur, pro valde bonis gratiarum actiones sunt : pro non valde malis propiciationes sunt : pro valde malis, etiamsi nulla sint adjumenta mortuorum, qualescunque tamen sunt consolationes viventium, quibus tamen prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certe ut tolerabilior fiat ipsa damnatio.
Hoc autem fecerunt tali conventu, ut omni anno, quamdiu ipsi vixerint, fratres ejusdem lociQuod maleficii causa aliquando factum fuisse docent Statuta S. Flori Mss. fol. 36. v°. :(monasterii Vosiensis) Missas decantarent pro animabus eorum et omnium parentum eorum omniumque fidelium defunctorum. Post mortem vero illorum, etc.
Nullus Missam, pro requie defunctorum promulgatam, pro vivis celebret, ad hoc ut illi mortis periculum incurrant.
Nulli abbatum liceat a modo alicui personæ quotidianam Missam concedere vel Annualem.
Gouletfol. 18 :
Hora sexta pro grammatistis parva lectio fiat ut aptius congregentur in sacello, et hora septima precise celebretur Missa, ut loquuntur, Audita.Forte ob præmissam lectionem.
In Hildensheim etiam Sabbato post concionesHabes nominis rationem ; quod iterum firmat Chron. S. Godeh. Hildesh. ibid. pag. 408 :(l. quæ conciones Dominica post Michaelis incipiunt, per hebdomadam perdurantes ; Aurea Missa ab omnibus Canonicis totius civitatis, et a cunctis Prælatis et religiosis cujuscunque Ordinis, etiam Mendicantibus, per tres aut quatuor horas decantari solet de B. Maria Virgine in organis. Unde cunctis præsentibus dantur notabiles præsentiæ Prælatis, sicut mihi pullus caritatis, pretiosis speciebus conditus, pullus assatus, dimidia stopa vini, cuneus sive albus panis tam magnus, quod omnibus nobis ad mensam sufficeret ; et quatuor solidi dantur. Singulis vero fratribus dantur duo solidi Lubicenses pro præsentia.Communes. VideCommunio.)
Item Missam singulis annis instituit de beata semper Virgine Maria, quam ob suam magnificentiam Auream vocamus.
privata, seu quæ
submissa vocecelebratur, ut legitur apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. pag. 1604. hoc est, sine cantu, vel ut habet Bulla Benedicti XIII. ann. 1419.
sine nota. Charta Ferrici de Cluniaco apud Miræum tom. 2. pag. 1345 :
Alii vero quinque beneficiati non hebdomadarii celebrabunt per turnum singulis hebdomadis viginti Bassas Missas.Obituar. MS. Eccles. Morin. fol. 39 :
Insuper ordinavit tres Missas Bassas celebrandas ad dictum altare,Occurrit passim.
Nuptialis, ante cujus solemnia scilicet fit benedictio nuptiarum. Alibi alius usus. Vide supra in Matrimonium. Acta dissolut. matrim. Ludov. XII. ex Bibl. reg. fol. 65. r°. :
Per benedictionem nuptialem conjunxit,... facta conjunctione hujusmodi, fuit celebrata Missa, vulgariter nuncupata la Messe de benisson. Missa nuptialis,in Arest. ann. 1409. 19. Mart. ex vol. 11. arestor. parlam. Paris.
trifaciatæ, dictæ, cum Missæ plures diversi argumenti usque ad offertorium sæpius iteratæ, tandem uno Canone concludebantur : adversus quas studiose scribit Petrus Cantor in Verbo abbreviato. Ita Georg. Cassander de Liturg.
Nullus plures Missas sub uno Canone, vel cum uno sacrificio, vel unam cum duobus Canonibus vel sacrificiis celebrare præsumat, quamvis sub uno Canone possint plures hostiæ consecrari. Reprobandi ergo sunt qui incœpta Missa de die vel alia, procedentes in ea usque ad Offertorium, et tunc incipiunt aliam forte de sancto Spiritu.
Thierstract. de Superst. tom. 1. part. 2. cap. 3.
Bicipites, quadrifaciatæ, multifaciatæ, etc. Conc. Paris. ann. 1212. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 98. art. 10 :
Statuimus sub pœna suspensionis, ne aliquis sacerdos aut in nundinis aut alibi bifaciet aut trifaciet Missas contra canonicas sanctiones.Vide eund. Marten. de Ant. eccl. Rit. tom. 2. pag. 273. art. 20.
Circa mediam noctem post Dominicam iterum orta est tempestas gravior quam prima, pro venti cujusdam valitudine : sed cum residuoVide infra(l. residuum) noctis cum tanto periculo pertransissent, rex in mane fecit quatuor Missas absque Canone decantari, scilicet de Spiritu Sancto et Beata Maria, de Angelis et de Sanctis, et tunc circa Terciam cessavit tempestas maris.
Missa ficta.
Mauconduitmilit. ann. 1306. in Reg. 45. Chartoph. reg. ch. 205 :
Præfatus Clemens et alii capellani successores... Missam canonicam qualibet die celebrare sunt astricti.
cardinalicelebratur. Miracula S. Bertini sæc. 3. Bened. part. 1. pag. 132 :
Nam post sanctum Paschalis resurrectionis diem transcursis quatuordecim diebus, die Dominico hora qua Cardinalis Missæ conventus publice agebatur, etc.De publica seu solenniori Missa hæc accipienda videntur ; quæ quidem D. Cangii sententia est in voce Cardinalis, ubi
altare cardinale, præcipuum interpretatur : haud gratis certe, cum ibidem
altare capitaneum, et apud Bovonem,
ara principalisibidem altare vocetur. Censet tamen Mabillonius loco citato pag. 146.
altare cardinale, idem esse quod primum altare in apside seu in fronte Basilicæ pone majorem aram locatum, in quo Missa matutinalis celebrari solita. Quod firmat ex hodierno ejusdem altaris situ, quod eodem loco hactenus exsistit, et in eo Missa prima quotidie celebratur. Rem definiant doctiores.
Si quis non communicat, det locum,id est excedat, ut est apud Gregor. M. lib. 2. Dialog. cap. 23. unde cum ab ea dimissione inciperet Missa Fidelium, nomen inde sumpsit ipsa quæ pro Fidelibus peragi incipit Liturgia.
Missaenim idem quod Dimissio, ut supra est observatum.
celebrabat velut Diaconus Catechumenis Missam. Nam Diaconos semper spectavit Lectionis et Evangelii lectio. Fuit tamen tempus in Ecclesia, quo Catechumeni ante Evangelium dimittebantur, quod ex Concilio Arausicano patet cap. 1. ubi hæc leguntur :
Evangelia deinceps placuit Catechumenis legi apud omnes provinciarum nostrarum Ecclesias.Quem pravum morem suo sæculo invaluisse conqueritur Amalarius Fortun. lib. 3. cap. 36. Nefas autem fuisse Catechumenis spectare mysteria, tradunt Isidorus lib. 6. Orig. cap. 19. idem Amalarius lib. 1. cap. 36. Rabanus Maurus lib. 1. de Instit. Cler. cap. 30. Micrologus cap. 51. Innocentius III. lib. 5. Myster. missæ can. 12. etc. Præsertim vero Julius I. PP. in Epist. ad Oriental. :
Ex istis rationibus Athanasii facile colligebamus fieri non potuisse, ut qui morbo post ostium decumbebat, in sacris constiterit, et oblationem confecerit, nec oblationem proponi potuisse, cum intus Catechumeni versarentur, quibus intus adhuc agentibus, tempus oblationis nondum esse potuit.Sed et Concilium Valentin. Hisp. cap. 1. satis innuit munerum illationem factam post missam Catechumenorum.
Missa Catechumenorumprima fuit totius sacræ Liturgiæ pars, sed secunda, uti colligitur ex Concilio Carthag. IV. cap. 84 :
Ut Episcopus nullum prohibeat ingredi Ecclesiam, et audire verbum Dei, sive gentilem, sive hæreticum, sive Judæum, usque ad Missam Catechumenorum.Ex hoc enim canone evincitur Missam Catechumenorum secundam fuisse partem
Sic enim Pontificum prædicatione audita nonnullos adtractos ad fidem evidenter scimus.Moris istius meminit S. Augustinus Serm. de tempore 237. cap. 8 :
Ecce post sermonem fit Missa Catechumenis, manebunt fideles, venietur ad locum orationis. Id est, Catechumeni exire jubentur.Vide Vitam S. Pelagiæ meretricis cap. 5. in Vitis Patrum.
Elevatione dictæ missæ(S. Geraldi) facta, incipiatur Missa B. Mariæ de choro.
De eadem quoque solennitate ut Missa recitaretur communis, injunxi dilecto filio meo Eugenio Diacono, etc.
Quoniam Missa Conventualis ad quam omnes olim convenire solebant, magna celebritate peragenda est... statuit Synodus, ne in diebus Dominicis et festis colendis a tempore decantatæ epistolæ usque ad ipsam communionem, Missæ privatæ in Ecclesiis celebrentur.Vox apud Monachos frequentissima.
Coppeter, Campanæ alternum latus divisis et distinctis ictibus pulsare. Charta ann. 1398. inter Probat. Hist. Autiss. pag. 132. col. 1 :
Item tenetur dictus tenens sacristiam... ad omnes pulsationes,... exceptis pulsationibus... Missæ copetatæ. Une Messe coppetée par trente coups,in Testam. Ludov. ducis Aurel. ann. 1403. inter Observ. ad Hist. Caroli VI. pag. 634 :
Laquelle Messe se coppetera chascun jour trente coups par long traict à la grosse cloche,in Charta ann. 1472. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 204. Quæ pulsandi ratio seu pulsus ipse
Gobetet
Gobeteidicebatur. Testam. Franc. ducis Brit. ann. 1449. inter sched. Mabill. :
Le plus gros sain ou cloche dudit moustier estre sonné par douze coups et Gobeteix, l'un coup distant de l'autre, etc. Au son de la grosse cloche par douze appeaulx et Gobets,in Testam. Isabel. ducissæ ann. 1482. tom. 3. Probat. Hist. Brit. col. 426.
Duas portiones tam de terra, vineis... vobis visus fui condonasse, ut omni tempore Missæ ibidem Decensitæ esse debeant,hoc est, ni fallor, ut decenti cultu Missæ celebrentur.
Missam Matutinalem, orto jam die, canitur, apud Joan. Episcopum Abrinc. de Offic. Ecclesiast. pag. 36.
Nullus clericus de terra debet intrare chorum per se solum ad Missam Dominicam in festivis diebus, ex quo Angelicus hymnus inceptus est.
Dictum etiam confirmatum fuit, ut si abbas vel prior Cunaldensis accederet in festo S. Dionysii ad Ecclesiam Doadensem, Missam dominicam celebraret, et sicut dominus ab eis honoraretur.Vide Spicil. Acher. tom. 9. pag. 71.
Ad fundationem unius missæ qualibet die solemniter celebrandæ in aurora, vocatæ Missa Ducis, etc.
de Exspectato, in Missali Ambrosiano, ea dicitur quæ, die vigiliam Natalis Domini præcedente, cantatur ; unde eadem
Præparatio ad vesperam Natalis Dominivocatur in Missali Gothico seu Gallicano.
Pro cæsare vero, aut quovis rege absente defuncto, alioquin de sede Apostolica bene merito, pontifex in capella communiter exequialem Missam celebrari mandat per prælatum de natione defuncti regis.
Missæ siccæ. Testam. Petri
Desuresann. 1505. in Tract. de Jur. honorif. domin. in eccl. tom. 2. pag. 485. edit. 1714 :
Ordinat deinceps singulis diebus Lunæ in prædicta capella celebrari unam Missam Eucharistialem pro remedio animæ ipsius testatoris.
Familiaribusinscribitur in libro Sacram. Gregorii M. pag. 256. Edit. Menardi, vel Missa privata, cui opponitur publica. Eadmer. lib. 1. Vitæ S. Anselmi Archiep. Cantuar. cap. 14 :
Si aliquando a celebratione ipsius Sacramenti impediebatur, eos qui Missas familiares debebant, suam pro anima fratris Missam dicere faciebat.
Excepto quod Missas familiares non dicant.
Familiaris, quæ nimirum pro
familiaribusseu benefactoribus offertur. Ordinar. ant. eccl. Bisunt. inter Probat. Hist. Sequan. tom. 1. pag. 28. ubi de initio Quadrag. :
Finita sexta, cantatur Missa familiaritatis a sacerdote cui injuncta est, ..... post hæc incipiatur Missa de jejunio.
Ut Missæ quæ per dies Dominicos peculiares a Sacerdotibus fiunt, non ita in publico fiant, ut per eas populus a publicis Missarum solennibus, quæ hora tertia canonice fiunt, abstrahatur.In Additione altera ad eadem Capitula :
Missæ quæ familiariter a Sacerdotibus fiunt.In Concilio Lambethensi ann. 1282. cap. 2 :
Sacerdotes insuper caveant universi, ne Missarum peculiarium seu familiarium se celebrationi obligent, quo minus valeant canonico officio commissam sibi Ecclesiam officiare, ut tenentur.In Concilio Salegunstadiensi ann. 1022. cap. 10. et in Capitulari Anglicano incerti Auctoris cap. 4. superstitionis cujusdam mentio fit, qua quidam laici, ac maxime matronæ,
Missas peculiares, hoc est, de sancta Trinitate, aut de S. Michaele, quotidie audiebant, pro aliqua divinatione, quæ ibi vetatur.
Missæ ferialesalicubi solemnes et publicæ vocantur :
feriæenim interdum dicti dies festi.
Simulationem Missæappellat Eckius in Annotatione ad librum oblatum Cæsari art. 21. ita describitur in Stat. S. Flori Mss. fol. 33. v°. :
Potest tamen sacerdos unam missam cum sacrificio et aliam fictam dicere. Missa ficta dicitur, si sacerdos non valeat conficere, quia jam forte celebravit, vel ob aliam causam ; accepta stola dicit introhitum et alia cantualia, orationes quoque, epistolam et evangelium et benedictionem : scilicet nec improbandum est si forte ex devotione, non ex superstitione, acceptis vestibus sacerdotalibus totum officium missæ usque ad finem offerendæ dicat, dimittens secretam et totum canonem ; præfationem vero dicere potest, licet in eadem videantur Angeli ad confectionem Corporis et Sanguinis Christi evocari, orationem quoque Dominicam dicat, calicem et hostiam non habeat, nec de hiis, quæ etiam super ea dicuntur vel fiunt, aliquid dicat vel faciat : potest tamen dicereVidePax Domini, etc. et exinde officium peragere. Tutius tamen est a talibus abstinere et præcedentem formam servare.
Missa sicca.
Toletanafuisse docte et copiose probat Cardinalis Bona lib. 1. Rerum Liturgic. cap. 12.
de aurorahodie dicitur. Gaufridi Vosiensis Chron. part. 1. cap. 27. tom. 2. Bibl. Labbeanæ :
Missam de Galli cantu Dominicæ nativitatis in ecclesia puellarum S. Mariæ, quæ dicitur ad Regulam decantavitUbi perperam Mabillonius(Urbanus II. PP.) Missam de luce in basilica regali apud S. Martialem celebravit : inde triumphaliter coronatus ad sedem apostolicam Episcopalem.
Missam de Galli cantu, primam Dominicæ nativitatis ; et
Missam de luce, de ea quæ in aurora dicitur, est interpretatus, tom. 5. Annal. Benedict. pag. 361. Rectius de solemniori Missa intelligitur.
Messo de l'Aubo, nostris
Missam de Galli cantu; bene autem quoad
Missam de luce.
Monachiprædicti loci cantent tres Missas generales pro anima patris mei Odonis, ad quas offerent cuncti monachi Deo laudes et hostias.
B. Jacobi, Quæ ad altare sub invocatione horum sanctorum dicatum celebratur. Charta ann. 1300. ex Tabul. Auriliac. :
Campana pulsetur in aurora, ut consuetum est ab antiquo in dicto monasterio, pro Missa quæ dicitur B. Jacobi : et post incontinenti missa dicitur cursorie : post elevationem vero dictæ missæ pulsetur una campana ; deinde alia postmodum, quæ sonet pro Missa B. Geraldi.
Missas, quæ vulgo sancti Gregorii dicuntur...... incœpimus.
Item voluit quod celebrentur bis Missæ S. Gregorii pro anima ipsius testatricis, sumptibus suæ hæreditatis.Officium 30. missarum, quod totidem diebus peragitur pro defunctis, a Gregorio M. PP. ut ferunt, institutum, hic haud dubie intelligendum est. Vide Tricenarium.
Missæ de Jejuniis in hora nona poterunt celebrari, aliæ vero antea celebrentur.Vide Liturg. Gallic. lib. 3. pag. 231. et seqq.
Cointetom. 2. et Marten. de Antiq. eccl. Ritib. Vide P.
le Bruntom. 2. pag. 340.
judicium Deisese disponebat, quo innocentiam suam tueri, et crimen objectum a se amoliri posset. Vide in Judicium.
Missa de galli cantu.
Consuetum est quod pro anima bonæ memoriæ D. Charoli Magni Imperatoris quondam fundatoris dicti monasterii offertur quotidie in Missa majori conventuali dicti monasterii, panis et vinum cum quibus debet ipsa major Missa celebrari, et ista debent offerri per D. Abbatem.
Missæ matutinæ, in Concilio Vasionensi can. 20.
Messe matineuse, in Stat. eccl. castri Clarimont. ex Reg. feud. ejusd. comitat. in Cam. Comput. Paris. :
Item le chappellain de l'autel S. Jehan en ladite église doit chanter chascun jour la Messe matineuse devant Notre-Dame, environ l'eure de soleil levant. Messe matynelle,in Reg.
Habacucad ann. 1513. fol. 169.
Sextam, Meridiesdictam, diebus jejunii celebratur. Ordinar. MS. S. Petri Aureæval. :
Missa meridiana sive de jejunio, dicetur de Apostolis cum solemnitate consueta.Vide supra Meridies.
Finitis vero Matutinis, et ad Minorem Missam venientibus, ipse (sicut jam dixi) advenit. Diaconus vero in ambonem adscendens, Evangeliumque pronuntians, etc.
Moittiere, ab illius fundatoris nomine, in Lib. nig. prior. S. Petri Abbavil. ann. 1487. fol. 4. r°. :
Lesquelz curés(tiennent ladite maison) des obis de S. Vulfran à causes de leurs messes, pour le Messe Moittiere par xxxvj. solz l'an.
Tanquam præsentes, distributiones quotidianas illius horæ et etiam Missæ Nannetensis habebunt.Acta Mss. ejusd. eccl. :
L'estat de la Messe de Nantes est tel, vall. cc. liv.
Missa sicca.
Missam novam post consecrationem infra sex menses solemniter celebrent, nisi legitime fuerint impediti.Conc. Terracon. ann. 1591. ibid. tom. 4. pag. 564 :
Atque etiam quæ in primo sacerdotis cujuslibet sacrificio, quas novas Missas vocant, etc.
Calo, filius dom. Willelmi Ruffi de Sauz, die qua frater ejus cantavit Missam novam, etc.
D. Benedictus Dominica proxima Missam novellam celebraturus est, neque magno (ut moris est) apparatu.
Qui alieno parochiano absque alia testimoniali sacerdotis proprii Missam celebraverit nuptialem, trecentos morapetinos nobis solvere teneatur.
Item ledit seigneur laisse et donne à ladite église la somme de cent livres Tournois de rente annuel et perpétuel, pour dire et célébrer à jamais perpétuelement une messe basse à l'autiel de monsieur S. Maurice,... appelée la Messe de l'ordre du Croissant.Vide infra in Ordo 6.
Hac die major missa fit de Beata Maria, ratione palii Theobardi ; et vocatur la Messe du pallyon.Rursum in recentiori Obituar. ad eandem diem :
Receptio pallii Theobaldi.Ubi annotatur :
Quod hac die major missa de B. M. dicitur in choro, ratione pallii supradicti, loco majoris missæ, et ideo nulla potest celebrari Dominica.
Missa Veniæ.
Missas integras parrochiales audiant.
Post Capitulum, aliquantulum intervallum factum, sonent signum ad matutinalem Missam pro adunatione pauperum, et sacerdos qui alia hebdomada majorem Missam cantaverat, Missam peregrinorum dicat, et oblata tribuat.
imperfecta, quod in ea Corpus et Sanguis Christi non conficiantur, Balsamoni ad can. 52. Trull. in Typico cap. 21. Simeoni Thessal. Resp. 60. etc. Humbertus Sylvæ candidæ contra Nicetam Pectoratum :
Quod autem quotidie et quantacunque hora diei, non autem sola tertia perfectam Missam agimus, etc.Alibi :
Deinde quotidie, sive quacumque hora fiat a nobis Missa, non fit nisi perfecta : nec reservatur ex oblatione ejus pars aliqua, ut per dies quinque agatur inde Missa imperfecta, quia nec SS. Apostoli leguntur quidquam ex illo primo Corporis et Sanguinis Christi mysterio sub ipsa Cœna distributo reservasse, nec Actus eorum indicant eos aliquando tale quid egisse, aut præcepisse.
Celebrans in eo sive solennes, sive planas Missas.
Sufficit, et apud Leonem Epist. 80. non tamen etiam omnino improbatus, adeo ut ter in die missam celebrare Sacerdoti licuerit, certis fere ac expressis diebus, vel casibus, quibus recensendis non licet immorari ; in Canonibus Edgari Regis cap. 37. pag. 69. Edit. Saxon. in Legibus Presbyter. Northumbrensium cap. 18. in Concilio Salegunstadiensi ann. 1022. cap. 5. in Concilio Lambethensi ann. 1206. cap. 3. in Constit. Ricardi Episc. Sarisberiens. ann. 1217. cap. 38. in Concilio Oxoniensi ann. 1222. cap. 6. in Synodo Sodorensi ann. 1229. pag. 716. Wigorn. ann. 1240. cap. 26. in Synod. Coloniens. ann. 1280. cap. 1. 7. in Synod. Nemausensi ann. 1284. in Synodo Oxoniensi ann. 1287. cap. 21. in Synodo Bajocensi ann. 1300. cap. 15. in Legibus Alfonsinis seu partitis part. 1. tit. 4. leg. 50. etc. Vide præterea Alcuin. de Offic. Eccl. cap. de S. Joanne, Durand. lib. 4. Ration. cap. 1. n. 22. 23. 24. 25. Molanum 2. Maii, Menard. ad lib. Sacrament. Gregor. pag. 167. Cardin. Bona lib. 1. cap. 18. n. 5. 6. 7. etc. Cumeanum de Mensura Pœnitent. cap. 14.
Quaque die Missam tibi dicere sufficit unam, Præter Natale, quo tres poteris celebrare.
Si pro defunctis, sponsis, ægris, peregrinis, Hospitibus magnis opus est, tunc bis celebrabis, Dum tamen in prims, nihil accipias nisi sacra.
Missamunam a pluribus interdum Sacerdotibus in utraque Ecclesia celebratam, quod in Latina, in Ordinationibus Sacerdotum, etiamnum observatur ; pluribus probant Joann. Morin. lib. de Sacris ordinat. part. 3. exercit. 8. cap. 1. et Card. Bona lib. 1. Liturg. cap. 18. n. 9.
Item ad Missam poplicam in die ejusdem.Prima vero sub hoc titulo :
Natale S. Laurentii mane prima.Manifestus error,
poplicapro
publica.
Populica, populari. Vide Populicus.
Ἐν πάσαις ταῖς τῆς ἁγίας τεσσαρακοστῆς τῶν νηστειῶν ἡμέραις, παρεκτὸς σαββάτου καὶ κυριακῆς, καὶ τῆς ἁγίας τοῦ Εὐαγγελισμοῦ ἠμέρας, γινέσθω ἡ τῶν προηγιασμένων ἡμέρα.Sed et ante id ipsum statuerat Concilium Laodicenum can. 49. nulla tamen Missæ Præsanctificatorum facta mentione :
Ὅτι οὐ δεῖ τῇ τεσσαρακοστῇ ἄρτον προσφέρειν εἰ μὴ ἐν σαββάτῳ καὶ κυριακῇ μόνον.Ubi
Corpus Christi conficere. Ex quibus evidens est istius Missæ auctorem non fuisse S. Gregorium I. PP. uti habent Synaxaria, et Gregorius Protosyncellus in Epistolam Marci Ephesini. Leo Tuscus :
Dignum scitu est, quod quadragesimali tempore Græci Missarum solennia, exceptis sabbato et Dominica, non celebrant, sed Præsanctificatis, sicut nos in die sancta Parasceves, utuntur.Sed de Missa
Primaappellati, celebratur. Ordinar. MS. S. Petri Aureæval. :
Missa de prima dicetur de Apostolis.
Solitariædicuntur Stephano Eduensi lib. de Sacram. altaris cap. 13. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 32 :
Omni tempore ante Missam majorem, interim dum Fratres in claustro sedent, possunt privatæ Missæ cantari.Exstant Missarum privatarum jam a primis Christianismi incunabulis exempla in Vita S. Joannis Eleemosyn. num. 73. 79. Id pluribus probat Card. Bona lib. 1. cap. 13. num. 4. et cap. 14. Adde librum Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 4. 37. 59.
legitimadicta Wal. Straboni cap. 22.
generalisAmalario :
publica, in Concilio Vasionensi can. 20. apud Ison. Monach. lib. 1. de Mirac. S. Othmari cap. 11. in libro de Miracul. S. Bercharii n. 19. etc. Vide Amalarium lib. de Eccl. offic. cap. 8.
Missasautem ejusmodi publicas ante horam diei tertiam non celebrari statuit Telesphorus PP.
Facta quoque hora tertia, cum populus ad Missarum solennia conveniret, etc.Theodulfus Aurelian. in Capitul. cap. 45 :
Ut Missæ quæ per dies solennes a Sacerdotibus fiunt, non ita in publico fiant, ut per eas populus a publicis Missarum solennibus, quæ hora tertia canonice fiunt, abstrahatur.Acta Episcop. Cenoman. pag. 72 :
Nunquam a die ordinationis suæ cognoverunt diem præterire, ut non Missam aut publicam aut secretam celebraret.Vide Reginon. de Vita et convers. Presb. cap. 29. Burch. lib. 3. cap. 63. Ivon. 2. part. cap. 119. Radulf. in Mirac. S. Richardi Episc. Cestr. n. 5. Odonem Paris. in Statut. cap. 5. num. 10. Vitam S. Pamphili Episc. Sulmonensis num. 2. etc.
Publica Missa vocatur, qua chorus omnia psallit, Hebdomadarius hanc major colit, hoc neque fallit.
Publicæporro
Missæpotissimum mentio fit in Privilegiis Monasteriis a summis Pontificibus indultis, quæ ab ordinariorum jurisdictione eximuntur, in quibus vetantur ii
Cathedram statuere, et
Missas publicascelebrare, tum quod jurisdictionis argumenta sint, tum ut feminarum in Monachorum, rursus virorum in Sanctimonialium Monasteria accessus vitetur. Constitutum Gregor. M. pro Monachis apud Baron. ann. 601. n. 15. et lib. 4. Epist. 43 :
Missas quoque publicas ab eoIdem lib. 5. Epist. 46. ad Episc. Pisauriensem :(Episcopo) in Cœnobio omnino fieri prohibemus, ne in servorum Dei recessibus, et eorum receptaculis, ulla popularis præbeatur occasio conventus, vel mulierum fiat novus introitus, quod omnino nec expedit animabus earum.
Dum etiam in eodem præcepto inter alia mandatum sit, ut locum ipsum absque Missis publicis dedicares.Adde lib. 6. Epist. 12. lib. 7. Ind. 2. Epist. 72. lib. 8. Epist. 3. lib. 11. Epist. 21. et Greg. VII. PP. lib. 2. Epist. 69. Charta Inæ Regis apud Spelman. in Conciliis
Sed nec in Insulis, aliqua interveniente occasione, Episcopus Cathedram sibi Episcopalem statuere, nec Missas solennes celebrare, nec altaria consecrare.... præsumat.Vide Haræum in Castellanis Insulensib. pag. 201. et Card. Bona lib. 1. Liturg. cap. 13. n. 13. In Concil. Lateran. I. ann. 1122. can. 17. vetantur Abbates et Monachi
Missas publicas cantare.
Natali Domininoctu celebrari statuit S. Telesphorus PP. Anastasius.
Hic debentur dici duæ Missæ remissæ pro animæ remedio deffuncti Nicolai Moreau.
Synodus præcipit superstitiosum cultum Missarum quæ dicuntur Revelatæ et S. Amatoris, et aliarum quarumcumque similium aboleri ; certum etiam candelarum numerum, qui speciem superstitionis habet, rejiciendum esse duxit.
Thiersin Tract. de Superst. tom. 1. part. 2. cap. 4.
Unde contigit, ut ipse Salvator horrenda eum visione deterreret, cum forte post inchoatam Missam Cathecumenorum resideret... Inter hæc urgente hora surgendi ad lectionem Evangelii, multi fratrum innuerunt, ut excitaretur... Itaque ventum est ad Missam Sacramentorum, et tunc necessario expergefactus celebrandi causa mysterii, etc.
Si diebus Dominicis in dicta ecclesia Missa de Sancto Spiritu celebretur pro aliquo confratre defuncto, ut consuetum est, etc.
Hic constituit secundas Missas in Ecclesia.Cum scilicet unica tantum celebraretur.
dicitur,Ita Eckius in Annotatione ad librum oblatum Cæsari art. 21. aitquando Sacerdos non potest conficere, quia forte jam celebravit, vel ob aliam causam, potest accepta stola Epistolam et Evangelium legere, et dicere Orationem dominicam, et dare benedictionem, etc.
Missam siccam,Vetantur autem Presbyteri ejusmodi Missas celebrare absque communicatione, in Capitul. Caroli M. lib. 1. cap. 6. unde Missamesse Missæ simulationem, Sacerdote agente quæ sunt celebrantis, cum Introitu, Collecta, Epistola, Evangelio, et Canticis ; qui tamen, quia non vult communicare, non consecrat, ita ut Missa sit sine Corpore et Sanguine Domini.
de Sacerdotibus qui Missarum multitudine onerati, conductitios alios Sacerdotes habent, vel siccas Missas faciunt : ... propter quæ ipsos oportet conductitios habere Sacerdotes, vel alia eis vendere facienda. Nec, ut a prædictis se exonerent, siccas Missas faciant pro defunctis, sub eadem districtione prohibemus, etc.Vide Concil. Sarisber. ann. 1217. cap. 38.
Missa Ficta.
Nautica, Eadem quæ
siccaquibusdam dicitur, eo quod in loco fluctuante et vacillante, ut in mari et fluminibus, quibus in locis
perfectam Missamcelebrandam non putant, ad hunc tantum modum Missam dici posse tradunt. Missas tamen perfectas in ipsis navibus peractas tradunt Scriptores, ac in primis Jonas Monachus in Vita S. Vulfranni num. 4.
Cum navem ascensurus esset,... jussit cuidam fratri de ordine Prædicatorum in ipsa Missam celebrare, quod et factum est non sine multorum, qui hoc non præviderant, admiratione.Vide Bedam in S. Benedicto Episc. cap. 21.
privata, seu specialis, de qua mox. Edius Stephanus in S. Wilfrido cap. 61 :
Nam omni die pro eo Missam singularem celebrare, etc.
Monachi prædicti loci cantent,... post mortem meam pro anima mea, mille Missas singulares.
Centum viginti Missæ speciales singulæ cum 3. psalteriis, et cum 300. palmatis excusant annum,scilicet pœnitentiæ. Epist. Caroli M. ad Fastradam Reginam de Victoria Avarica :
Et Sacerdos unusquisque Missam specialem fecisset, nisi infirmitas impedisset.Decr. Tassilonis Ducis Bajoariæ apud Canisium, et in Metrop. Salisb. tom. 1. pag. 343 :
De collaudatione quam Episcopi et Abbates in Bajoaria inter se fecerunt pro defunctis fratribus,... ut eorum quis de hac luce migraret, unusquisque superstitum Episcoporum et Abbatum, pro defuncto, in domo sua Episcopali, vel Cœnobio centum Missas speciales, et eodem numero psalteria cantare faciat.Versus scripti in Cod. Biblior. qui fuit Ecclesiæ Metensis, de Carol. Cal. :
Vita Alcuini n. 26 :Nos siquidem psalmos, Missa speciale precamur, Psallemus pro te, conjuge, prole, pie.
Levitice se præparans, suo cum Sigulfo Presbytero Missarum colebat solennia specialium usque ad horam tertiam.
CantatoCharta ann. 1416 :Sanctus ad summam Missam, debet thus copiosum imponi in duobus turibulis, et turificabunt altare usque adAgnus secundo dictum.
In quoin alia de ead. re ejusd. anni.(cellario) canonici se duabus horis in die, scilicet ab hora elevationis Corporis Christi summæ Missæ usque ad Nonam post meridiem,...vinum publice vendere, etc. Depuis le sacrement de la grant Messe, etc.
Omnibus festis duplicibus prior claustralis tenetur... celebrare Missam Tertiæ nomine abbatis, si abbas non potest præsens interesse in istis festis.
Venatoria, Eadem quæ Sicca et
Nautica, in qua scilicet sacra mysteria non peraguntur, apud
Thiersin Tract. de Superst. tom. 1. part. 2. cap. 2.
Pardonis. Charta admort. ann. 1407. in Reg. 162. Chartoph. reg. ch. 184. bis :
Cum pro fundatione unius Missæ ad notam, vocatæ Missa veniæ, quæ cotidie post Matutinas finitas in eadem ecclesiaLit. capit. Ebroic. ann. 1495. ex Bibl. reg. :(S. Hilarii Pictav.) ad altare S. Pauli celebratur, etc.
Super celebratione unius missæ bassæ qualibet die ad altare capellæ pardonis, post missam, quæ Pardonis Missa vocatur, etc.
Quum itaque, sicut accepimus, in ecclesia monasterii S. Michaelis de Furculis ordinis Vallisumbrosæ Pistor, annis singulis in vigilia festivitatis resurrectionis Dominicæ, hora diei vigesima tertia vel circa, una Missa solenniter decantari consueverit, cui magna, causa devotionis, interesse consuevit populi multitudo.
de Chastelusex capituli hostibus reportatam, anno quolibet celebrari in ecclesia sua instituunt canonici Autissiodorenses in Charta ann. 1423.
Cum... iterato vota sua ad tumbam B. Domitiani devote persolveret, et Missas votivas ibidem celebrari procuraret, etc.Franciscus Canonicus Pragensis :
Nec non Missas votivas de sanctissima Trinitate, de S. Spiritu, de Domina, de Patronis, etc.Vide lib. Sacram. Gregor. M. Edit. Menardi pag. 255. antiquas Definitiones Ord. Cisterciens. distinct. 5. cap. 7. et quæ annotat Card. Bona lib. 1. cap. 15. n. 3.
Missam cantare, Ugutioni. Gregor. M. ad Augustinum Episc. Angl. lib. 12. Epist. Ind. 7. ait
formam Missandi aliasque consuetudines, rem liberam esse.
Sacerdos sit diligentior aut minimum ita diligens de evangelizatione verbi Dei, sicut de Missatione.Infra :
Et populus cœcus in multis Missationibus ponit salutem.
Clerigo Missacantario, est Presbyter, in Leg. Alfonsi Reg. Cast. 1. part. tit. 4. leg. 20.
Sed cum nollent ei dare, ut promiserant, ornamentum Missale, quod, ut fertur, mirabile erat valde. Missaticus apparatus,in Actis S. Udalrici cap. 1. tom. 2. Julii pag. 100.
Paratura Missatica, ibid. cap. 18. et 27.
Missalia vestimentain Othloni Vita S. Wolfkangi cap. 23.
Presbyter, ubi malim
Messethegnes, in Legib. Adelstani Regis apud Bromptonum pag. 185. seu
Messetheines, ut præfert Concilium Grateleanum ann. 928. cap. 13. quasi
Missalis Thainus. Vide in voce Thainus. Capitula de Weregildis post idem Concilium Grateleanum, et Leges Henrici I. cap. 64 :
Missæ presbyteri et sæcularis Thayni jusjurandum in Anglorum Lege computatur æque carum.Ubi opponitur
Sacerdoti qui regularem vitam ducit, et
Sacerdoti plebeio. Vide cap. 68. et Leges Edmundi Saxonicas cap. ult. § 8.
Ad præstationem istius juramenti adfuerunt Missales 50. Presbyteri, et Presbyteri alii 160.Mox :
Hæc sunt nomina Missalium illorum Presbyterorum, qui ad dictum juramentum aderant, etc.
Missalis Sacerdos, in Charta Eduardi I. Reg. Angl. ann. 1296. Rymer. tom. 2. pag. 731.
Comme les freres et suers des Messes de sainte Marie Magdalene, encommenciées et ordenées par vint et cinq mandiens à faire célébrer chascun jour, en l'église S. Huistace à Paris, etc.
-
…pro nocentibus poenas pendant ; si amplius obsidum vellet, dare pollicentur. Cognita Caesar causa reperit ab Suebis auxilia missa esse ; Vbiorum satisfactionem accipit, aditus viasque in Suebos perquirit. Interim paucis post diebus fit ab Vbiis certior…
Julius Caesar, Gallic War
-
…fuisti intemperantia ut illius tui sceleris rationem occultare non posses litteras in contione recitasti quas tibi a C. Caesare missas diceres Caesar Pvlchro, cum etiam es argumentatus amoris esse hoc signum, ; quod ; cognominibus tantum…
Cicero, de Domo sua
-
…ut navigari ; satis ; commode posset effecit. Dum ea geruntur, legione ex consuetudine una frumentatum missa, quae appellabatur VII ., neque ulla ad id tempus belli suspicione interposita, cum pars hominum in agris…
Julius Caesar, Gallic War
-
…vereor, ne, ante quam tu in provinciam venisses, ego de provincia decederem. accepi autem a te missas litteras in Cilicia, cum essem in castris, a. d. x K. Quintilis scriptas humanissime ,…
Cicero, Epistulae ad Familiares
-
…et maxime civili quod opinione plerumque et fama gubernatur. nemo quaeret quibuscum mandatis legatos miserimus nomen ipsum legationis ultro missae timoris esse signum videbitur. recedat a Mutina, desinat oppugnare Brutum, decedat ex Gallia ; non est verbis…
Cicero, Philippicae
-
…acciderat Rhodi ; qui cum ex fuga Pompeium sequerentur atque in insulam venissent, oppido ac portu recepti non erant missisque ad eos nuntiis ut ex his locis discederent, contra voluntatem suam naves solverant. iamque de Caesaris adventu fama…
Julius Caesar, Civil War
-
…adferunt aliquid mihi tuae litterae. Galeonis hereditatem crevi. puto enim cretionem simplicem fuisse, quoniam ad me nulla missa est. viii Idus Martias. Scr. Brundisi circ. med. m. Mart. a. .…
Cicero, Epistulae ad Atticum
-
…. CICERO ATTICO SAL. omnis arbitror mihi tuas litteras redditas esse sed primas praepostere, reliquas ordine quo sunt missae per Terentiam. de mandatis Caesaris adventuque Labieni et responsis consulum ac Pompei scripsi ad te litteris iis quas a…
Cicero, Epistulae ad Atticum
-
…proximaque respiciens signa, videtisne, inquit milites, captivorum orationem cum perfugis convenire abesse regem, exiguas esse copias missas, quae paucis equitibus pares esse non potuerint proinde ad praedam, ad gloriam properate, ut iam de praemiis…
Julius Caesar, Civil War
-
…, te esse ex municipio. fateor et addo etiam ex eo municipio unde iterum iam salus huic urbi imperioque missa est. sed scire ex te pervelim quam ob rem qui ex municipiis veniant peregrini tibi esse videantur. nemo…
Cicero, pro Sulla