mortalagium
Jus, in Charta ann. 1192. apud Gassendum in Notitia Ecclesiæ Dignensis pag. 139. Alia Raimundi Archiep. Arelatensis ann. 1166. apud Sammarthanos :Mortalagii
Cum cœmeteriis, etMox :Mortalagiis , et cum omnibus ad ipsas Ecclesias pertinentibus.
Deinde dimidiam partemAlia Petri Episc. Massiliensis ann. 1170 :Mortalagii et omnium obventionum mortuorum, etc.
Et in sepeliendo et inAlia Raimundi Episc. Massiliensis ann. 1204 :Mortalagio liberam eis facultatem concedimus.
His tamen pactis totius Mortalagii et relicti sive in rebus mobilibus et immobilibus, seu se moventibus, seu in pannis illorum, qui ibi sepulti fuerunt, etc.Alia apud Columbum in Episcopis Sistaricens. lib. 2 :
Tertiam partem Synodi, et tertiam partem suæ quartæ partis Mortalagii in omnibus Ecclesiis donavit.Alia lib. 3 :
Cum oblationibus et omni jure parochiali, etAlia lib. 4 :Mortalagio ad Ecclesiam pertinente.
Cum ad nos de jure communi quarta pars mortalagiorum seu legatorum ad pias causas pertineat, etc.
Salvis nobis et retentis nostris et dicti Prioris redditibus spiritualibus ; videlicet decimis, primitiis, Mortalagiis, oblationibus, etc.Statuta Capit. Glandat. ann. 1327 :
Statuerunt quod Præpositus primitias panis et vini, fructuum et cæterarum decimandarum, Mortalagia et alia funeralia habebit.
Donavit etiam tertiam partem Mortalitatis totius Episcopatus, operibus S. Mariæ et S. Salvatoris, in illis Ecclesiis, quas in dominio suo retinere placuit.
Mortalagium, Jus quod domino competit in bona decedentis vassalli, cum de iis testamento minime disposuit. Charta ann. 1315. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 108 :
Exceptis obventionibus quæ dicto Nobili adventare possent ratione Mortalagiorum, seu interventu mortis alicujus suorum hominum mortuorum quorumcumque, quam obventionem dicti Nobilis sibi retinuit.Vide Mortalia 2.