About

Menu

obligati

OBLIGATI
, Servitio alicui obstricti. Notitia sub Ludovico II. Imp. in Chron. S. Vincentii de Vulturno pag. 690 : Reclamans, quod de ipsa Cella.... per pravos et iniquos homines subdole et ingeniose servos et ancillas, vel Obligatos, vel alias res subtractas esse de Monasterio, etc.
OBLIGATI
, Excommunicati, apud Nicolaum I. PP. Epist. 7. cap. 2. 4. Alligati, ibidem. Anastasius Biblioth. in præfatione ad VIII. Synodum : Ignatius vero dum pelleretur, Ecclesiam ligavit ne quisquam absque se in ea sacra celebrare tentaret officia. Id est, sub interdicto posuit.

Saved

Recent