pancharta
Panchartædicebantur Diplomata illa, quibus Reges bonæ ecclesiæ seu monasterii omnia confirmabant, præcipue post amissa instrumenta : haud dubie quod in iis omnia prædia, jura et privilegia recenserentur. Ejusmodi
Panchartæformulam videsis tom. 3. Analect. Mabill. pag. 270.
Gratissima largitione per hanc Panchartam, quam fieri jussimus.Infra :
Per hanc Panchartam confirmamus.Charta Caroli Simplicis pro Monasterio S. Martini Turon. ex 47. Regesto Tabularii Regii n. 137 :
In hac nostræ præceptionis Pancarta, etc.Infra :
Corroborantes hanc denuo Pancartam, etc.
negligentia incuriosorum hominum, aut
depopulantibus hostibus ignemque submittentibus, ut habet Pancharta Ludovici Pii supra laudata ob id tantum, non quod omnia prædia recenseret, ut inaniter et supervacue observant Auctores novi Tract. diplom. tom. 1. pag. 286. Vide Diploma Caroli Crassi imper. ann. 886. tom. 9. Collect. Histor. Franc. pag. 352.
Pancharta. Acta Episcopor. Cenoman. pag. 270 :
Exemplar præcepti quod... Franco firmitatis studio a Domno Ludovico piissimo Imperatore percipere studuit, quod Pantocharta vocatur.Charta Ludovici IV. Regis in Tabulario Eccl. Augustod. :
Hoc Celsitudinis nostræ præceptum, quod Pantocarta nuncupatur, fieri jussimus. Panchartasvulgo etiam vocant Regesta chartarum, seu Tabularia Ecclesiarum ; uti appellatur Regestum chartarum Ecclesiæ S. Martini Turonensis, quod
Pancharta nigravulgo inscribitur, quod nigro corio tectum sit.
Pancarte, in Consuet. Turonensi art. 81. dicitur
peagiorum, seu tributorum, ac consuetudinum programma.
Commendavit hoc scriptum iterum quasi Panchartum memorabile fieri, etc.