About Report a problem

Menu

pancia

PANCIA
, vox Italica, Venter. Stat. Taurin. cap. 87. ex Cod. reg. 4622. A. : Ordinaverunt quod nulla persona, sive beccarius, sive quicumque alius, non præsumat expanciare seu evacuare aliquam Panciam seu budellas alicujus bestiæ in macello Taurini. De etymo videndus Murator. Antiq. Ital. tom. 2. col. 1468.
Panciæ Variorum
, Pelles murium Ponticorum, Italis Pelli di vaio, quod a parte quæ ventrem tegit maxime sunt pretiosiores sic dici videntur. Castellus in Chron. Bergom. apud Murator. tom. 16. col. 856 : Fecit sibi largiri... petiam unam velluti de grana, Pancias variorum numero
md
. etc.

Saved

Recent