parafernalia
Sunt res quas uxor in usu habet in domo mariti, neque in dotem dat.Vocabular. utriusque juris :
definiuntur ea quæ sunt ad usum mulieris, puta lectus, vestes, lintea, et alia ejusmodi. Ex quibus colligiturParafernalia bona
Parafernalia bona, quibusvis ex rebus consistant, eadem esse quæ Græci
Judicatum quod executio pro clamoribus sive justiciis uxoris in bonis mariti, vel e contra in bonis uxoris dotalibus aut Parafernalibus pro marito... non fieret de cætero.Charta ann. 1344. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 493 :
Sive ex causa bonorum maternorum, seu paternorum, sive ex causa dotis et bonorum Parafernalium ipsius dominæ Beatricis matris suæ.Instrum. ann. 1351. apud Rymer. tom. 5. pag. 704 :
Ita quod soluto matrimonio (quod absit)... tota pecunia prædicta nomine dotis seu dotalitii... una cum rebus suis Parafernalibus, refundatur penitus et integre persolvatur.Aliud ann. 1401. apud eumdem tom. 8. pag. 179 :
Item quod mittet eandem suam filiam ipsi domino Ludovico taliter fulcitam Parafernalibus, jocalibus et ornatibus, etc.Johannes V. Belvac. Episc. apud Acher. in notis ad Guibertum pag. 601 :
Multaque alia loca ipsis subdita ex suis patrimonialibus et Parafernalibus bonis.Vide Consuetud. Burbon. art. 28. et Arvern. cap. 14. art. 2.
Habuit(Guillelmus de Villa-longe) quædam alia bona, quæ Parafernalia vocabantur, quæ obvenerant ipsi Richæ,(uxori suæ) ex successione cujusdam filii sui,..... quem habuerat a primo suo marito ;... et amplius quinquaginta solidos Turonensium, quæ obvenerant ex legato sibi facto per Arnaldum Guillelmi Toudeyre, quæ Parafernalia vocabantur.
Decernimus quod si mulier maritum habuerit, et res Parafrenales etiam habuerit, etc.
Parafernalia bonadicuntur præterea in diœcesi Rotomag. ea utensilia, quæ parochi defuncti hæredes successori dimittere tenentur, scilicet lecti compages lignea, fulmenta quibus super foco ligna sustinentur, forceps et cremathra.