poenitentes
in extremo Christianorum ordineesse dicuntur apud S. Columban. lib. de Pœnitent. mensura cap. 37. S. Augustinus Epist. 108 :
Quod autem dicitur Petrum egisse pœnitentiam, cavendum est, ne ita putetur egisse, quomodo agunt in Ecclesia, qui proprie Pœnitentes vocantur.Idem Homil. 49. cap. 2 :
Quod dico competentibus, audiant et Pœnitentes : quod dico fidelibus, dico et competentibus et Pœnitentibus, audiant Catechumeni, audiant omnes. In pœnitentia positi,in Concilio Arelat. II. can. 21.
In ordine pœnitentium stare,apud S. Hieronym. Epist. 30. cap. 1.
In pœnitentiam mittere, apud Gregorium Mag. lib. 9. Epist. 32.
In pœnitentia missi, in Capitulis Caroli Calvi tit. 13. cap. 8.
Communionem inter pœnitentes præsumere,in eodem Concilio Arelatensi II. can. 10.
Inter pœnitentes a Communione suspendi,in eodem Concilio can. 11.
Pœnitentia solemnisa publica distinguitur in Statutis MSS. Augerii Episc. Consecran. ann. 1280. ubi casus reservati enumerantur :
Ubixvi. Ubicumque est solemnis pœnitentia injungenda, non dicimus hoc de publica.
solemnis pœnitentiaea dici videtur quæ pro gravioribus delictis occultis a Canonibus est præscripta.
Pœnitentiaautem
publicadicitur ea, quæ pro expiandis criminibus et delictis publicis imponitur,
iis, qui publico crimine convicti sunt, in Concilio Arelatensi VI. can. 25.
Qui publice peccarunt, in Cabilonensi II.
Qui criminale peccatum perpetrarunt, apud Hincmarum in Capit. 5. Augustinus Homil. 49. cap. 3 :
Propterea Deus voluit, ut Theodosius Imperator ageret Pœnitentiam publicam in conspectu populi, maxime quia peccatum ejus celari non poterit.Capitula Caroli Magni lib. 6. cap. 96.
Nam si publice actum fuerit, publicam inde agat Pœnitentiam, juxta sanctorum Canonum sanctionem : si vero occulte, Sacerdotum consilio ex hoc agat pœnitentiam.Concilium Mogunt. ann. 847. cap. 31. et Concilium Ticinense ann. 855. cap. 13 :
Qui publice peccat, oportet ut publica mulctetur Pœnitentia, et secundum ordinem Canonum pro merito suo excommunicetur et reconcilietur.Id pluribus probarunt Sirmondus in Historia de Pœnitentia publica, Jacob. Petitus ad Pœnitentiale Theodori, et alii ; tametsi viri doctissimi aliquot, atque in iis Joan. Morinus et Arnaldus in libris de pœnitentia, etiam pro occultis delictis pœnitentiam publicam peractam contendunt.
Cujuscumque autem Pœnitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam ecclesiam commoverit, ante absidam manus ei imponatur.
pro differentia peccatorum, ut est in Concilio Carthaginensi III. cap. 31. in Capitulari 1. Caroli Magni ann. 802. cap. 32. 33. 37. in Lege Longob. lib. 1. tit. 10. § 4.
De furto et sacrilegio... Quamvis enim hæc secundum legem humanam emendari debeant atque exsolvi, tamen pœnitentia ad Episcopum pertinet.
Episcopalis pœnitentiaappellatur in Capitulis ad Silvacum cap. 2. quod ab Episcopis imponeretur,
inspecta discretione et qualitate, prout cuique ad salutem viderent expedire, ut est in Edicto Pistensi cap. 2. atque ii
reddi Pœnitentiædicebantur. Paschasius Radbertus in Epitaphio Walæ Abb. Corbeïensis lib. 1. cap. 26. de quodam patrono, qui tria homicidia commiserat, ut viduæ bona invaderet :
Sed jam divino convicti judicio, confusi omnes discessere, ac miser clementer redditus est Pœnitentiæ.
Si ad Ecclesiam convolaverint, mortis quidem legibus eruantur, Pœnitentiæ vero quam Antistes loci vel Presbyter consideraverit, absque dubio submittantur.Atque ejusmodi reorum, qui ad Ecclesiam, veluti ad asylum, confugiebant, infinitum fuisse ferme numerum ex auctoribus abunde constat.
Nec non perjurio pro quo Ecclesia consueverit publicam Pœnitentiam imponere.
Pœnitentiæsubjecti olim parentes, quorum negligentia parvuli sine baptismo moriebantur. Stat. Synod. eccl. Rotomag. ann. 1156 :
De parvulis, qui baptizati vel sine baptismi remedio infra septem annos, per negligentiam parentum mortui sunt, totam Pœnitentiam parentibus eorum remittimus, excepta feria sexta in ebdomada ; in qua etiam die, si ad ecclesiam pœnitens perrexerit, qualem ei caritatem presbyter dederit, talem habeat.
Pœnitentiapublica iis quoque imposita, qui homines ecclesiæ injuriis aut verberibus exceperant. Regist. visitat. Odon. archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 334. v°. :
Apud S. Victorem in Caleto, auctoritate dom. Papæ functi, injunximus Guiardo de Montchevrel, Rogero de Montchevrel et Petro de Essartis, qui interfecerant quendam conversum de Mercato Radulfi, Pœnitentiam subsequentem, videlicet, quod ipsi discalciati et nudi, braccis tantummodo retentis, corrigia ad collum ligata, ferentes virgas in manibus, facerent processionem in ecclesia loci illius, in quo homicidium perpetrarunt, Dominica palmarum, et ante fores ecclesiæ facerent se verberari a sacerdotibus dicentibus psalmum pœnitentialem, et publice reatum suum confitentur et quare injuncta erat eis talis pœnitentia. In octabis paschæ sequentis simili modo facerent apud Gisortium. In quindena paschæ apud Calvummontem, Dominica proxima post dictam quindenam apud Fresneaus. Item injunximus eisdem quod jejunarent usque ad decennium feria sexta cujuslibet ebdomadæ, et quod infra festum B. Johannis Baptistæ limina B. Jacobi visitarent.Charta Guar. episc. Silvanect. ann. 1224. ex Tabul. Carnot. :
Filii dicti Hervei quemdamCharta ann. 1281. ex eod. Tabul. :(hominem capituli) excœcaverant et pugno mutilaverant... Filii præfati... Robertus et Herveus publicam Pœnitentiam faciant nudi et discalciati, virgas in manibus portantes ad processionem in ecclesia Carnotensi in instanti Ascensione Domini,et per manum episcopi Carnotensis vel sacerdotis, secundum consuetudinem ecclesiæ accipiant disciplinam : item in die Penthecostæ in ecclesia Senonensi, et Parisius in octabis Penthecostæ, et Aureliæ in festo S. Johannis Baptistæ, et Meldis in festo S. Stephani martyris in Augusto.
Præterea dictus Guillelmus tenetur facere publice tres processiones in tunica alba, sine zona et cucufa, vel alio tegumento in capite, nudus pedes et sine caligis ad requisitionem dictorum decani et capituli.Vide infra in Processio 1.
loco Pœnitentiumconsistebant, ut est apud Abbonem Monachum serm. 3. et Joannem Episcopum Abrincensem de Offic. pag. 38. ut cæteros omittam, quos laudat Leo Allatius in Dissertat. de Narthece. Quod quidem intelligendum, cum sacræ peragebantur Liturgiæ, seu potius sacra ipsa mysteria : nam eatenus, ut et Catechumeni, in Ecclesia ipsa stabant, divinasque lectiones auditu excipiebant, et una cum iis excedebant, cum dimittebantur, ut est in Concilio Agathensi can. 60. In Ecclesia vero sinistram ad partem secedebant, ut auctor est S. Eligius serm. 8. cum fideles alii ad dextram starent. Ditmarus lib. 6. pag. 80 :
Sepultus in Colonia,... in australi parte templi, qua in Cœna Domini Pœnitentes introducuntur.Nam cum ædes sacræ ad orientem ædificarentur, australis pars fuit sinistra.
Flentiumerat, qui in ecclesiæ vestibulo strati fidelium preces, utque ad agendam publicam pœnitentiam admitterentur, flagitabant, juxta Tertullian. de Pœnit. cap. 9. quorum precibus, cum ecclesia annueret, ista
pœnitentiam dare, illi
pœnitentiam accipere, atque ita 2°
Audientesdicebantur, quibus in infima ecclesiæ parte, scripturam tantum atque sermones audire licebat, quam stationem egressi, 3°
Genuflectentesseu
Substratiadpellabantur, qui in navi ecclesiæ consistentes crebras manuum impositiones et benedictiones ab episcopo recipiebant, precibus pro ipsis fieri solitis in genua nixi intererant et opera
pœnitentia privatim exercendasuscipiebant. Inde gradus patuit ad 4°
Consistentes, sic dictas, quod ipsis licuerit consistere una cum fidelibus in oratione communi et sacrificio usque ad
Tribus vero annis subjaceant inter Pœnitentes manibus sacerdotum in loco retro ostio ecclesiæ pœnitentibus constituto, et seorsum, infra ipsam tamen ecclesiam.
Pœnitentiaimponebatur et suscipiebatur in Capite jejunii, seu Quadragesimæ, feria scilicet quarta, quam
Cinerumappellamus, quod pœnitentes non modo
omni corpore in terramprosternerentur, ac cilicium induti veniam peccatorum postularent, sed et eorum capita cinere aspergerentur, quod pluribus observat Menardus ad librum Sacramentorum Gregorii M. pag. 221. 222. Edictum Pistense Caroli Calvi cap. 33 :
Ipsam autem Quadragesimam a quarta feria, id est, a Capite jejunii, cum ipsa quarta feria, qua publice Pœnitentes pœnitentiam accipiunt, observari usque ad sanctam Resurrectionem secundum consuetudinem antiquam præcipimus.Matthæus Westmonaster. ann. 974 :
De beato quoque Ælfego legitur, quod in die Cinerum, cum de more Pœnitentes Ecclesiæ liminibus removerat, hortatus est eos, ut tempore Quadragesimali, jejunio et castitati vacantes, diebus illis uxorum etiam delitiis abstinerent.Vide Sirmondum in Historia Pœnitentiæ publicæ cap. 9. ubi etiam de Pœnitentium reconciliatione ; de qua quædam attigimus in vocibus
Absolutio, et
Reconciliatio. Adde Filesacum lib. de Quadragesima Christiana cap. 12.
ItemNe vero hujus moris memoria omnino pereat, in ecclesia Augustodunensi etiamnum, ut observat Martenius de Ant. eccl. discipl. cap. 17. ultimus canonicorum, personam pœnitentium repræsentans, eodem die ejicitur de ecclesia.(thesaurarius debet ministrare) cineres benedicendos die Cinerum et pilos caprarum pro Pœnitentibus.
A pontifice cjiciuntur Pœnitentes cinere imposito et dicendo ut supra,Ibid. in Cœna Domini :Memento, homo, etc. et singulis tradendo globum borreum in signum pœnitentiæ, reportandum pontifici vel ejus pœnitentiario in die Cœnæ cum candela.
Nota quod Pœnitentes debent reportare globum borreum cum candela, eisdem traditum in Capite jejunii.Eadem leguntur in Pontif. Virdun. Ms. ex Cod. reg. 966.
Presbyteros parochiæ nostræ, qui in Capite jejunii pœnitentes ad pœnitentiamCilicium a sacerdote accipiebant, quod uno anno gestare tenebantur. Lib. 5. Capitul. cap. 122 :suscipiendam adducebant, nec portam ingredi sinebant.
Pœnitentes, tempore quo pœnitentiam petunt, impositionem manus super caput et cilicium a sacerdote, sicut ubique constitutum est consequantur.Et cap. 136 :
Debent unum annum esse cum cilicio.
pro eo, quod honoravissent Pœnitentiam, ut est in eodem Concilio Carthaginensi cap. 79. Arelatensi II. cap. 12. et in Capitulis Caroli M. lib. 5. cap. 61.
Quid dicis de homicidis, qui in sæculo publicam egerunt Pœnitentiam ?... venientes ad conversionem in monasteriis, accipiunt clericale signum, id est coronam, sunt ipsi clerici ? Revera clerici sunt, sed nullum gradum clericalem ascendere possunt præter primum. Possunt enim fieri Ostiarii.
pro culpa publicam egerant Pœnitentiam ad legitimos actus admitti, id est, ad officia monastica, vetantur in Statutis Cisterc. ann. 1280. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1471.
patriniseu susceptoris excluduntur pœnitentes, in Addit. 2. ad Capitul. cap. 1. Vide Patrinus.
ne in fornicationis voraginem incidere videantur.
De his vero non incongrue dilectio tua Apostolicam Sedem credidit consulendam, qui acta Pœnitentia, tamquam canes ac sues ad vomitus pristinos et volutabra redeuntes, et militiæ cingulum et ludicras voluptates et nova conjugia et inhibitos denuo appetivere concubitus.Vide S. Ambros. lib. 2. de Pœnit. cap. 10. § 96.
ne benedictio pœnitentiæ juvenibus personis, maxime conjugatis concedatur, nisi ex consensu partium et ætate jam plena,statuunt Concilia Aurelian. III. can. 24. et Arelat. II. can. 21.
militaresessent, arma deponere jubebantur, ac proinde militare iis interdictum erat, ut in voce
Armadocemus.
A conviviis et ornamentis atque alba vesteut abstineant, statuit Herardus Archiepisc. Turon. cap. 120. ad bibendum aut manducandum carnem non sunt invitandi ; quod qui fecerit unum vel duos denarios juxta qualitatem pœnitentiæ dare tenetur, ex lib. 1. Capitul. cap. 151. et Reginone lib. 1. cap. 259. Ut epulis non intersint, sed tantum in suis domibus frugalem vitam ducant, præscribit Conc. Barcinon. can. 7.
Monachus ad succurrendumdocuimus. Vide Gregor. Turon. lib. 9. cap. 33.
Vehiculis utiprohibentur, sed
pedibus propriis, vel
pedestri more proficiscijubentur, in Concilio Wormaciensi ann. 868. can. 26. 30. Moguntiacensi ann. 888. can. 26. et Triburiensi ann. 895. can. 5. 55. apud Reginonem lib. 2. cap. 6. Burchardum lib. 6. cap. 1. etc.
Nulla lucra negotiationis pœnitentibus exercere convenit, in lib. 7. Capitul. cap. 62. Isaaci Episcopi Lingon. c. 14. in Cap. Herardi Turon. 100. etc.
Non iteraturpœnitentia, ut habet Hugo a S. Victore lib. 1. Observat. Eccles. cap. 24.
Pœnitentesab ipsis confessoribus nonnumquam verberibus affectos fuisse, præter alia, docet Vita S. Berth. tom. 6. Jul. pag. 480. col. 1 :
Sed, ut redeam ad confessionesRursum pag. 486. col. 2 :(nam his maximam partem temporis expendebat) : morem habuit verberare omnes absque personarum acceptione, nullum omnino sinens transire implagatum.
Sed antequam obiret, vocata ad se omni congregatione, singulorum audivit confessiones, datisque omnibus propria manu flagellis, et eos absolvit.
Vehementer vocari fecit quemdam clericum presbyterum,... qui armis Christi se ab eo indueret, ut(et) de criminibus suis a Jesu Christo Domino, qui peccatrici mulieri indulsit, ipsum presbyterum rogavit ut eum absolveret. Ipse presbyter, sicut consuetum est, vocavit alium sacerdotem socium suum et absolverunt eum a peccatorum vinculis in die Dominico.
Pœnitentiam publicam non excipiunt Presbyteri, ut est apud S. Leonem in Epist. ad Rusticum, et Joan. II. Epist. 1. ad Cæsarium. Nec Clerici, in Concil. Coloniensi ann. 1310. can. 10. Vide Sirmondum in Histor. publicæ Pœnitent. cap. 6. et Morinum. lib. 2. Exercit. cap. 23. 24. et in libris de Pœnitentia.
publica, in Concilio Remensi II. can. 31. Concilium Moguntin. I. cap. 10 :
Discretio servanda est per pœnitentes publice et absconse, etc.Quippe occulta ob delicta publicam imponi pœnitentiam vetant Canones, apud Sirmondum c. 4. Rhabanus in Epist. ad Heribaldum cap. 10 :
Qui autem de prædictis vitiis per occultam Confessionem mala abs se absconse commissa coram oculis Dei, præsente etiam Sacerdote, qui eis indicturus est Pœnitentiam, confitentur, et semetipsos graviter accusant, si veraciter pœnituerint, et si per jejunia et eleemosynas... purgare certaverint, his etiam gradu servato, spes veniæ de misericordia Dei promittenda est, etc.
in ægritudine, quasi sub momento accipitur. Subitadicitur Paulino. Hanc Faustus hæreticus adversus quem exstant libri S. Augustini, inutilem esse contendebat, quod falso dici docet Avitus loco cit. et ante eum Gennadius Massil. Eccl. Dogmat. cap. 48. Vide Cælestinum PP. Epist. 1. ad Episc. provinciæ Vienn. cap. 2. Augustinum lib. 50. Homil. 41. Innocentium I. PP. Epist. ad Exuperium cap. 2. Concil. Nannetense cap. 2. etc.
Inhibitio publicæ pœnitentiæ. Item, quia Pœnitentiæ processionales jam abierunt in contemtum, prohibemus ne quis presbyter prædictam pœnitentiam injungat, nisi de mandato superioris.Vide Processio 1.
Ut nullus pœnitentem cogat manducare vel bibere, nisi redemptio permissa sit : ita tamen ut prius pro eo donet coram ipso redemptionem.Pœnitentia injuncta his, qui bello Suessionico.... interfuerunt :
Omnibus his tribus Quadragesimis 2. 4. et 6. feria in pane, sale et aqua abstineant, aut redimant.Vide Decretales Precum Episcoporum ann. 779. Concilium Remense incerti loci ann. 923. Canones Saxonicos, datos sub Edgaro Rege cap. de Satisfactione § 18. 19. et quæ de ejusmodi redemptionum origine et usu annotarunt viri doctissimi Joan. Morinus lib. 10. de Administratione Sacramenti cap. 16. et Jacob. Petitus ad Pœnitentiale Theodori pag. 119. 120.
Non ignoras,Quæ vero pecuniæ erogatione in pauperes redimebantur, vel quæ imponebantur,quia cum a pœnitentibus terras accipimus, juxta mensuram muneris, eis de quantitate pœnitentiæ relaxamus.
Pœnitentiæ deargentatænuncupantur a Guigone in Vita S. Hugonis Episcopi Gratianopolitani num. 20 :
Non deargentatam convictis vel confitentibus imposuit Pœnitentiam.Halitgarius in Pœnitentiali :
Si quis vero non potuerit jejunare, et habet unde dare ad redimendum, si dives fuerit, pro 7. hebdomadibus det solidos 20. Si autem multum pauper fuerit, det solidos 3. Neminem vero conturbet quia jussimus 20. solidos dare, aut minus, quia si dives fuerit, facilius est illi dare solidos 20. quam pauperi solidos 3. Sed unusquisque attendat, cui dare debet, sive pro redemptione captivorum, sive super sancto altari, sive pauperibus Christianis erogandum.Concilium Triburiense anno 895. cap. 56 :
Tunc licitum sit ei tertiam feriam et quintam atque Sabbatum redimere uno denario vel pretio denarii, sive tres pauperes pro nomine Domini pascendo, etc.Adde cap. 57. 58. Articuli oblati a Prælatis Angliæ Eduardo II. Regi Angliæ in Concil. Britan. tom. 2. cap. 3 :
Si Prœlatus imponat pœnam pecuniariam alicui pro peccato, et repetat illam, regia prohibitio non habet locum. Verumtamen si Prælati imponant pœnitentias corporales, et illi, sic puniti, velint hujusmodi Pœnitentias per pecuniam sponte redimere, locum non habet regia prohibitio, si coram Prælati pecunia ab eis exigatur.Vide Reginonem lib. 2. de Ecclesiast. Discipl. cap. 438. et seqq. Burchardum lib. 19. cap. 19. et seqq. Synodum Salmuriensem ann. 1294. cap. 4. Radulfum in Vita S. Richardi Episcopi Cicestrensis num. 50. etc.
De redemtione peccatorum.
Pœnitentiæinterdum redimebantur, ut monet Cangius, eleemosyna ac erogatione bonorum in usus pauperum vel ecclesiarum ; quod tamen non raro ea conditione factum est, ut monachi partem impositæ pœnitentiæ exequendam in se susciperent. Charta ann. 1080. apud Lamium in Delic. erudit. inter not. ad Chron. Pontif. Leon. Urbevet. pag. 116 :
Manifesti sumus nos Alfredus, Bernardus, a domino Lamberto Boloniensi episcopo accepimus Pœnitentiam triginta annorum, qua suscepta, professi sumus coram Domino sustinere non posse ; qua de causa præfatus episcopus.... præcepit nobis pro remissione peccatorum nostrorum ad hospitium S. Salvatoris.... omnium bonorum nostrorum rerum decimas fideliter obferamus ; et ita recepimus... Pro quo præfatus Rusticus abbas, cum suis fratribus, viginti annos de Pœnitentia illorum receperunt.Alia ann. 1154. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 757 :
Et quidem per hanc refutationem quam feci, monachi ejusdem monasterii, cum adjutorio Domini nostri Jesu Christi, participem et consortem me fecerunt omnium orationum suarum et divini servitii, quod omnipotenti Domino die noctuque exhibere videntur. Et insuper a me humiliter exorati, onus trium annorum de Pœnitentia mea super se susceperunt, quam de peccatis meis ab Aretino episcopo acceperam.
palmatis, (de quibus diximus in hac voce) et psalmorum recitationibus. Petrus Damiani lib. 1. Epist. 19. de quodam Dominico suo Monacho :
Centum autem annorum Pœnitentia, sicut ipsoEt mox, de eodem Dominico :auctore didicimus, sic expletur. Porro cum tria scoparum millia unum Pœnitentiæ annum apud nos regulariter expleant : decem autem psalmorum modulatio, ut sæpe probatum est, mille scopas admittat, dum 150. psalmis constare Psalterium non ambigitur, 5. annorum pœnitentia in unius Psalterii disciplina recte supputantibus invenitur. Sed sive quinque vicies ducas, sive 20. quinquies, centum faciunt. Consequitur ergo, ut qui 20. psalteria cum disciplina decantat, 100. annorum pœnitentias se peregisse confidat.
Hanc autem centum annorum pœnitentiam.... facile 6. diebus ex more consummat.Et infra testatur illius exemplo ejusmodi faciendæ disciplinæ morem adeo in Italia inolevisse,
ut non modo viri, sed et nobiles mulieres hoc purgatorii genus inhianter arriperent. Eadem habet lib. 6. Epist. 30. et lib. 7. Epist. 19. Idem lib. 9. Epist. 27 :
Nam et ante nos, omnibus fere sanctis Monasteriis hæc disciplinæ regula nequaquam fuit incognita, et si non adeo frequentata, unde et singulos annos pœnitentiæ millenis scopis redimere consueverunt.Adde lib. 3. Epist. 10. Cod. MS. :
Qui autem implere potuerit, quod est in pœnitentia, impleat, quia bonum est ; qui autem non potest, consilium damus per misericordiam Dei, imprimis pro uno die, in pane et aqua 50. psalmos cantet, genua flectendo, vel sine flectendo 70. psalmos cantet infra Ecclesiam, vel in uno loco per ordinem psallat. Hæc pro uno die valent ; vel unum denarium pro uno die valet, et si 4. eleemosynas tribuit pauperibus, pro uno die valent. Quidam dicunt, 100. percussiones in hieme, vel 100. psalmos in æstate valent, id est in hieme, in autumno et in verno 100. percussiones vel 100. psalmi in æstate, vel 150. percussiones. Item pro uno mense, quod in pane et aqua pœnitere debet, psalmos mille 200. genuflectendo, vel sine genuflexu, 1670. et postea omnis dies reficiat ad Sextam, et nisi 4. et super jejunet ad Nonam, et a carne et vino abstineat se. Alium cibum postquam psallerit, sumat. In secundo anno remissior pœnitentia erit. De Natale Domini usque Epiphania, et illos prædictos dies qui superscribuntur, qui in pœnitentia non computantur, reficiat. Qui non potest sic agere pœnitentiam, sicut diximus, in primo anno eroget eleemosynam solidos 25. et in una hebdomada jejunet ad Nonam, et altero ad Vesperam, et 3. Quadragesimas. In secundo anno 200. solidos, pro tertio anno solidos 18. id sunt 64. solidi. Potentes homines pro culpis et criminibus faciant, ut Zachæus ait Domino : Omnium bonorum meorum dimidium do pauperibus, et si aliquid alicui injuste abstuli, in quadruplum reddam : et de mancipiis dimittant liberos, et captivos redimant et a quo die desiit peccare, non desinat communicdre, sicut Apostolus dixit, etc.Idem Codex MS. :
Edidit S. Bonifacius, quomodo possumus pœnitentiam 7. annorum in uno anno percurrere, triduana cantatio psalmorum pro 30. diebus et noctibus, 115. Psalteria, et 50. Pater noster, et 50. vicibus prosternat se in terra cum oratione Dominica, quam in prostratione dicat. Sic pro uno die, si vult minus psallere, prosternat se in oratione 100. vicibus, et dicat Miserere mei Deus et Dimitte mihi delicta mea. Fiat hoc pro uno die. Qui vult confiteri peccata sua cum lacrimis, quæ lacrimæ veniam non postulant, sed merentur, roget Presbyterum, ut Missam cantet pro eo, nisi sint criminalia peccata, quæ debent ante lavari cum lacrimis. Cantatio uniusVide Reginonem lib. 2. de Ecclesiast. dicipl. cap. 446. novam editionem Conciliorum tom. 7. pag. 1478. d. et Ivonem decret. part. 15. cap. 191. et seqq. Pœnitentialem Andegavensem apud Morinum lib. 10. cap. 17. 18. etc. Vide Flagellatio.Missæ potest 12. dies redimere : 12. Missæ 4. menses, si volunt confessores esse cum lacrimis. Hæc pro hebdomada : 350. Psal. flectendo genua in Ecclesia, aut in uno loco per ordinem. Qui unum Psalmum non novit, et jejunare non potest, hic quantum sumit, penset, et tribuat medietatem in eleemosynis.
Dicendum est quod omnibus qui ex justa causa videntur non posse vel sine magno gravamine frequenter jejunare, possunt redemtiones vel compensationes adhiberi per eleemosynas, per peregrinationes, vel per disciplinas, per abstinentiam a carnibus, vel piscibus, vel hujusmodi, secundum personarum statum, vel a vino, vel a quadragesimalibus cibis. Propter viam autem peregrinationis facilius quam propter aliud relaxatio est indulgenda, vel commutatio concedenda.
Flagellatoresnuncupati, pœnitentiam publicam agere se jactabant, dum sua auctoritate corpus suum dilaniabant crebris flagellationibus, quæ tunc temporis maxime in usu erant ad redimendas pœnitentias. De his plura in voce Flagellatores, quibus addere aut pigebit quæ de iisdem scribit Robertus Avesbur. in Histor. Edwardi III. Regis Angl. edit. Hearnii pag. 179 :
Anno Domini 1349. circiter festum S. Michaelis plusquamvi homines, pro majori parte de Selond et Houtond oriundi, per Flandriam venientes Londonias, aliquando in ecclesia S. Pauli, et aliquando aliis locis ejusdem civitatis, bis in die in conspectu populi, a femoribus usque ad talos panno lineo cooperti, toto residuo corporis denudato, supra caput singuli habentes singulos capellos cruce rubea ante et retro signatos, singulique habentes in manu dextera flagellum cum tribus cordulis, singulis habentibus unum nodum, per mediumque cujuslibet nodi illac et istac quasi acus acuti infixi fuerunt, per medium processionis quolibet post alium nudos pedes incedente, seipsos cum dictis flagellis in nudo sanguinolento corpore flagellarunt, ipsorum quatuor cantantibus in ydiomate proprio, ceteris omnibus dictis quatuor respondentibus, ad modum Letaniæ a Christicolis decantandæ, et omnes simul trina vice in hujusmodi processione se ad terram, per modum crucis extensis manibus prosternebant, continue, ut præfertur, cantantes, et ultimo ipsorum sic jacencium inchoando quilibet ultra alium passum faciens cum suo flagello sub se jacentem semel percussit, sicque de uno ad reliquum usque ad completum numerum sic jacencium similem ritum quilibet observavit. Deinde singuli se suis consuetis vestibus induebantur, et semper capellos in capitibus, et flagella in manibus deportantes, ad sua hospicia declinarunt, similemque Pœnitentiam, ut dicebatur, singulis noctibus faciebant.xx.
Confessionesdicuntur. Vide in hac voce. Tabularium Conchense in Ruthenis Ch. 15 :
Et mansiones de ipsas Ecclesias, et quartam partem de sepulturam et Pœnitentiam, etc.Ch. 27 :
Et nihil retineo ibi, nisi solummodo gaddium, et Pœnitentiamde illis hominibus, qui mansos vel appendarias de parochia mea tenuerint, hoc est unum denarium pro gaddio, et medaculam pro Pœnitentia.
Dedit... medietatem oblationum et Pœnitentium.Leg.
Pœnitentiarum. Tabular. Celsiniac. apud Stephanot. tom. 4. Fragm. Histor. MSS. :
Quidquid habebant in ecclesia S. Florinæ in fevo presbyterali, decimis, sepulturis, altario et Pœnitentiis.Charta ann. 1228. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 381 :
Præter Pœnitentias morientium et baptismata parvulorum.
Viaticum, sacra Eucharistia quæ ægris ac morituris datur. Concil. Gerundense apud Gratian. can. Si vero, dist. 50 :
Si vero, qui in ægritudinis languore depressus Pœnitentiæ benedictionem, quam viaticum dicimus, per communionem acceperit, etc.Vide in Benedictio.
Indulgentia. Historia Andegavensis :
Et edicto jussit, ut.... septima pars Pœnitentiarum populo convenienti ad illam celebritatem dimitteretur.
In secundo anno remissio Pœnitentiæ est de Natali Domini usque in Epiphaniam, et de Pascha usque ad Pentecosten.... Hi sunt dies qui non computantur in pœnitentia, dies Dominici, Natale Domini, Epiphania, Pascha, Ascensio Domini, Pentecostes, S. Joannis Bapt. et S. M. semper virginis, et SS. Apostolorumxii. vel S. Martini, sive veneranda solemnitas illius Sancti, qui in ipsa provincia corpore quiescere videtur.
Habentes præ manibus Libellum Pœnitentiæ, deprecantur sanctam Synodum, ut introeant.Act. 3 :
Quamvis ipse Theodorus post scriptum Romanum libellum indulta culpa, quam contra Patriarcham Ignatium.... commiserat per Libellum Pœnitentiæ receptus sit, etc.Nicetas Paphlago in Vita Ignatii Patr. CP. pag. 713. edit. 1618 :
Λιβέλλους μετανοίας ἐπιδεδωκότες. Βιβλία μετανοίας,apud Socratem lib. 1. cap. 8. lib. 2. cap. 12. 14. Sozomen. lib. 2. cap. 14. 16. et Evagrium lib. 3. cap. 9. Vide Synod. Trull. can. 95.
Decrevimus, ut oblatis Libellis se deliquisse fateantur, et pœnitentia veniam deprecentur.Anastasius in S. Gelasio PP. :
Revocavit Mesenum Episcopum ad Communionem, et recepit eum Ecclesiæ suæ sub satisfactione Libelli, et purgatus est receptus.
Libellum pœnitentiæidem vocat in S. Hormisda. Vide S. Leonem PP. Epist. 80. ad Episcop. Campan. cap. 2. et quæ observat Morinus lib. 9. de Pœnit. cap. 26.
Modus autem pœnitentiæ peccata sua confitentibus aut per antiquorum canonum institutionem, aut per sanctarum scripturarum auctoritatem, aut per ecclesiasticam consuetudinem..... imponi debet, repudiatis ac penitus eliminatis Libellis quos Pœnitentiales vocant ; quorum sunt certi errores, incerti auctores,Capitula Rodulphi Archiep. Bituric. tom. 6. Miscell. Baluz. pag. 140 :etc.
Valde etenim me sollicitat quoniam ita in sacerdotum nostrorum Libellis reperi quos vulgo Pœnitentiales vocent, quorum errores certi, auctores sunt incerti, confusa judicia pœnitentium, atque ita diversa et nullius auctoritate suffulta, etc.Vide Concil. Cabilon. II. cap. 38. Mogunt. ann. 847. cap. 31. Reginonem lib. 1. cap. 292. etc.
Confessionem dare, pro
Confiteri. Capitula Herardi Archiepisc. Turon. cap. 75 :
Ut jejuni ad confirmationem veniant perfectæ ætatis, et moneantur confessiones dare prius, etc.ann. 253. num. 58. 59. 60. Vide Confessiones dare, in Confessio 3.
Libellus pœnitentiæ: quæ scilicet pœnitentibus in argumentum statæ ac certæ indictæ pœnitentiæ dabatur ab Episcopis, præsertim iis pœnitentibus, quibus indictæ erant ob graviora crimina certæ quædam pœnitentiarum species, quas ii extra diœcesim interdum exigere deberent, verbi gratia, cum sacræ iis injungebantur peregrinationes, aut circuli ferrei deferendi, et hujusmodi. Joannes Monachus in Vita S. Bernardi Pœnitentis num. 5 :
Cur tamen exulaverit, vel propter quam offensionem tanta austeritate pœnituerit, temere definire non audeo, præsertim cum ipse omnia opera sua, in quantum potuit, occultaverit, et in Literis Pœnitentialibus, quas sigillo Magalonensis, sui scilicet Episcopi, et Narbonensis, sui quoque Archiepiscopi, signatas secum ferebat, nihil aliud de reatu ejus scriptum fuerit, nisi quod pro horribilibus suis peccatis pœnituerit.Et num. 7 :
Pœnitentiale mandatum appellatur.
Sed dum antefatus almus pater putaret eum phrenetica aut improba mente id flagitare, Pœnitentiam Plenariam dare distulit ; sed tantundem ei viaticam gratiam impertivit,id est, nudam benedictionem.
Celebrato itaque divino Officio, et confessione facta, et Pœnitentia accepta processerunt ad bellum cum carrozeno.Chron. Romualdi II. Archiep. Salern. apud eumdem tom. 7. col. 206 :
Eadem passione crescente, credens se moriturum, Pœnitentiam et confessionem accepit.Vide Pœnitentiari.
Mariæ Magdalenæfundatus ann. 1272. aut 1277. Massiliæ, per Bertrandum virum pium ac civem Massiliensem, qui suis virtutibus hunc illustravit ordinem, confirmatum sub Regula S. Augustini a Nicolao III. PP. Ex Cruzenio in Monastico.
apud Massiliam institutus an. 1260. Ita Chronicon MS. Lemovicense Joannis de Nigella Physici Regis Caroli. Vide Guillel. Prynneum in Libertatibus Angl. tom. 2. pag. 1065.
Anno DominiHispali exstabant ejusdem Ordinis monachi ann. 1280. ut constat ex Statutis Cisterc. ejusdem anni apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1472 :mccli. institutus est ordo fratrum de pœnitentia D. J. C. apud Massiliam de speciali mandato Innocentii PP. IV.
Petitio illustr. dom. Regis Castellæ, qui petit ut possit fundare abbatiam monachorum apud Hispalim, et ut incorporentur ordini nostro fratres qui illic habitant ordinis Pœnitentiæ Jesu Christi, totaliter exauditur.
Hoc crimine sæpedictus clericus ligatus interius, a suo Pontifice Pœnitentiali ferro vincitur exterius, ac toto trunco corporis artatur strictis circulis.Ejusmodi pœnæ occurrunt exempla complura in Actis Sanctorum. Vide in Peregrinatio 3. Id autem in Lege parricidarum sancitum scribit auctor Vitæ S. Conwoionis lib. 3. cap. 1. Verum hanc Legem in Codice veterum Legum nullus hactenus reperit. Cæterum hunc morem elevare voluit Carolus Magn. Capitul. ann. 11. regni sui cap. 8. et Conc. Aquisgran. cap. 79. qui tamen sublatus non est ante sæculum 12. Vide Mabill. loco citato et in
Circuli.
quadraginta diebus per communia fora nudo corpore ab usque ad umbilicum incedens, cedulam sui delicti conscriptam deferret in capite manifeste, ut legitur in Formulario pœnitentiariæ Romanæ MS. cujus excerptum edidit Baluzius in Append. ad Capitul. col. 1563.
Si quis sceleratis manibus effundat sanguinem Christianum, non appareat in conspectu Regis, priusquam emendationem ineat, sicut Episcopus docebit, et Pœnitentiam consulet.Hic
pœnitentiariuminterpretatur Somnerus : sed puto potius librum
pœnitentialemintelligi.
Ministerium ad baptismum, vel Pœnitentiæ ex argento, pensant.Vas aliquod indigitatur ; sed quodnam sit non percipio.libras quinque.
Ex parte mulierum Pœnitentium, vulgariter vocatarum Repenties, de Dolencio, nobis fuit humiliter supplicatum, etc.Sub finem :
Nos igitur attendentes, quod mulieres prædictæ mundanæ lubricitatis flagitio et luxuriæ fœditate relictis, elegerunt Domino famulari in fructu continentiæ, et munditia castitatis, quam nostris temporibus in regno nostro præcipue augeri cupimus, cum ipsa sit possibilis animas hominum Deo cum fiducia præsentare, etc.
Pœnitentiariusinfra, apud Baluz. tom. 7. Miscell. pag. 345 :
Incipit liber pœnitentialis magistri Roberti canonici S. Victoris Pœnitencellii Parisiensis.
Plures de genero suo Penitenciati et puniti, etc.Vide Pœnitentialis.
Subditus non tenetur a dicto rectore in dictis ecclesiis S. Viti et S. Crucis.... alibi missas et alia divina officia celebrare, tamen debita honestate ipsius Pœnitentias, tam sanorum quam infirmorum, audire, et eis, quando expedierit, Eucharistiam et Oleum sanctum conferre, etc.
Perfectumnuncupatur. Vide in hac voce. Conc. Neocesar. cap. 2. in vet. Pœnit. Ms. ex Bibl. reg. :
Mulier si duobus fratribus nupserit, abjiciatur usque ad mortem : verumtamen in exitu propter misericordiam, si promiserit quod facta incolomis, hujus conjunctionis vincula dissolvat, fructum Pœnitentiæ consequatur.
Peneance, Pœna, pœnitentia, nostri
Penantet
Peneant, Pœnitens, dixerunt.
La Peneance des pécheours, in Chron. S. Dion. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 203. Lit. remiss. ann. 1375. in Reg. 107. Chartoph. reg. ch. 244 :
Pourquoy le suppliant fu de laditte ville de Tournay banny à trois ans et lui fu interdit à tousjours son mestier de tistre draps en icelle ville, dont il a souffert la Penance à son grant dommage et meschief de cuer.Phil.
MouskesMs. :
Guignevil. in Peregr. humani generis Ms. :Vint converser un Peneans, Auques peciere et mescreans ;..... Certes il parfait sa Penence.
Lors porrés vous l'uis deffremer, Et vos Penans faire ens entrer.