poenitentiale
Ex his unus habet obsequium mortuorum, et unus breviarius. Item duo Pœnitentialia.
Liber Pœnitentialis, in Concilio Turon. IV. can. 22 :
Pœnitentiales Codices, Codicilli, Libelli,in Parisiensi VI. lib. 1. cap. 32. ubi et quidam
contra Canonum autoritatem conficti, et quorum sunt certi errores, incerti autores prohibentur. Sacramentum ad dandam pœnitentiam, in Capitul. Caroli Magni lib. 5. cap. 52.
Sacramentarium, ut lib. 7. cap. 143.
Canon Pœnitentialis, in Capitulis Aytonis Episcopi Basileensis cap. 6. in Statutis Odonis Parisiensis Episc. cap. 8. et apud Stephanum Tornac. Epist. 1.
Leges Pœnitentium, apud Bernardum Presbyt. Constantiensem lib. de Reconciliatione lapsorum pag. 285.
Peccantium judicia, apud Reginonem ann. 576.
Judicium Pœnitentiæ, in Charta ann. 1197. apud Ughellum tom. 7. pag. 1275 :
Præterea obtuli eidem Ecclesiæ.... Lectionarium unum cum Epistolis, Benedictionarium, cum Judicio pœnitentiæ, Orationale unum Franciscum, etc.Beda de Remediis peccatorum cap. 1. de Sacerdote :
Præparet sibi.... suum Pœnitentialem, qui hoc ordine secundum auctoritatem Canonum ordinatur, ut discretiones omnium causarum investiget primitus, sine quibus rectum judicium non potest stare, etc.Joannes Abbas S. Arnulfi in Vita B. Joannis Gorziensis num. 18 :
Præcepta Canonicæ institutionis, hoc est decreta Conciliorum, Judicia Pœnitentum, ordinem actionum Ecclesiasticarum,.... corde recondita mire continuit.Vita Burchardi Episcopi Wormatiensis :
Canones in unum corpus collegit, non pro ulla arrogantia, sed ut ipse dixit, quia Canonum jura, pœnitentiumque Judicia, in Episcopatu suo fuerant neglecta ac destructa.S. Stephanus in Regula Grandimontensium cap. 5 :
Nec etiam Judicia pœnitentiæ viris exterioribus injungere præsumatis : hujusmodi namque negotium nihil ad vestrum spectat propositum. Sententiæ judiciorum,in veteri Scheda in Appendice ad Capitularia Reg. Franc. pag. 1385. edit. Baluzianæ. Epitaphium S. Isidori Hispalensis Episcopi :
Ubi Regula ejusdem Isidori, ni fallor, innuitur.Ut sincere credidit, sincere sic edidit Formam pœnitudinis.
Peccantibus discretionem pœnitantiæ judicare, in Concilio Cloveshoviensi ann. 747. cap. 6.
Judicare, nude ibidem cap. 11. Quo etiam spectant hæc ex Appendice 1. ad lib. 4. Capitulor. Caroli Magni cap. 30 :
De Judicio pœnitentiæ ad interrogandum relinquimus per quem Pœnitentialem, vel qualiter judicentur pœnitentes, etc.Capitulare Haitonis cap. 19 :
Nec diversa sentiant in Judiciis pœnitentium, etc.Varii enim circumferebantur libri Pœnitentiales, qui prostant et laudantur passim a Scriptoribus, atque in primis
Pœnitentialis Romanus, Pœnitentialis Bedæ Presbyteri, Pœnitentialis Gregorii III. PP. editus in Conciliorum voluminibus :
Pœnitentialis HalithgariiEpiscopi Cameracensis, editus a Canisio tom. 5. Lection. antiq. et a Menardo ad Sacram. Gregorii M. quique laudatur a Baldrico Noviomensi lib. 1. Chron. Camerac. cap. 38. 39. et a Flodoardo lib. 2. cap. 19.
Pœnitentialis Theodori, ut quidam volunt
Petri PictaviensisCanonici ejusdem Ecclesiæ,
Robertiitidem Canonici,
Petri de FlamesburgoPœnitentiales libri : quibus adjungi possunt Canones, dati sub Edgaro, de Modo imponendi pœnitentiam, ut et
PœnitentialisMonasticus Columbani : cujus etiam est liber de
Pœnitentiarum mensura taxanda, editus ann. 1667. inter ejusdem Sancti opera, cum quibus editus perinde alter Cumeani Abbatis Scoto-Hiberni,
de Mensura pœnitentiarum. Liber Pœnitentialis. Alani de Insulis, et similes libri Pœnitentiales, secundum quos,
non ex corde suo, juxta delicti qualitatem pœnitentiamreo Sacerdos imponebat, ut est apud Reginonem lib. 1. de Disciplinis Ecclesiast. cap. 57. unde in Capitulari Caroli Magni apud Saltz, præcipitur,
ut Sacerdos doctus sit, et suum Pœnitentiale bene sciat. Habuerunt etiam Græci suos Pœnitentiales, in quibus recenseri debent ea
Οἱ γὰρ ἅγιοι πατέρες ἡμῶν μετανοίας τρόπους ἐκθέμενοί, καὶ ἐπιτιμίων ἰδέας ἀναλόγους τοῖς τῶν ἀνθρώπων ἁμαρτήμασιν ἔσπευδον δι᾽ αὐτῶν ἀνακαθαίρειν· τὸ σῶμα τῆς ἐκκλησίας.Complures vero Pœnitentiales collegit ac edidit Joan. Morinus in libris de Pœnitentia. Vide Judicare. Interrogato confitente, confessor statim promebat librum suum pœnitentialem, quæsitoque in eo delicto, locum ei ostendebat, ut videret ipse agnosceretque, legitimam sibi imponi pœnitentiam. Vide Anonymum in Pœnitent. Græc. apud eumdem Morinum pag. 120. Ejusmodi porro
judiciainter obventiones Curionum recensentur in Tabular. Celsinianensi :
Dimisit in manu ipsius Prioris.... ipse Arnulfus Presbyter Capellaniam S. Hilarii, et medietatem denariorum, quæ dicuntur judicia, et septima, et pœnitentias de villa S. Hilarii, etc.Vide in
Pœnitentiapag. 324. col. 1.