About Report a problem

Menu

praedaria

PRAEDARIA
. Charta Guillelmi Marchionis Montisferrati ann. 1156. apud Guichenonum in Bibl. Sebus. Cent. 1. c. 93 : Vel a præfatis omnibus exigere placitum, districtum, bannum, fodrum, albergariam, Prædariam, arimanniam, angariam, etc. Forte leg. pradariam, a pradis, seu pratis.
Nihil emendandum arbitror ; neque enim infrequens est tributa insolitis vocibus designare : eo fortean nomine nuncupabatur præstatio, quæ a subditis domino ut eos a prædonibus defenderet, pensitabatur.

Saved

Recent