About Report a problem

Menu

praeplare

PRAEPLARE
, perperam pro Pueplare, nostris Peupler, Locum incolis frequentare, ab Hispan. Pueblo, quomodo Galli Pueple dixerunt. Testam. Jacobi Reg. Aragon. ann. 1272. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1141 : Dicimus dom. Ferrando olim patruo nostro, et Episcopis, nec non et aliquibus hominibus ac militibus, quos ibi (in regno Valentiæ) Præplaveramus, qui erant trescenti et octuaginta milites, quod postquam eos ibi hereditaveramus, æstimarent nos defendere ipsum regnum Valentiæ contra Sarracenos. Hinc etiam emendandum
Præplatio
, pro Pueplatio, Colonia, Gallice Peuplade, ibidem col. 1142 : Fuerunt etiam aliqui Præplationis dicti regni, qui tenebant ibi hereditates sibi a nobis datas hermas, et non faciebant ibi personalem residentiam, sicut debebant.

Saved

Recent