praepositi
Quamvis omnes, qui præsunt, Præpositi rite dicantur, etc.Ita Abbates
Præpositidicuntur Bedæ in Vita S. Cuthberti n. 24.
Præpositus major, in Eccles. Colon. ex Cod. MS. Consuet. ejusdem Eccles.
Hujus munus describitur ab Ebone Remensi Archiep. in Indiculo de Ministris, edito a Colvenerio post Flodoardum, in Concilio Aquisgranensi cap. 139. et apud Chrodogangum in Regula Canonic. cap. 46. Fragmentum Historicum, editum a viro doctissimo Joanne Mabillonio tom. 1. Analector. de Concilio Aquisgranensi sub Ludovico Pio :Ecclesiarum Præpositus sit, sive Scholarum.
Statuerunt pro Canonicis, qui tunc sub Præpositis vivebant, etc.Ejusmodi Canonicorum Collegia, quibus præsunt
Præposituram majorem Episcopii servus ejus quidam Suidger administravit.Adde cap. 187.
Obedientiadistinctum. Stat. Vodalr. Aquilej. patriar. ann. 1181. inter Monum. ejusd. eccl. cap. 64. col. 622 :
Statuimus ut omnia bona, tamea quæ de Præpositura, videlicet ecclesiis et prædiis, quam quæ de obedientiis proveniunt, in communes usus fratrum redigantur.
Dono ipsum Præpositatum S. Nazarii, hoc est ipsum honorem totum et ab integrum, qui dicitur Præpositatus et sacristia, qui fuit de Guillelmo præposito et antecessoribus suis præpositis.
Præposituras, quas
Præpositi, præsentati a Decano, et recepti a Capitulo, jurant in hunc modum. Ego N. Præpositus instituendus talis loci juro vobis et promitto, quod amodo fidelis ero huic Ecclesiæ et vobis, de vestris hominibus, terris, nemoribus, reditibus, censibus, decimis, terragiis, oblationibus, aquis, pratis, pascuagiis, et aliis omnibus ad meam Præposituram pertinentibus, et stabo juri coram vobis in Capitulo, secundum consuetudinem istius Ecclesiæ, quotiescunque fuero requisitus, et ligiam faciam, secundum interpretationem Domini Papæ Innocentii, mansionem, etc.
Præpositurarum, quarum ad tempus cura demandabatur canonicis, docent Statuta Eccles. Barcinon. ann. 1332. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 612 :
Cum nonnulli ad servitium Præpositurarum obligati, minus bene suis mensibus serviant, ut tenentur, idcirco nos Pontius D. G. Barchinonensis episcopus, de expresso consilio et assensu capituli ejusdem ecclesiæ,.... statuimus perpetuo quod præsentes et futuri Præpositi, seu eorum procuratores, infra unum mensem, postquam suarum præpositurarum fuerint possessionem adepti, assecurent per fideijussores idoneos, se facturos bene et complete dictarum præpositurarum servitium : aliter per substractionem fructuum earumdem hoc complere omnimode compellantur.Unde colligitur eorum prædiorum reditus concessos in usum canonicorum qui ea curabant, aut per se aut per procuratores ; licet de iis in Capitulo rationem redderent : fructuum quippe
substractionemulctantur delinquentes. Sed et intra breve tempus coarctata erat hæc administratio : nam aliquot tantum menses memorantur, per quos iis invigilabant.
Feriasecunda O. SS. ann. 1257. ordinatum in capitulo fuit, ut post decessum vel cessionem G. de Perweys Præpositi, commutetur nomen Præpositi, in nomen Decani, qui eandem haberet jurisdictionem quam Præpositus.
Priordicitur. Vigilius Diaconus in Regula Orientali cap. 3 :
Ille vero qui secundum ordinem disciplinæ ordinatione Abbatis ex consilio et voluntate omnium fratrum fratribus præpositus est, omnem ad se curam de disciplina fratrum, et diligentiam Monasterii revocabit, habens potestatem ordinandi, Abbate absente, omnia, quæ Abbas præsens facit.Adde Regulas S. Benedicti cap. 65. S. Ferreoli cap. 17. Tarnatensem cap. 23. S. Isidori cap. 6. 17. S. Fructuosi cap. 3. Magistri cap. 11. Statuta Lanfranci sect. 11. cap. 3. Capitula Monachorum S. Galli ann. 817. cap. 14. 30. edit. Baluzii, Ratpertum de Casibus S. Galli cap. 15. etc.
priorema
Præpositodistinguit, atque illum huic superiorem fuisse scribit Visselbec. in Chron. Huxar. ad ann. 1174.
ut laici non sint Præpositi monachorum infra monasteriastatuitur in lib. 1. Capitul. § 110.
Osarius colonus.... tenet mansum unum.... facit inde rigas et curvadas abbatiles et Præpositiles.
Eligentibus cunctis, consentiente matre, licet invita Præposita constituitur.Vide Regulam cujusdam ad Virgines cap. 2. Regulam Donati ad Virgines cap. 5. Rudolfum in Vita S. Liobæ cap. 3. etc.
Abbates, præpositi vel priores, abbatissæ, Præpositissæ vel priorissæ, etc.
Item, legamus Præpositatui S. Benedicti de Saltu, Bituricensis diœcesis, 250. florenos auri, expendendos in reparationem et refectionem ædificiorum.
Cum in Marchia in quadam degeret tunc Præpositura, etc.
Habent per singula monasteria Patres et Dispensatores, et Hebdomadarios, ac ministros, et singularum domorum Præpositos ; ita ut una domus quadraginta plus minusve fratres habeat, qui obediant Præposito, sintque pro numero fratrum triginta vel quadragintaAdde n. 6. Leo Ostiensis lib. 3. cap. 13. (al. 14.) :domus in uno Monasterio, etc.
Reddidit Monasterio cellam S. Benedicti de Salerno,...... sed cum amoto Abbate, Præpositus ibi, juxta cellarum nostrarum morem, constitutus esset, etc.Anonymus Floriacensis lib. 4. de Mirac. S. Benedicti cap. 14 :
Qui ætate juvenis.... quarundam possessionum Floriacensi loco subditarum adeptus est tutelam ; Almericurtis videlicet, ac earum quæ ei subjacent. Quibus cum fere annis tribus perdurasset Præpositus, disposuit aliquando more solito Floriacum revisere, etc.Vide præterea Fulbertum Carnot. Ep. 21. Petrum Cellensem lib. 1. Epist. 20. Browerum lib. 1. Antiq. Fuldens. cap. 7. Doubletum pag. 723. etc.
obedientiarummunus ac functio. Burchardus de Casibus S. Galli cap. 33 :
Præposituras, Decanias, et alias Monasterii obedientias sapientibus irregulariter ablatas,.... juvenibus commendabat.
Advocatiet
VicedominiEcclesiarum Cathedralium et Monasteriorum, in Concilio Mogunt. can. 50. et Remensi II. can. 24.
Si quis Præpositus aut ministerialis aliquas res ecclesiæ, quas prævidere debet, aliquo inscriptionis titulo cuique concesserit, etc.
Ghisnensis Comes factus Sifridus, villicaturam sive præposituram villico et suis reliquit hæredibus, a quibus denuo Ardensibus usque hodiernum diem villicatura sive præpositura successit dominis. Unde et Ardensis instaurator Ecclesiæ egregius Arnoldus, in quibusdam privilegiis suis et nostris, invenitur Advocatus vel Præpositus eorumCharta Chunradi Imp. apud Browerum lib. 3. Antiq. Fuldens. cap. 17 :(Monachorum S. Bertini,) in terra videlicet Ghisnensium, appellatus.
Cui primum in mandatis dedimus, ut omnes villicationes a Laicis reciperet, et per Præpositos suos, viros honestos et religiosos, officia dispensando disponeret.Unde patet, ejusmodi
PræpositosLaicos non tam fuisse
Advocatoset
defensores, quam
villicos, de quibus suo loco agimus, idque officii translatum postea ad ipsos Monachos, vel Canonicos, qui Monasterii vel Collegii Canonicorum bona iis addicta curarent, et de reditibus rationes inirent.
Villicus. Vide in hac voce. Instr. ann. 1406. ex Bibl. reg. :
Pour faire la recepte d'icelle terreVide Præposituræ servitium infra.(de Ver) par parties et la porter à Bayeux au receveur desdits de la sainte Chapelle, pour ce que en ladite terre n'a point de Prevost qui recueille les rentes, et dès le temps qu'elle estoit fieffée n'en y avoit point, ne depuis n'a eu ; et qui vouldroit contraindre les habitants à faire Prevost, ils lesseroient le pays, pour ce six livres par an.
Hontheimpag. 734. col. 1 :
Nos Henricus Præpositus palatii, etc.Quænam vero munia sibi arrogabant ii episcoporum Præpositi, discimus ex Charta Lothar. imper. ann. 1135. in Tabul. eccl. Camerac. :
Venit ad præsentiam nostram Aquis-grani Lithardus venerabilis Cameracensium episcopus proclamationem gravem super quodam Galtero faciens, qui domus suæ regimen et dispositionem, quod Præpositi nomine homines terræ illius officium significant, præfato episcopo domino suo nolente et contradicente,dicens patrem suum a prædecessore suo,.... seseque ab ipso in pheudo accepisse, præfata conditione violenter sibi usurpavit.
Præpositurænomine designata interdum majora feuda, quibus suprema justitia, ejusque exercitium competebat. Ejusmodi dignitatis est Præpositura, quam
in feudum ligium, nobile, antiquum, perpetuum et paternumconcedit Amædeus Comes Sabaudiæ Johanni de Champagnia Charta infeodationis ann. 1360 :
In feudum tradimus, cedimus, transferimus et mandamus jure proprio in perpetuum dicto Joanni.... Præposituram et officium præposituræ Castrinovi, castellaniæ, districtus et mandamenti dicti loci, videlicet pro duabus partibus nobis pertinentibus in ipsa Præpositura et officio ejusdem... De quibus sic datis et concessis in feudum... dictum Joannem investimus, et in possessionem corporalem et quasi inducimus,... salvis homagio, juribus feudi et directi dominii... Mandantes tenore præsentium magistris et receptoribus computorum nostrorum, judici, procuratori Beugesii, Verromesii, castellano nostro Castri-novi, eorum loca tenentibus... dictam Præposituram ejusque officium, cum suis exitibus, emolumentis, et juribus quibuscumque, per dictum Joannem, suos familiares et nuntios ab inde perpetuo teneri, exerceri, percipi et levari pacifice faciant et permittant ; sibi, suis successoribus, hæredibus, familiaribus et nuntiis pareant, obediant, intendant in omnibus et singulis, et quemadmodum nobis ante præsentem contractum parere, obedire et intendere tenebantur.
Fur autem primo a Scabinis judicabitur, et penam pilorii sustinebit ; postea Præposito meo tradetur.... Si inter juratum et juratum vel inter juratum et non juratum de re mobili questio oriatur ad Præpositum meum de eo clamor fiet, vel ad dominum Prepositure illius in qua manebit, qui fuerit impetitus, nisi ipse infra Preposituram meam inventus fuerit ; tunc enim tam de eo quam de rebus suis in mea Prepositura existentibus, Prepositus meus justitiam faciet.Charta Philippi Aug. pro Communia Calniaci ann. 1213 :
Si quis intra villam hominem occiderit, ubicumque captus sit et retentus, sive mortuus sive vivus, Preposito nostro vel ei qui est in loco ejus, per Scabinos reddetur coram Scabinis, et per hoc captores liberabuntur, et justitiarius noster de eo justitiam faciet, tamquam de homine mortuo.Infra :
Sciendum est quod nullus ex parte nostra, de latrocinio, de multro, de raptu, de homicidio, de incendio, de forisfactis iis similibus, de quibus homo convictus remaneat in manu domini, de corpore et de rebus suis super aliquem de communia clamare poterit, nisi eos, quia nostra sunt. De omnibus autem aliis querelis homines de communia coram Preposito nostro judicio scabinorum tractabantur.Ubi advertere est Præpositis etiam regiis denegatam interdum fuisse earum cognitionem, quæ ad Regem potissimum spectant.
Item volumus et ordinamus, quod nullus Senescallus vel Baillivus, vel alius judex quicunque, sub se habeat Præpositum, Vicarium, seu Judicem, qui eidem consanguinitatis vel nutrituræ vinculo teneatur, ne personæ prædictæ, in causis, quæ ad ipsas per appellationes pervenerint, minus fideliter debeant judicare ; et, si sint aliqui, volumus eos a dictis officiis amoveri. Volumus etiam, quod si contingat, quod aliquæ de Præfecturis nostris vendantur, aut dentur ad firmam, præcipimus, quod talibus commendentur personis, quæ fideles et idoneæ reputentur, et bonæ famæ, et quæ sint bene solvendo, non Clerici, non usurarii ; non infames, nec circa oppressiones subditorum suspecti. Nec volumus quod præfatæ personæ ad prædictas Præposituras nostras, seu administrationes instituti quantumcunque plus aliis in eis offerant, admittantur. Injungentes de cætero, ne Præpositi ad firmam Præposituram tenentes taxare vel judicare præsumant emendas, sed Senescalli, aut Baillivi, aut Scabini duntaxat, secundum quæ locorum consuetudines suadebunt. Injungentes, quod in una Præpositura ponatur unus Præpositus, aut duo tantummodo, et non plures ; et quod uni personæ non tradatur nisi unica Baillivia, Senescallia, Præpositura, Vicaria seu Judicatura, et tales jurabunt sicut Baillivus et Senescallus.Adde art. 41.
PræpositosJudices fuisse, a quibus appellabatur ad Baillivum : deinde eadem fuisse Præpositorum sacramenta, quæ Baillivorum : tertio denique
Præpositurasdatas fuisse
ad firmam, ad triennium scilicet, quod S. Ludovico vulgo adscribitur. Unde Bonifacius VIII. PP. cujus animus erga Franciam nostram paulo semper iniquior fuit, Philippo Pulcro Regi, ut in Sanctorum referretur Canonem urgenti, id objecerit, ut est in Chronico Flandriæ vernaculo cap. 33 :
Mais le Pape, qui n'aimoit mie le Roy de France, dit que pour la cause qu'il avoit mis ses Bailliages et ses Prevostez à ferme, de quoy maint pauvre homme en estoit desherité, il ne l'oseroit lever à saint.Tametsi constet de Præpositurarum venditione, nihil tamen ejusmodi occurrit de
Bailliviis, quæ nusquam pretio distractæ leguntur, nisi postquam officia omnia in Francia venalia exstitere. Certe Præpositurarum distractiones et venditiones semper improbatæ. Christina Pisana in lib.
du Tresor de la cité des Dames, 1. part. cap. 23 :
Et ne vouldra nullement que ses Prevostés soient baillées pour argent aux plus offrants et derniers encherissants, si comme on fait maintenant en France. Et pour ce en sieges en beaucoup de lieux à de tres mauvaise ribaudaille, mangeurs de pauvres gens, et pires que ne sont larrons, etc.
firmamtunc temporis concessas fuisse certum est. Inique ergo S. Ludovicus hujus institutionis auctor suspicatur ; quin et ipsi piissimo Regi nusquam est probata ; siquidam has venditiones omnino tollere aggressus est : atque a præpositura Parisiensi incœpit quam a conductoribus ereptam priori dignitati restituit, ut recte scribit Auctor tract. de
BrusselTract. de Usu feud. lib. 2. cap. 33.
Præpositiita
Baillivissubditi erant, ut si in delictum aliquod inciderent, ab iis amoverentur, vel punirentur
nisi pro murtro, vel raptu, vel homicidio, vel proditione,
Jurabunt igitur omnes et singuli supradicti, quod quamdiu commissam sibi tenebunt Bailliviam, Præposituram, vel aliud quodcumque officium supradictum, tam majoribus, quam mediocribus, tam advenis quam indigenis, tam subjectis, quam præpositis, sine nationum et personarum acceptione jus reddant, servantes tamen in locis suis usus et consuetudines approbatas, etc.
Baillivorumexsequenda potius institutos fuisse Præpositos, saltem in Delphinatu, quam ut ipsi ex officio aliquam exercerent jurisdictionem, recte colligi posse existimo ex Charta ann. 1339. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 128. ubi quæ ad eorum officium pertinuerint, describuntur :
Ille qui officio dictæ Præposituræ utitur in dicta civitate(Viennensi) nomine ipsius D. Dalphini,... in condemnationibus et executionibus sententiarum et condemnationum causarum civilium et criminalium, realium et personalium, in inquisitionibus faciendis per dictam civitatem, in capiendo malefactores in civitate et territorio prædictis, et in aliis quæ gerebat et exercebat præfatus correarius Archiepiscopi.
Recognovit idem Humbertus se tenere in feudum 1°. Præposituram S. Simphoriani cum juribus, pertinentiis et emolumentis ejusdem... Recognovit se tenere et tenere debere omnia infrascripta ratione dictæ Præposituræ ac servitia infrascripta eidem dom. Abbati Ecclesiæ suæ supradictæ exhibere. 1°. Quod ipse Humbertus tamquam Præpositus dictæ præposituræ manutenebit in domo supradictæ Præposituræ bonum, firmum et securum carcerem munitum compedibus tam ferreis quam ligneis ad custodiendos malefactores, ut Præpositi dictæ præposituræ antiquitus manutenere consueverunt. Item dictus Humbertus recognoscit et recognovit se teneri ad custodiendos prisonnarios vel malefactores cum ad custodiendum et incarcerandum in supradicto carcere per gentes et officiarios dicti dom. Abbatis sibi tradentur et eosdem malefactores seu prisonnarios reddet et restituet officiariis prædictis tute et secure quoties fuerit requisitus, et si per servientem præsentatum domino Abbati ad disserviendum officium sergentariæ intra limites dictæ præposituræ, idem Præpositus voluerit comittere custodiam prisionariorum sibi tradendorum seu traditorum, ipse Præpositus recipiet et ex nunc recipit in se onus et periculum casu quo contingeret ipsos prisonnarios a dictis carceribus evadere, eos recondire ob culpam dicti servientis. Item tenebitur et confitetur se teneri præsentare dicto dom. Abbativirum bonum et sufficientem hominem ad exercendum officium sergentariæ infra limites dictæ præposituræ pro et nomine ipsius domini Abbatis cum aliis servientibus dicti dom. Abbatis, et tenebitur dictus serviens fidejubere et cautionem idoneam præstare de suo officio diligenter et fideliter exercere, prout alii servientes in eorum cautione facere consueverunt. Item quod quando casus eveniet quod aliquis malefactor per gentes dicti dom. Abbatis vel per servientem prædictum capietur vel per alterius jurisdictionem, remittetur dicto domino pro justitia de dicto malefactore vel malefactoribus facienda, et si dictus malefactor vel malefactores capti vel remissi per judicem S. Romani corporaliter condemnabitur, vel condemnabuntur, dictus Præpositus tenebitur sententiam dicti judicis executioni penitus demandare, facere et complere suis ipsius propriis missionibus et expensis. Item recognovit idem Præpositus quod si serviens ab ipso præsentatus, aut ipse Præpositus capiat aliqua animalia in terris et possessionibus suis in banno vel emenda propter hoc debita per illos quibus erant dicta animalia, ipse Præpositus tertiam partem emendæ tantummodo recipiet, et tenebitur in crastinum captionis prædicta animalia tradere gentibus dicti dom. Abbatis. Item recognovit quod si aliqua animalia capiantur infra dictam præposituram Abbatis, ipse Præpositus in banno vel emenda ex captione prædicta debita nihil percipiat. Item quod in omnibus bonis moventibus de directo dominio dicti dom. Abbatis, ipse dominus percipiet banna, ventas et laudimia, prout percipere consuevit, hoc salvo quod ipse Præpositus, vel serviens ipsius præposituræ tenebitur recipere clamores et emendas quæ provenient ratione bonorum in dicta præpositura existentium et personarum in eadem degentium vel delinquentium, et ex ipsis receptis bonum et legitimum computum reddere gentibus dicti domini Abbatis, ita quod si receptio prædictorum fiat per Præpositum, cavebit quod reddat legitimum computum dictis gentibus, et idem faciat serviens prædictus si per eum recipiat. Item dum emendæ vel banna quæ obvenient vel obvenire poterunt ratione rerum in dicta præpositura existentium in eadem delinquentium vel commorantium ex papiro curiæ S. Romani adjudicabuntur, vocabitur dictus Præpositus vel serviens ipsius præposituræ ad audiendum et videndum quæ juri suo in prædictis pertinere poterunt. Item recognovit idem Præpositus quod tam in domo prædictæ præposituræ, quam aliis locis infra dictam præposituram existentibus, officiarii dicti domini expleta, assisias et alios judicis actus exercebunt et exercere poterunt absque eo quod ipse Præpositus aliqualem jurisdictionem habeat in prædictis.
Supra-Præpositide quibus mentio occurrit in Litteris Johannis Reg. Franc. ann. 1355. tom. 4. Ordinat. pag. 340. ubi inter judiciales ministros recensentur : unde iidem sunt, saltem in Grassensi tractu, cum iis qui Aragonensibus
Suprajunctariidicuntur. Vide in hac voce.
Pros, sine ulla abbreviationis nota, eodem sensu Judicis pedanei intelligendus videtur, in Libert. Matiscon. ann. 1346. ex Reg. 77. Chartoph. reg. ch. 111 :
Item li Pros doit avoir trois solz Parisis de plainte simple.Hinc
Prouage, Præpositi districtus et jurisdictio, Charta Frider.
Li prevos saint Pierre doit tenir la justice et de champ et de bataille, autresi cil y affiert, doit tenir li prevos S. Pierre la justice, si est li moitiez dou Prouage S. Pierre, et li autre nostre.Unde emendandus Marten. tom. 1. Anecd. col. 1409. in Instr. ann. 1355. ubi
Pronageedidit :
Item, sur la connoissance des briefs et Prouages de lay fié et d'aumosne, etc.
Baillivifieri ex incolis Bailliviarum suarum, vel in iis matrimonia contrahere, aut possessiones acquirere, ea tamen prohibitio non extendebatur ad Præpositos, Majores, et alios Officiales minores, qui Majorias, Præposituras, et alia officia tenebant in locis mansionum suarum, dum tamen hæc ab iis agerentur absque Regis aut aliorum detrimento.
Præpositurassuas ad firmam caperent vel emerent, eas tamen aliis
revendereprohibebantur. Et si plures emptores essent, unus tantum jurisdictionem exercebat, et immunitate gaudebat in
Cavalcariis, talliis, seu collectis et aliis oneribus publicis, qua alii consueverant gaudere. Quæ quidem omnia in Statuto S. Lud. pluribus exarata habentur. Unde percipimus, cur Philippus Pulcher in laudato Statuto vetet plures esse
Præpositosin una Præpositura. Ita porro S. Ludovicus Præposituras vendidit, ut
cum aliquo pecuniæ vel redituum detrimento committi bonis et fide dignis personis, quam vendi cum augmento suo vel lucro maluerit ; nullum emolumentum suum aut lucrum reputans cum detrimento justitiæ, vel populi nocumento.Verba sunt Guillelmi Carnotensis de Vita et Act. S. Ludovici. Tandem Carolus VIII. Statuto ann. 1493. art. 65. ne Præposituræ darentur ad firmam, omnino prohibuit.
Firmarii, seu conductores erant, fuere potissimum mulctæ a reis et damnatis exactæ, res inventæ, et ejusmodi, quæ regii juris sunt, ut est in Consuetudine Silvanectensi art. 55. 56. Nivernensi tit. 1. art. 26. Dunensi art. 55. Altærupis art. 3. Villæ Francæ art. 1. et in antiqua Bituricensi tit. 2. art. 28. ubi ejusmodi Præpositi,
Prevosts fermiers, dicuntur, et a Præpositis judicibus, quos Præpositos justitiæ Custodes,
Prevots Gardes, vel
en garde, vocant, interdum distinguuntur : ex quo scilicet Præpositi Præpositurarum suarum conductores fieri vetiti sunt : tum enim aliis mulctarum et aliorum jurium regalium conductoribus mansit
Præpositinomenclatura, cum
Firmariiadditione.
emendas taxare aut judicare; timendum enim erat ne in eo modum excederent, cum mulctæ ipsorum essent :
Inhibentes de cetero, ne Præpositi ad firmam Præposituram tenentes, taxare vel judicare præsumant emendas ; sed senescalli, aut baillivi, aut scabini duntaxat secundum quæ locorum consuetudines suadebunt.
Concedentes ipsi Stephano, quod prætextu dictæ Præposituræ de Venicies, habeat omnia banna, clamas et levas quascunque, quæ obveniunt in dictæ præposituræ officio, usqueComputus ann. 1336. ibid. :ad quantitatem duntaxat quinque solidorum Vienn.
De qua judicatura deducuntur pro jure Præpositi Laniaci, qui percipit tertiam condemnationum infra Laniacum, etc.Idem probant alia instrumenta.
Prevostez ou grandes Coustumesdicuntur in Consuetud. Andegavensi art. 10. Cenomanensi art. 11. et Catalaunensi art. 3. quod olim eæ Præpositis firmariis exsolverentur.
Præposituræ, in Charta ann. 1178.
Quæstæ Præpositorum, in Charta libertatum oppidi
des Aisin Biturigibus ann. 1301.
Domina Comitissa concessit omnibus Præpositis terræ suæ Præposituras in hunc modum habendas. Quod omnes Catallæ erunt dominæ Comitissæ quitæ et integræ. De omnibus autem donis et expletis, et forisfactis, quæ non montabunt plus quam 20. solidos, domina Comitissa habebit quatuor partes et Præpositi quintam. Ipsi autem Præpositi non poterunt eschivire forisfactum, quod non erit plus quam 20. sol. nisi per dominam Comitissam, præterquam de homine errante, si tamen forisfactum illud non fuerit de furto, vel raptu, vel de multro : forisfactum quod non montabit plus quam 20. sol. eschivabit Præpositus et Scribanus, et duo probi homines villæ, quos domina Comitissa ad hoc faciendum apponet, quæ tamen ad compotum computabuntur scripta, et a quo vel quomodo facta fuerint. In forisfacto quod montabit plus quam 20. solid. solummodo, non 20. sol. habebunt Præpositi, sed quintam partem, et residuum totum erit dominæ Comitissæ. Ipsi autem nullum donum, vel servitium, vel præmium accipient, præterquam in cibariis, etc. Juraverunt etiam Præpositi, se hæc omnia bona fide servaturos, et vitam et honorem et omnia jura Comitissæ, et hæredum suorum versus omnes, qui possunt vivere et mori. Item sciant, quod si hæc non fecerint, in ira et in voluntate dominæ Comitissæ sunt, tanquam illi, qui inciderunt de corpore et avero. Actum apud Sezannam ann. gratiæ 1201. mense Aug. in Vigil. S. Joann. Baptistæ Decollationis.Vide Steph. Paschasium lib. 4. Disquisit. Francicarum cap. 15.
Comme le Prevost fermier de Bar sur Aube eust fait adjourner par devant lui tous les habitans de Puteville,... à laquelle journée il dist ausdiz habitans qu'il venoit querir ses chausses ; et incontinent sans aucune information précédent, les fist tous jurer qu'ilz diroient vérité de ce qu'ilz sauroient les uns contre les autres... Une femme interroguée contre le suppliant, dist qu'elle lui avoit veu une fois prendre un troussel de foing en une granche dudit Puteville ; pour lequel cas ledit Prevost condempna ledit suppliant envers lui en dix-huit solz Parisis d'amende.
Computavit Johannes Cunon Præpositus de Clifton de manerio de Clifton.Apud Ecclesiasticos vero potius dicitur
villicus, uti in hac voce docemus. Munus ipsum.
Dedit villam et castrum de Grondrecourt, ac eorum Præposituram, sive Gallice Prevosté.
Sacerdotes Vicecomitis, vel sæcularis Præpositatus, officium assumere.
Pro ipsa procurationesupra dicitur.(concedunt) minagium, fornagium, Præposituram, credentiam quindecim dierum. Quæsta Præpositorum
Sergentia perpetua, Feudi species. Vide in Serviens. Charta ann. 1323. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 199. v°. :
Dictus Guillermus(tradidit) Præposituram sive sergentiam perpetuam de dicto Montigneio, Villanova et de Champis,.... cum omnibus juribus, et pertinentiis ejusdem Præposituræ, videlicet laudibus venditionum, taillaigio mensurarum, quarto denario in emendis,... usagio pro necessitate hospitii ipsius Guillelmi in usagiis dictarum villarum, percipiendo uno escheni in medietate des escheniz villarum prædictarum, in festo beati Remigii in capite Octobris.
Et en outre doivent lesdits sujets reliefs, treiziemes, service de Prevosté et autres droits et devoirs seigneuriaux le cas offrant.In eo autem positum erat, ut qui a suis convassallis in Præpositum electus fuerat, servitium præpositi non posset detrectare, cujus erat in suo pago reditus domini sui colligere. Vide Interpretes Consuet. Norman. ad art. 185.
Prevost des eaues, in Lit. ann. 1387. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 182.
Cubiculariusdicitur in Eginhardi Annal. eodem anno.
Vicarius Comitisdicitur lib. 2. tit. 1. § 23. qui scilicet absente Comite vices ejus fungebatur.
ὁ τὴν τοῦ θαλάμου ἐξουσίαν ἔχων,apud Herodianum lib. 1. pag. 19. edit. H. Stephani :
Præpositi cubiculimeminit non semel Ammianus. Vide præterea Scholiasten Juliani Antecess. cap. 83. Theophyl. Simocattam lib. 4. cap. 15. Suidam in Antiocho, etc. et infra Præpositus Palatii.
Luitfredus Præpositus domusejusdem Caroli M. dicitur.
Quociens requisiti fuerimus pro defectu solutionis dicti redditus,... nos tenemur... per nostrum Præpositum feodalem .... deliberare dictis fratribus dictum redditum.
Præterea concederemus quod nullus habitator dicte lingue Occitane citatur ad instanciam alicujus stipendiarii vel alterius cujuscunque coram Preposito vel Prepositis guerrarum.
Magistri hospitiiseu
du Maistre d'Hostel, et apud Byzantinos Imperatores,
Everardus Præpositus mensæ ipsius, ut est apud Anastasium act. 10. Apud Aimoinum lib. 4. Histor. Franc. cap. 78 :
Missus illuc Regiæ mensæ Præpositus Audulfus.Hujus dignitatis officium sic describi videtur a Theodulfo Aurelianensi Episcopo lib. 3. Carminum :
Pomiflua solers veniat de sede Menalcas, Sudorem abstergens frontis ab arce manu. Quam sæpe ingrediens Pistorum sive Coquorum Vallatus cuneis jus Synodale gerit, Prudenter qui cuncta gerens, epulasque depesque, Regis honoratum deferat ante thronum.
Gouletfol. 13.
Præfectus monetæ Trevericæ, apud Gruterum 493. 3.
Præpositus sacri Palatii, in veteri inscriptione 161. 1.
Præpositus, nude. Zonaras in Constantio pag. 17.
Præpositus sacri Cubiculi.
Qui erat eo tempore Præpositus Palatii.Vide Præpositi Episcoporum, pag. 405. col. 3.
terragiumseu agrarium colligit, ut
decimatordecimam.
Ita quidem ut messis ad aream a colonibus deportetur, et vindemia ad cubas vocato decimatore cum terragii Præposito.
Hundredi. Vide Præfecti.