praestaria
terram ‥ l sc. agros in ~iam annuo duobus ministris meis æ. et E. ‥ hujus ~iae traditionis testes sunt ‥
Precaria, seu Libellus, quo quis prædium Ecclesiasticum ad usum fructum sub annuo censu
in præstitum, et
precarioutendum suscipit : de qua contractus specie pluribus agimus infra in voce Precaria. Vita Joannis Abbatis Gorziæ pag. 769 :
Possessio erat Monasterii longo jam retro tempore beneficii nomine ad Comitem quemdam Palatii Hamedeum devoluta, qui simul bona Monasterii sub Precaria vel Præstaria, quam dicunt, obtinebat. Præstariarummeminerunt præterea Capitulare Compend. ann. 868. cap. 11. Baldricus lib. 1. Chron. Camerac. cap. 44. Frotarius Tullensis Epist. 9. Chronicon Fontanellense cap. 2. pag. 197. Chronicon S. Benigni pag. 371. 428. 448. Hist. Vergiacensis pag. 50. Miræus in Notitia Ecclesiar. Belgii cap. 32. Malbrancus lib. 6. de Morinis cap. 11. etc. Vide Præstare 2.
precariæet
præstariævocabula olim confundi solita fuisse certum sit, ut pluribus probat Baluz. in notis ad Reginonem pag. 574. quod ex notariorum inscitia incuriave ortum existimo, nonnihil tamen discriminis interesse inter
precariamet
præstariamobservare cuique promptum est :
præstariaenim dicebatur Charta qua quis rem in
præstitumconcedebat, et quibus legibus eam concederet, exponebat ;
precariavero, qua petitor rem precario accipiebat, qua censum et alias conditiones impositas expleturum se profitebatur, ut docet Sirmondus in Capit. 7. Caroli Calvi. Vide Salvaingum de Usu feud. cap. 33. et infra in Precaria 1. Exstant variæ
præstariarumformulæ, apud Marculfum form. 40. lib. 2. in Append. ad eumd. form. 28. 42. form. 34. 38. inter Sirmondicas, form. 20. 23. 26. inter Lindenbrog. etc. Charta ann. 1121. in Tabul. Eccl. Massil. :
Qui Aicardus donavit S. Mariæ pro restauratione argenti de archa S. Cannati, scilicetxi. libr. et dimid. et recetos de Albania quos vocant Præstarias.
Præstaria. Charta Alamannica Goldasti 66 :
Convenit una cum consensu fratrum nostrorum, ut illa mancipia, quæ nobis ille deTradit. Fuld. lib. 1. trad. 75 :illo loco tradidit, ei iterum per Præstarium repræstaremus, etc.
Ea duntaxat ratione, ut ad tempus et ad usum vitæ meæ supradictam rem, id est sola illa mancipia vestro Præstario habeam, etc.
Quod suum erat locis sanctis donant per confirmationem, et sibi usurpant per occupationem, quod ut seculi pauperiores non obtinent per deprecatam Præstationem, immo et sibi offerunt et locis sanctis non tribuunt.
Quotquot vero antecessores ejus tenuerant,in Tradit. Fuldens. lib. 1. tr. 80.(villam, etc.) sancto Richario per Præstationis occasionem tollebant. Per Præstationem possidere,
Præstationis Charta, trad. 117.
In jus præstationisprædium
recipere, in Actis Murensis Monasterii pag. 57.
Præstaria, in Histor. Mediani Monast. pag. 257 :
Exegitque de domno abbate et fratribus, quatenus octo libræ denariorum pro hoc munere darentur, et ecclesia Montiniacæ ejusdem villæ in Præstatura tempore vitæ suæ concederetur.
Exceptuasti in Batuniano viginti modiorum terram, quam Deodatus et Johannes a vestro monasterio per Præstitum tenent.Ad vitam B. Edmundi Archiepisc. Cantuar. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1780. Vide Præstare 2.
Præstaria. Vetus Notitia in Tabulario Eduensis Ecclesiæ :
Villam, quæ Roclena vocatur a S. Nazarii Canonicis in Præstituram(sic enim vulgo dicitur) ipse et ejus prædecessores diu tenuerant.
Partem allodii quod habebat.... contulit S. Petro Mediano.... pro cujus beneficio tradita sibi fuit a fratribus Medianensibus ecclesia S. Petri in Præstituram in supradicta villa sita tempore vitæ suæ.
Accipimus autem a rectoribus præfati monasterii quamdam ecclesiam sancti Petri,... cum omni re ad se pertinente, loco Præstariæ solventes in censu Assumptione sanctæ Mariæ solidos quinque omnibus annis.