About
Menu

prinsia

PRINSIA
, Usurpatio, quod vi et injuria ablatum est. Pact. inter Margar. Tornodor. comit. et monach. Pontiniac. ann. 1291. in Chartul. ejusd. monast. pag. 164 : Iterum de omnibus et singulis Prinsiis, injuriis, violentiis, expensis et emendis a nobis et dictis religiosis factis, ...... remanemus ad invicem liberi penitus et immunes, etc. Vide Prisia.
PRINSIA
, Captura, Prise : item Jus reos capiendi et in carcerem conjiciendi. Charta Guidonis Comit. Nivern. ann. 1234. ex Tabul. Autiss. : Quoniam misæ et expensæ Prisiarum et arestorum burgensium Autissiodorensium pagari solent de censa supradicta, etc. Arestum Parlamenti ann. 1287. in Tabul. S. Richarii : Quod ipsi sunt in bona saisina durantibus tribus diebus festi S. Richarii habendi custodiam festi et capiendi et arrestandi justitiando personas in quibus cadit Prisia vel arrestum.... Quod oporteret facere Prisiam justitiando ubicumque festum se extendit. Litteræ Guillelmi Episc. Lingon. ann. 1348. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 3. pag. 251 : Lidit Religieux (d'Auberive) par leur gent ont la Prise, la detencion, la cognoissance et le jugement en touz cas criminelz. Vide Prisonator in Priso 1.
Charta ann. 1366. ex Tabul. S. Germ. Prat. : Omnem justitiam et dominium, altam, mediam atque bassam, omnesque Prisias, arresta... in quibuscumque casibus.

Saved

Recent