About
Menu

propraefecto

PROPRAEFECTO
,
Propræfectis
. Observat Henricus Valesius ad Ammiani Marcellini lib. 14. aliud esse agere pro præfecto, aliud agere pro præfectis. Agere enim pro præfecto, dici eum, cui Præfectus urbi, seu Præfectus Prætorio in speciali negotio vices suas mandavit : at vero pro præfectis agere dici, qui ordine Codicillorum vicariam potestatem exercet. Hunc vide et Gruteri Inscript. 370. 3.

Saved

Recent