proprietarii
Liberidividuntur in
Bannitos, Proprietarios Præpositorum, et
Paganos Archipresbyterorum. Mox § 5 :
Proprietarii jure necessario suorum Præfectorum judicium quærent, quod sex septimanarum spatio provocetur, et ex his si opus fuerit, Præco deligatur.
Plechhaften.
proprium, seu
proprietates, ut loquitur Eckehardus junior de Casib. S. Galli cap. 11. vel peculia possident. Jo. de Garlandia in Synonymis :
Reinerus contra Valdenses pag. 95 :Et opulentia, vel possessio, peculiumque, Res, et proprietas, hinc Proprietarius exstat.
Beatus enim Gregorius pro Monacho Proprietario, sed pœnitente, post mortem determinate 30. Missas celebrandas instituit, et sic eundem liberavit.Honorius III. lib. 4. Epist. 536 :
Et quicunque de cætero inventus fuerit habere proprium, pœnæ subjaceat regulari, et semel in anno in Proprietarios solennis excommunicatio proferatur.Vetus Statutum Monasticum in Additamentis ad Matth. Paris pag. 115 :
Monachi Proprietarii excommunicentur ab Abbatibus suis ; et si in morte Proprietarius inventus fuerit, Ecclesiastica careat sepultura, vel sicut unus de vulgo sepeliatur...... Excommunicationis sententiam in Proprietarios semel in anno, scilicet in Ramis palmarum solenniter in Capitulo publicabit. Et si post aliquis inventus fuerit habere proprium, etc.Mox :
Proprium autem intelligimus secundum B. Benedicti regulam, si nec accomodatum, nec locatum, nec depositum aliquis omnino Monachus vel conversus nomine suo recipiat, nec etiam Monasterii nomine, nisi de Abbatis vel conventus licentia speciali, etc.
Illos autem censemus Proprietarios quibus assignantur curtes vel allodia pro certa pensione : qua soluta, de residuo tanquam de proprio suo faciunt voluntatem.
Quod ideo a patribus nostris præcautum est, ne illa mala pestis Proprietatis, et præsertim modo adeo periculosa aliquo modo subrepat.Vide Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 307. et Concilium Montispeliense ann. 1214. cap. 18. 19. Concil. Biterrense ann. 1223. cap. 14. et alia passim ejusce ævi Concilia, præterea Monasticum Cisterciense pag. 311. 316. Statuta antiqua Cartusiens. part. 2. cap. 31. § 6. etc.
Quicquid de supradictis rebus meis,.... facere voluerit, jure Proprietario, absque repetitione heredum meorum, liberam et firmissimam in omnibus habeat potestatem.Occurrit passim.
Proprietaire coustumier, in Consuetud. Leod. cap. 11. art. 33. Vide ibi
de Mean.