puginata
Pugillata, Gallis nostris
Item pro animabus omnium servientium Regis arma gerentium, pro quibus, et ad quorum petitionem Ecclesia nostra cœpit ædificari, prout in litteris Episcopi plenius continetur : proinde dicti servientes de voluntate dicti Regis ordinaverunt inter se, ut quilibet Serviens Regis arma gerens, qui tunc erat, et etiam futurus, daret nobis in eleemosynam, quamdiu viveret, et Regi serviret, Puginatas suas, videlicet in qualibet quarta decima per anni circulum quatuor denarios, hoc est per annum decem solidos, et quatuor denarios. Hoc autem dederunt nobis ad sustentationem unius fratrum nostrorum, qui pro servientibus, qui jam decesserant, et post decedentibus cotidie unam Missam de Requiem in Ecclesia nostra celebraret.Diarium Thesauri Regii incipiens ann. 1297. 12.
Junii an. 1300 :
Nomina Militum de Consilio Regis, a quibus retinuimus Pugneias, quando solvimus eis vadia sua Parlamentorum, quas non reddidimus usque nunc.Ordinatio Hospitii S. Ludov. Regis ann. 1261 :
Valleti cameræ, quilibet 6. den. per diem, unam prebendam avenæ loco liberationis et Pugneiarum... et vult Dominus Rex, quod omnes Pugneiæ erogentur ad voluntatem ipsius per manum Eleemosynarii.Occurrit ibi pluries. In Computo Barthol.
du DrachThesaurarii Guerrar. ann. 1339. et 1340. crebri articuli, qui
Militem, aut
Scutiferumspectant, his verbis clauduntur :
Sommes des gages, etc. et il a eu par 6. lettres compt. en droitures et Poignies 230. livres, etc.
puginatasvel
pugneiassignificari aliquid ex iis rebus, quæ in aula regia ministrantibus nomine
liberationissuppeditabantur, maxime vero ea voce indigitari opinor candelarum fasciculos quos
Poignée de chandoilleconstanter vocat Philippus V. in Statuto pro Hospitio
Le Chancelier... aura livraison de chandoille, 1. septein, 1. cinquein, 11. quayers et une Pongnée de menue chandoille.Infra :
Les Chapelains... auront tous trois livraison de chandoille, 11. quayers et une Poingnée de menues.Rursum :
Les Sergens d'armes... n'auront quePluries ibi.iii. quayers et demi Pongnée de menue chandelle.
Puignerein Consuet. Baion. tit. 23. art. 10. Ibi enim accipitur pro ea farinæ parte trium scilicet librarum, quæ molitori ratione salarii debetur : hæc
la dix-huitième Puignere de la conquedicitur loco laudato. Vide Poinanderia, Pugillus 2. et Pugnanderia.