About
Menu

punctualiter

PUNCTUALITER
, Diligenter, sedulo, Gall. Ponctuellement. Charta ann. 1440. apud Lamium in Præfat. ad part. 2. Hist. Sicul. Bonincont. in Delic. erudit. pag. xxviij : Scriptæ sunt copiæ de dictis originalibus capitulis Punctualiter de verbo ad verbum.
PUNCTUALITER
, Certo, Gall. Véritablement. Steph. de Infestura MS. ubi de Innoc. VIII. PP. : Et data fuit ei audientia a toto collegio cardinalium et in secretis ; ita quod nescitur Punctualiter quid exposuerit.

Saved

Recent