About Report a problem

Menu

pungativus

PUNGATIVUS
, Pungens, Gall. Piquant. Mirac. B. Simonis de Lipnica tom. 4. Jul. pag. 556 : Velut spinam Pungativam evulsam ab eisdem sentiens dentibus.
Pungitivus
, Eadem notione. Epist. Gaufridi Abb. apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 502 : Quibusdam autem verba justorum Pungitiva tantum sunt, non sanativa : aliis vero Pungitiva sunt simul et sanativa. Gervasius Tilber. in Otiis Imper. apud Leibnit. tom. 1. Script. Brunsvic. pag. 978 : Vermiculus autem ex arbore, ad modum ilicis et quantitatem dumi Pungitiva folia habente, prodit ad pedem. Rolandinus Patav. lib. 11. cap. 5. apud Murator. tom. 8. col. 329 : Et aliquando post mellis dulcedinem mordet aculeus Pungitivus. Occurrit rursum apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 217. et 223.

Saved

Recent