About
Menu

retarius

RETARIUS
, Qui a retis purgat flumina. Vetus Inscriptio : Negotiator et Retarius Britannicianus. Sunt autem Retæ Gellio lib. 11. cap. 17. Arbores, rami, virgulta, junci aliave his similia, in ripis fluminum aut in ipso alveo, a retibus sic dicta, quod navibus impedimento sint, easque prætereuntes retineant et quasi irretiant ; hinc Edictum Prætoris apud eumdem Gellium loco laudato : Qui flumina Retanda publice redempta habent, etc.

Saved

Recent