About
Menu

revirere

revirere, ~escere [CL] 1 to be or become green again, to show signs of new growth, to flourish. in superficie virentibus herbis tellus exsiccata est ut posset ~escere atque herbas quas absumpserat aqua denuo germinare Bede Gen. 102D; ~uit ex cadentis sanguine campi cespes W. Malm. GR I 49; salices facile terre calescunt, facile incise ~escunt Hon. Spec. Eccl. 855A; [cicade] redeunte vernali tempore ‥ ~escunt simul et reviviscunt Gir. TH I 21; quod ‥ de ~entibus sequitur et reviventibus [sc. cicadis], expressum est nostre resurrectionis argumentum Ib.; arbor ista ‥ remansit sicca. ‥ postea arbor ipsa ~escet [ME: shal waxen grene ayen] et flores cum fructu portabit Itin. Mand. 48. 2 (transf. & fig.). 1302 rogamus quatinus duos monachos ‥ velitis ‥ admittere ‥ donec monasterio ‥ suorum mole gravaminum exonerato, grex ‥ sic dispersus ~entibus pascuis ad ovile proprium revocari ‥ valeat Chr. Rams. 377; 1170 licet in ramis debilitata ‥ sit caritas, spes tamen est quod maneat in radice, et rigata ‥ celestis gratie imbribus poterit ~escere J. Sal. Ep. 296 (300); cor arens reviresceret, / florens ut palme spatula J. Howd. Cyth. 12. 11; ortolanus in ortulo, / seca salutis sarculo / veprem, ne crescens noceat; / ‥ / fac quod ortus revireat / et flore novo floreat Ib. 104. 10. 3 (of abstr.) to flourish, be strong, or regain strength, to be restored. nunc dabo secundo libello terminum, ut et michi dictandi et aliis lectitandi ~escat studium W. Malm. GR II 228; laetus ‥ dies visus est ~escere populis Ib. V 393; ~uit sanitas, artuum laxa compago induruit Id. GP V 259; 1149 ociosus amor esse non debet, sed alternis invicem pascitur et ~escit obsequiis Arnulf Ep. 4; desideria carnis et terreni affectus, qui in corde tuo penitus aruerant, quodam recidivo venenose propaginis ~escunt P. Blois Ep. 111. 334B.

Saved

Recent