scach
De furto aut Schaco, si ultra 6. solid. fuerit, similiter ut per pugnam veritas inveniatur præcipimus.Decretum Ottonis II. Imp. apud Goldastum tom. 3. Constitut. Imperial. pag. 310 :
De furto, vel Schalco, si ultra 6. solidos fuerit, similiter ut per pugnam veritas inveniatur præcipimus.Leg.
Scaco: nam
Schalc, in Glossario Theotisco Lipsii servum sonat.
Excepto homicidio, raptu virginum, robaria seu Scacho, quibus casibus teneantur subire suorum judicum examen et judicium.
Scâhtom. 6. col. 411. supra Scaccum.
Ego ill. ad salituram, illud malum quod Scach vocant, vel tesceiam non faciam, nec ut alius faciat consentiam : et si sapuero qui hoc faciat, non celabo ; et quem scio qui nunc latro aut Scachcator est, vobis Missis Dominicis non celabo, ut non manifestem.